IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Ad primum, dum ait unionem hypostaticam quantum adactum primum esse majorem unione beatifica, non quoad actum secundum, de possibili, vult tantum unionem beatificam, quia est actus vitae, et secundus, hac ratione excellere unionem hypostaticam, sed non simpliciter. Vel vult beatificam esse praestantiorem, quia operatio beatifica est nobilior omni alia operatione creata Christi. Quod vero unio hypostatica sit simpliciter perfectior, tenet Doctor expresse 4. dist. 49. quaest. 2. num. 10. de hoc vide eum dist. 6. quaest. 1.
Ad argumenta principalia. Ad primum, (o) cum arguitur quantum ad primum membrum divisionis de comparatione duarum unionum in se, respondeo et dico quod ista est major, quantum ad actum primum, quia per hanc communicatur esse personae assumentis naturae assumptae ; et etiam modo de facto ista includit aliam unionem, quae est ad actum secundum, et operari ; sed de possibili, si separaretur, illa esset major, quae esset naturae ad Verbum, ut ad terminum quantum ad actum primum, licet non quantum ad actum secundum, et esse beatificum, quia beatitudo magis est in operatione, et ideo illa esset major quantum ad operationem. Vel magis proprie loquendo potest dici , quod neutra est major alia, quia sunt alterius rationis, et cum neutra necessario includat aliam, potest una esse sine altera.
Ad Augustinum (p), conceditur quod est summa gratia in ista unione, quia summa gratuita condescensio voluntatis divinae, quae fuit principium assumptionis. Non est autem summa gratia habitualis ex vi unionis in ista unione, licet de facto ista concomitetur istam unionem. Unde auctoritas Augustini potest exponi de facto, quia loquitur de rebus post tempus ortis, quod inter illas summa gratia est in unione naturae ad Verbum divinum.
Per idem potest dici ad illam auctoritatem Augustini 13. de Trinitat. ibid. cap. 9. ubi arguit per locum a minori. Verum est quidem quod minus videtur esse possibile Filium Dei esse realiter Filium hominis, quam Filium hominis per gratiam posse esse Filium Dei, et ideo si hoc est possibile, multo magis et istud ; non tamen necesse est, quod si Filius Dei est filius hominis, quod ille idem filius hominis sit Filius Dei per gratiam, forte enim negaretur de eodem determinate. Imo nec conceditur, quod Christus sit Filius Dei adoptivus, sed sequitur quod aliquis alius posset esse Filius Dei per gratiam, quia ad aliquem indeterminate fiebat illa comparatio, non ad istum vel illum determinate. Ad rationem probantem Christum impeccabilem, vel naturam assumptam quamcumque, aliter Deus diceretur peccabilis et damnabilis, et diabolus, etc. quae videntur horrenda, dico, quod sicut habens lumen gloriae, et charitatem consummatam non potest peccare, non quia ista formaliter repugnent peccato, sicut nec actus primus repugnat opposito actus secundi contingenter causabilis ; sed quia de potentia ordinata Deus non potest non coagere ad actus secundos perpetuae visionis et fruitionis, qui actus repugnant peccato, sic Deus naturae unitae sibi personaliter non potest de potentia ordinata non dare summam charitatem, et ulterius summam fruitionem, quae excludit peccatum ; et sic ex hac unione est impeccabilis non formaliter, sed virtualiter dispositive dispositione remota, licet necessario respectu Dei agentis, sicut necessarium est aliquem Beatum non peccare.
Ad secundam probationem. Ad Anselmum dico, quod secundus homo, quia Deus, de congruo replebatur summa gratia, per quam esset impeccabilis, et hoc non decebat primum hominem, quia non erat Deus, scilicet repleri tanta gratia. Non igitur ex vi istius unionis ponit Anselmus istam impeccabilitatem, nisi de congruo, quia illam concomitatur plenitudo gratiae.
Cum arguitur (q) contra illud membrum de natura non intellectuali, patet responsio ad primum, qualiter diceretur hyposlasiari vel sustentificari, non tamen personari propter differentiam illius dependentiae, quae dicitur hypostasiatio vel sustentificatio ad illam dependentiam, quae dicitur personatio.
