LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS NATURALIBUS PLANTAE.
CAPUT I. De coloribus plantae.
LIBER SEXTUS. DE SPECIEBUS QUARUMDAM PLANTARUM.
CAPUT IV. De domesticandis vilibus in vineis.
De eo quod sapor caeteris sensibilibus magis naturam vegetabilium certificat.
Nos quidem jam in libro de Sensu et Sensato et in secundo de Anima de saporibus in universali fecimus tractatum : hic autem oportet dicere de saporibus succorum et fructuum plantarum : eo quod diversitas saporum in nulla re ita manifestatur, sicut in fructibus et succis plantarum. Maximum enim indicium virtutis plantarum consistit in colore et figura, Color enim in corpore quod contrariis commixtum est, aliquando causatur ex calido, aliquando ex frigido : calidum enim albificat corpora terrea subtilia et defaecata, sicut apparet in albedine calcis et cineris, et idem denigrat aut offuscat corpora perspicua et aquea : frigus autem in pluribus facit e converso : et ideo cum miscentur in. complexionem unam substantia calida et frigida, sicut in omnibus vegetabilibus, forte secundum quantitatem vincit in commixtione illa aliquod simplicium album, et colorat totum compositum : cum tamen aliud componentium idem compositum vincat secundum virtutem calidi, et efficiatur lotum calidum : et tunc albedo quae proprie indicat frigus in compositis, erit nuntius fallax. Exemplum autem hujus in artificialibus est, quod si accipiatur lac in bona quantitate, et permisceatur illi forti mixtioni, ita quod totum transeat in unum actum mixti in euforbii parva quantitate, erit quidem totum mixtum album, et non tantum frigidum, sed frigidissimum propter virtutem euforbii, quae vincit frigiditatem lactis, In naturalibus autem est
exemplum hujus in pipere albo, quod licet ex aliquo componentium sit album, et albedo sua dicat ipsum frigidum, cum caliditas vincat in eo propter componentia calida, quamvis non vincentia calorem frigidorum, vincentia tamen secundum caliditatis virtutem. Et hujus simile invenitur in multis.
In saporibus autem certum habetur judicium naturalium qualitatum plantarum : eo quod saporosum per suam ipsius substantiam tangit gustum, et sapor accidit ei in quantum complexionatum, cum sit proxima sequela complexionis, sicut in ante habitis libris dictum est. Odor autem est quidam saporem consequens, et sapor humidi et fortis et sicci, praeter hoc solum quod odor est sicci, et sapor humidi, et fortis est sicci vaporantis et fumantis : propter quod non frigida fortis non indicat odor.
Amplius autem cum fortis odor sit cum aliqua fumali evaporatione, quamvis non sit fumalis odor evaporatio, potest contingere quod in commixto in cujus mixturam multa conveniunt contraria, unum vaporet, et alterum non, aut unum magis vaporet quam alterum, eo quod virtus ejus est magis resolubilis quam alterius : et tunc odor non nisi fallaciter indicabit complexionem ejus quod commixtum est : quia non indicat nisi ejus miscibilis naturam, quod subtilioris erat substantiae, et facilius resolubile : et hoc non est natura et complexio composita, cum ipsum proportionaliter constituatur ex omni suorum componentium substantia et virtute.
Sed nihil horum in gustu fallere potest : eo quod gustabile per sui substantiam venit ad gustum, et cum plurimum uniuscujusque componentium sit cum plurimo cujuslibet componentium aliorum, impossibile est quin virtus unius sive alterius cum gustu per saporem manifestetur : et ideo sapor est qui certissimum dat experimentum virtutis plantarum.
Quamvis enim tactus etiam per tactum substantiam rei certificat, tamen non manifestat nisi exteriora rei in corporibus tactis, qualitates enim primorum componentium, similiter autem et qualitates secundae quae sunt ipsius compositi, potentia sunt in ipso tactu et non actu : et ideo non percipiuntur per tactum qui non, percipit nisi qualitates quae sunt in actu. In gustu autem propter contritionem et humidum salivale quod est medium, in actu efficiuntur qualitates quae fuerunt in. potentia, et certificantur per gustum intime et primae et consequentes complexionatorum qualitates. Odores autem post sapores sic certius certificant sed non sicut sapores, sicut ante jam ostendimus. Qualitates autem secundae causatae a primis per ipsum certificantur gustum in quantum est discretus a tactu : primae enim qualitates aut per operationes saporum sciuntur, de quibus inferius faciemus mentionem, aut per ipsum gustum in quantum est quidam tactus, aut utroque modo certificantur. Et ideo scire volens vegetabilia, intentissime debet attendere sapores eorum : quoniam per sapores magis quam per anatomiam vel aliquod aliud indicium conjiciuntur naturae eorum. Licet enim aliquando res integra forte non suum manifestet saporem, sed forte videatur insipida, tamen quando conteritur etpulverizatur, fortissimum tunc indicat saporem.
Et exemplum hujus est in ferro et aere, quae aut insipida sunt, aut debilem habentia saporem in lingua : et cum per artificium redigantur in pulverem, fortissimos habere sapores cognoscuntur. Et ita est de lignis multis : et dum sapores fortes inveniuntur in contritis et pulverizatis, certissime convincitur quod rer integra eosdem sapores habuit multo majores antequam contereretur : quoniam omnis rei vinctae et integrae major est virtus complexionatis quam divisae et contritae, licet forte minus manifestetur, eo quod integra in linguis animalium penetrare non potest.