MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
sig. II.
Super id quod dictum est, quare in Galilaea et quare in civitate Nazareth concipi voluerit, dicimus quod etiam hoc nomen, Nazareth, congruebat, et quod in Galilaea esse debellat. Sicut enim divina generatio, ita ei humana, generationi floris de flore assimilatur. Flos enim pullulat de uno germine in decore et odore, cum spe utilitatis in fructu. Similiter Filius secundum divinam generationem procedit de uno qui est in caelis sine matre, et secundum humanam generationem de una in terris sine patre. Bene ergo in Nazareth conceptus fuit: quia sicut flos de flore sine virili commixtione de sua matre salvo virginitatis decore et matris utilitate processit. Unde Bernardus : " Semina divinae generationis esse videntur allocutiones et promissiones factae ad Patres. Floruit ergo hoc semen in mirabilibus quae sunt ostensa in exitu Israel de aegypto. Conceptio autem ista hujus seminis et horum florum fructus est Jesus incarnatus : in Nazareth ergo annuntiatur Christus nasciturus, quia in flore specialiter speratur fructus proces- surus . " Nomen ergo civitatis in qua concipitur, exprimit et statum temporis et finem operis ad quem venit. Clini enim Christus in Nazareth concipitur, hiems transiit, tempus innovationis advenit, fructus appropinquavit, omnibus semen exhibuit, medicinam confecit, sensum refecit, coronandus pauperibus venit. Hae ergo sunt proprietates florum, propter quas congruebat Christus in Nazareth concipi.