QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Refutat opinionem D. Thom. tenentis quidditatem rei materialis esse objectum intellectus. De quo fuse agit Schol. I. citatis.
De secunda propositione pro opinione quod quidditas substantiae materialis est per se objectum, patet quod hoc est falsum, si objectum sit illud primum, sub ratione cujus omnia intelliguntur, quia probatum est multa alia per se intelligi a nobis, et secundum quidditatem suam, quorum nullum est quidditas substantiae materialis. Si autem accipitur primum pro eo quod primo tempore intelligitur, patet quod hoc est falsum ; sed illa prius intelliguntur, quae prius sentiuntur, cujusmodi sunt accidentia. Item si quidditas substantiae materialis esset per se primum objectum intellectus nostri, propter proportionem objecti ad virtutem, cum intellectus Angeli, secundum ipsos, non sit virtus in corpore: sequitur quod Angelus non cognosceret quidditatem substantiae materialis, quae est in materia. Item, tunc non cognosceret intellectus noster quidditatem rosae, rosa non existente, cum talis quidditas non sit tunc in materia. Item Avicenna 1. Metaph, c. 5. ens et res et hujusmodi sunt quae prima impressione imprimuntur in anima, quae tamen non sunt quidditates materiales. Item 7. hujus t. c. 4. probat Philosophus quod substantia est prius cognitione, hoc non intelligitur de primitate executionis, sed dignitatis, quia scilicet est perfectissimum cognoscibile secundum ipsum ibi: ergo substantia est maxime proprium objectum. Loquitur autem ibi de substantia in communi, prout est unum decem Generum, prout patet ex intentione ejus in 7. in principio.
Item aliquando dicit Thomas verum esse proprium objectum intellectus, eo quod sic se habet ad intellectum, sicut bonum ad voluntatem. Item, quandoque ponitur universale esse objectum, sicut in 2. de Anima, text. com. 60. singulare dum sentitur, universale dum intelligitur. Respondeo, licet universale sit propria passio objecti intellectus, non tamen est objectum, sicut nec visibile visus, sed color. Sed ad hoc aliter potest dici, quod nec est ejus propria passio, sed omnes auctoritates intelliguntur, quia in hoc excedit intellectus sensum, ideo in hoc est differentia. Ad illud ergo de proportione inter objectum et potentiam, dicendum quod non requiritur proportio in essentia, nec in modo essendi, sed nec in natura: tunc oculus corporalis corruptibilis quomodo videret Solem incorruptibilem ? et quare stella, vel Luna non cognoscit Solem? et quomodo Angelus cognoscit quidditatem corpoream? et quomodo intellectus noster quidditatem non existentem? sed requiritur proportio motivi et mobilis. Si autem corpus potest movere intellectum, multo magis incorporeum.