Ad aliam, quae est de communicatione idiomatum, aliqui negant consequentiam ; sed cum ratio hujus communicationis sit, quod suppositum recipit praedicationem in concreto illius naturae in qua subsistit, et subsisteret in natura lapidis, non videtur ratio quare lapis non praedicaretur de eo, dicendo, Deus est lapis, sicut modo dicitur, quod Deus est homo, et aequaliter utraque est vera.
Sed cum ulterius infertur, illa esset perfectior communicatio, quia quaelibet pars lapidis est lapis, etc. Dico, quod pars lapidis, etsi recipiat praedicationem lapidis in communi, sicut pars homogenea vel subjectiva in suo toto, non tamen recipit praedicationem illius, cujus est pars integralis, sicut nec totum integrale praedicatur de parte integrali, ut non dicimus quod paries est domus ; tunc enim Verbum esset lapis non in universali, sed hic lapis aliquis totus, et quia nulla pars lapidis esset hic lapis, ideo nulla pars lapidis praedicaretur de eo.
Ad argumenta pro opinione (r). Ad primum patet quod multipliciter deficit, quia istud objectum non necessario immutat intellectum creatum, et per consequens voluntas non necessario fruitur, et maxime si voluntas non necessario habet habitum supernaturalem, quo fruatur.
Ad aliud (s) de essentia et potentiis dico, quod creatura non potest beatificari in se, quia non est bonum infinitum ; in bono autem infinito beatificatur, ut in objecto quod attingitur per operationes potentiarum, non ut tale bonum est perficiens essentiam ejus quantum ad actum primum. Ideo ergo beatitudo potentiae redundat in essentiam, quia quando est in potentia, est in essentia sicut nata est esse ibi, quia mediante potentia nec formaliter est ibi redundantia, quasi realiter sit ibi alia beatitudo ab illa, quae est in potentiis. Concedo igitur quod essentia non potest beatificari, ut distinguitur a potentiis.
Et cum confirmatur ratio quod beatitudo est in essentia, primo oppositum hujus est probatum dist. 26. secundi libri.
Et cum probas (t), quod ipsa est supremum in anima, dico quod sit omnino idem potentiis ipsis, tunc non est ordo excedentiae in re. Si autem est aliquo modo fundamentum potentiarum, tunc licet sit supremum ratione actus primi, tamen non est nata habere actum secundum supremum, nec per consequens attingere bonum supremum extrinsecum, nisi mediante potentia, quia illud nullo modo attingitur, nisi per operationem potentiae. Est igitur beatitudo in supremo, verum est, sicut nata est esse in eo, non est autem nata esse in essentia nisi mediante potentia.
Et si arguas (u) quod illabitur essentiae, igitur potentiis, et per consequens est in potentiis mediante essentia.
Respondeo et dico, quod verum est quantum ad actum primum ad dandum eis esse. Quidquid enim est in natura humana, aliquo modo dependet ad esse Verbi, sed non oportet quod illabatur ad dandum operationem supernaturalem illi potentiae mediante essentia.
Per hoc patet ad argumentum adductum pro opinione quantum ad secundum articulum, quod sicut vere illapsus specialis est ad esse, quo scilicet naturae creatae communicatur esse Verbi, ita necessario est illapsus specialis ad operari, quo scilicet Verbum possit operari operationes illius naturae, ut sicut Verbum diceretur esse ignis, si assumpsisset naturam ignis, ita diceretur calefacere calefactione ignis ; sed non oportet illapsum esse ad operationes repugnantes tali naturae, sicut sunt operationes beatificae, ut intelliyere et velle, sicut in illapsu generali Deus illabitur cuilibet creaturae ad esse, et operationem sibi convenientem, non tamen ad aliquam operationem sibi disconvenientem, vel excedentem naturam. Ex ista quaestione apparet quod non est aliquod medium necessitatis in assumptione naturae humanae ad Verbum, puta neque anima nata frui mediat inter carnem et Verbum, quia ex secundo articulo natura non intellectualis posset immediate assumi, nec gratia est immediate medians inter ista : Verbum scilicet, et naturam natam frui, quia posset natura assumi sine hoc, quod haberet habitum gratiae.