DE S. JOANNE BAPTISTA.
Vox clamantis in deserto. Matth. iii, 3.
Christus clamat in deserto tamquam leo duabus de causis : ad suscitandum filios, et ad capiendam praedam. Osee, XI, 10 : Quasi leo rugiet : et formidabunt filii maris. Sic Christus clamavit in cruce circa horam nonam. Clamavit itaque voce magna . Clamor ille tunc ita invaluit, ut sol obscuratus sit, terra tremuit, lapides scissi sunt, monumenta aperta sunt. Qui enim modo non audiunt, audient in die judicii. Ergo non audiat sol, id est, superbi : terra, id est, usurarii : lapides, id est, inimicitias in corde reservantes : monumenta, id est, luxuriosi foetentes coram Deo.
Etiam nunc quotidie clamat tamquam servus vinum clamans in plateis per suos Praedicatores : sed Apostolus ad Eph. v,
18 : Nolunt inebriari vino , in quo est luxuria, bona scilicet praedicatione per quam inebrientur, ita ut omnia evomant in confessione.
Clamabit in judicio ad capiendam praedam, hoc est, in vindictam malorum : et haec est ratio quod noluerunt audire clamorem in cruce. In die illo nemo poterit effugere manus ejus : quare? quia pugnavit cum illo orbis terrarum contra insensatos . Sed ipse clamans audit oppressos clamantes, Exod. ii, 23 : Ascendit clamor filiorum Israel, etc. Viduas, Exod. xxii, 22 : Viduae et pupillo non nocebitis. Super homicidas, Gen. IV, 10 : Vox sanguinis fratris tui Abel, etc. Super detentores mercedum, Jacob. v, 4 : Ecce merces operariorum, etc.