PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
Sequitur :
" Quia non erat eis locus in diversorio. "
Genes, xlii, 27, Fratres Joseph diverterant ad diversorium, ut pabula darent asinis. Quadruplici autem ex causa natus est in via : ut scilicet se peregrinum in hoc mundo ostenderet, ut se viam demonstraret, ut mundum contemnere doceret, ut semper patriam inquirere exemplo suo probaret.
De primo horum, in Psalmo xxxviii, 13 : Advena ego sum apud te, et peregrinus, sicut omnes patres mei. Jerem. XIV, 8 : Quare quasi colonus futurus es in terra, et quasi viator declinans ad manendum ?
De secundo, dicit Glossa super Joan, XIV, 6 : Ego sum via, et veritas, et vita : via qua itur, veritas qua pes dirigitur, vita ad quam pervenitur : via per praeceptum, consilium, et exemplum : veritas per doctrinae verbum : vita per praemium. Eccli. XXIV, 25 : In me gratia omnis viae et veritatis, in me omnis spes vitae et virtutis. Virtus enim confortat ad viam per meritum, et veritas illuminat ad vitam per doctrinam et Spiritus sancti inspirationem.
De tertio, Zachar. II, 6 : 0, o fugite de terra Aquilonis. Apocal. xviii, 4 : Exile de illa, populus meus, ut ne participes sitis delictorum ejus.
De quarto, ad Hebr. XI, 13 et seq. : Confitentes quia peregrini et hospites sunt super terram. Qui enim haec dicunt, significant se patriam inquirere. Et si quidem ipsius meminissent de qua exierunt, habebant utique tempus revertendi: nunc autem meliorem appetunt, id est, caelestem. Ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum, paravit enim illis civitatem.
Et attende quantam nobis Filius Dei. rectitudinem vitae ostendit : cujus medium in nullo exit ab extremis. Nudus enim egressus est ex utero matris suae in principio : nudus et spoliatus omnibus suis, reversus illuc in matrem terram ?. In medio si vitam extenderit, Matth, viii, 20 : Vulpes foveas habent, et volucres caeli nidos : Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet. Jam infans factis loquitur, quod postea dixit per suum
Apostolum, I ad Timoth. VI, 7 et 8 : Nihil intulimus in hunc mundum : haud dubium quod nec auferre quid possumus. Habentes autem alimenta et quibus tegamur, his contenti sumus. Et illud, Matth. v, 3 : Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum.
Haec igitur dicta sunt de Salvatoris humillima nativitate.