IN LIBROS ELENCHORUM QUAESTIONES
QUAESTIO XXXVII Utrum figura dictionis sit locus in dictione
Utrum ista consequentia sit bona, Hoc est non duplum ; ergo hoc non est duplum
Videtur quod non. Nam aliquid stat cum antecedente, quod est incompossibile consequenti ; ergo consequentia nulla. Ista enim stant simul, Hoc est duplum, et hoc est non duplum. Et tamen ista, Hoc est duplum, non stat cum hoc consequente, Hoc non est duplum. Assumptum patet per Aristotelem, qui dicit secundo hujus, quod non est inconveniens fateri idem esse duplum, et non duplum ; ergo stant simul.
Item, sicut ad positionem plurium, non sequitur positio paucorum, et hoc sub indeterminatione ; sic ad negationem paucorum, non sequitur negatio plurium. Sicut enim non sequitur, Animal currit;ergo homo currit ; sic non sequitur, Homo non currit, ergo animal non currit: ergo ad negationem extremi non sequitur negatio compositionis, et extremi.
Item, non sequitur, Hoc est non simile ; ergo non est simile ; quia aliquid stat cum antecedente quod est impossibile consequenti.Nam ista stant simul,Hoc est simile, et hoc est dissimile. Et sequitur,Hoc est dissimile ; ergo est non simile. Et tamen ista, Hoc est simile, non stat cum hoc consequente, Hoc non est simile.
Ad oppositum sequitur, Hoc est non duplum ad A, ergo non est duplum ad A .Ergo absolute sequitur,Hoc est non duplum,ergo non est duplum.
Item, negatio infinitans negat significatum termini, sed significatum hujus quod dico duplum, est quidam respectus : ergo negat respectum, et si negat respectum, nihil relinquitur ; ergo, etc.
Ad quaestionem dicendum, quod consequentia bona est, nam significatum hujus quod dico duplum, est quidam respectus. Non est autem intelligendum, quod supra significatum relativi fundetur respectus, tanquam habitudo media inter relativum, et suum correlativum. Sed illud quod nomine relativi importatur respectus est, sed negatio infinitans negat significatum termini. Sic ergo dicto,Hoc non est duplum, negatur universaliter respectus. Quo negato non dicitur ad dimidium. Ergo sequitur, Hoc est non duplum, ergo non est duplum. Et per Aristotelem lib. Perihermenias,Non currere indifferenter reperitur in eo quod est, et quod non est, praeterquam in cursu. Ergo non duplum reperitur in eo quod est, et quod non est, praeterquam in duplo. Duplum ergo, et non duplum, veram contradictionem important. Sed cuicumque attribuitur unum contradictoriorum, ab eodem removetur reliquum ; sequitur ergo, Hoc est non duplum ;ergo non est duplum.
Ad primam rationem dicendum, quod non est inconveniens fateri idem esse duplum, et non duplum cum diversis determinationibus, ut quod sit duplum ad A, et non duplum ad B ; tamen absolute loquendo, sic. Et hoc est, quod dicit Aristoteles quod non est fatendum idem esse duplum, et non duplum, ut erat concessum a redarguta.
Ad secundum dicendum, quod non est magis negare compositionem,et extremum, quam extremum per se. Nam in interemptione antecedentis, includitur interemptio consequentis.
Ad ultimum dico, quod sequitur, Hoc est non simile ; ergo non simile ; et cum probatur quod ista stant simul, Hoc est simile, et hoc est non simile ; dico quod non est verum. Et cum dicitur ulterius, quod ista stant simul, Hoc est simile, et hoc est dissimile, et quod sequitur, Hoc est dissimile ;ergo hoc est non simile; dico, quod ista ultima consequentia non valet, quia per hoc quod dicitur dissimile importatur quidam respectus ad dissimile, quod est dissimile suo dissimili. Sed per hoc quod dico, non simile privatur respectus. Et a remotione respectus ad unum non sequitur remotio respectus ab alio.
QUAESTIONUM SUBTILIS DOCTORIS SCOTI SUPER LIBROS ELENCHORUM FINIS
F. JOANNIS
DUNS SCOTI
DOCTORIS SUBTILIS