CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
De objectionibus quae fiunt contra Platonem in eo quod dicit bonum per se.
Quaeret etiam aliquis, quid volunt dicere Platonici per hoc quod dicunt unumquodque per se, sicut dicunt per se hominem, et per se bovem, et per se asinum? Quaeret enim rationabiliter, si una ratio sit diffinitiva ejus quod dicitur per se, et ejus quod dicitur participatione ejusdem, sicut per se in homine, et In homine participante hominem per se, una et eadem ratio est diffinitiva quae hominis est diffinitio : secundum, enim quod homo uterque est, nihil differt participans a participato. Si autem sic est in bono per se et in bono secundum participationem : non enim differunt in eo quod bonum, sunt. Sed hoc falsum est, quia secundum hoc perpetuum non esset magis bonum quam temporale. Et hoc per simile ostenditur : quia si duo sint alba aequalis albedinis et inaequalis temporis, non est album quod diuturnius est, quam quod unius diei. Hoc autem totum ideo contingit, quia Plato posuit, quod in mechanica participatione, licet dicatur bonum formatum ab eo quod est per se bonum, non tamen formans in forma differt a formato, sicut nec generans univoce in forma differt a generato, et aeternitas vel tempus longum vel. breve nullam faciunt differentiam quantum ad for- mae rationem. Sequitur autem ex hoc, quod aeternum et temporale, et corporale et incorporale sunt unius et ejusdem rationis, et causa et causatum unius sunt rationis : quae omnia negavit Plato, quod omni contrariantur veritati. Unde etiam ab ipsa veritate coactus negavit ea.
Propter quod Pythagorici probabilius videntur dicere, ponentes per se unum principium esse et causam entium et bonorum : eo quod naturam unius ostendunt esse perfectam et salvativam : quia unaquaeque rerum manens in uno ind.ispersa et indivisa, perficitur et bonificatur et salvatur, dispersa autem abit et dilabitur. Et in bonorum coordinatione unum posuit Pythagoras. Pythagoricos autem Speusippus sequi videtur : et hic Speusippus Platonis philosophi consanguineus : erat enim Surridemontis filius, qui fuit fratruelis Platonis, natus ex Apocone quae soror Platonis fuit. Platonis autem auditor fuit et successor academiae in centesima octava Olympiade. Hic autem conscripsit et maxime physica, austerus secundum aspectum et ad summum velocis.
De his quidem quamvis sit alius sermo magis (methaphysici enim est determinare), de his tamen ut facilior sit doctrina, aliquid de his dicere oportet. Cum igitur omne bonum sit in eo quod ultimum finem attingit, quo habito perfectum est ad agere secundum seipsum, Pythagoras principia unius fecit esse boni principia, In ordine autem bonorum decem posuit esse principia, scilicet terminum, perfectum, unum, dextrum, masculinum,rectum, lumen, tetragonum, quiescens, bonum. Ad ultimum enim quod non est terminatum, non procedit : quia principia ejus non sunt terminata ad. unum : propter quod in essentia et viribus remanet infinitum. Similiter perfectum est, cui nihil deest et ultimum attingit. Ultimum autem unum est, et omnia alia uniens est. Unum etiam in se indivisum et divisum ab aliis, quod non potest esse, nisi forma uniente et dividen-
te. Forma autem ad actum relata, finis est. Dextrum etiam unde motus est, et ideo perfectam habet virtutem moventis perficit et unit et determinat. Masculinum similiter generans est ex seipso, nec indiget foemina nisi per accidens propter locum et materiam : foemina autem penitus imperfecta, et ideo appetit masculum, et ad id quod extra se est, dependens est. Similiter rectum in quantitate se ipso participat, nullo indigens, totum stans infra suos terminos,ita quod primo puncto regitur fotum. Curvum autem in hac unitate simplicitatis non consistit, quia modium ejus exit ab extremis. Similiter lumen quod hic vocatur processus primae influentiae primae causae, in simplicitate est et unitate : et uniendo de se trahit omne quod illuminat. Tetragonum etiam ab uno simplici oritur, quod est ductus unius et ejusdem lineae in seipsam. Similiter et quiescens non quiescit nisi tangendo unum quod est finis motus : quiescit autem quando sui nihil distat ab illo, cum omnis motus distare faciat. Et ex his ultimum consequitur bonum, quod est finis adeptione. Cum igitur Pythagoras unum dixerit esse principium, et ostendit qualiter omnia referuntur ad unum, participando proprietates unius quae sunt salvativae et bonificativae : multo probabilius dixit causam boni, quam. Plato qui posuit quod unum per se bonum causa bonitatis est in omnibus, et articulate non demonstravit qualiter diversa bona participant bonum principium.
Est autem hujus ratio, quam quidem alii assignaverunt : quia scilicet virtus et bonum in unitate consistit, malum et vitium est omnifariam, sicut in antehabitis diximus : et ideo rationabiliter bonum refertur ad unum sicut ad principium, melius quam per se bonum, cujus ratio assignari non potest, qualiter in diversa ratione bonis existentibus, conferat boni participationem,