REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Duo sunt, in quibus convellitur. Primum pctuisso Angelos creari in beatitudine, quia neque ex parte ipsorum, neque ex parte Dei repugnat. Secundum, potuisse esse in primo instanti in miseria paenae, quantum od rationem incommodi illiuf,quod est poena. Sed de miseria culpae D. Thomas et Henricus tenent, non potuisse primo instanti inesse Angelo. Adducuntur ad hoc novem rationes, quas evidenter ostendit Doctor nihil efficere, de quo in Oxon. hic q. 2. n. 4. habet pulcherrimam doctrinam in refutatione harum rationum. Moneo hanc quaestionem hinc translatam esse ad scriptum Oxon. hic. d. 5. q. 2.
Circa quaestionem primo videndum, quid fuit possibile, per rationem ; deinde, quid sit factum, per auctoritates. De primo tenetur communiter, quod boni poterant esse beati in primo instanti creationis, quia quando possibile est Deum creare creaturam, possibile est creaturam beatificari ; sed aeque possibile est Deo in primo instanti, sicut in secundo, et Angelus bonus pro quocumque instanti fuit capax beatitudinis.
De miseria tamen distinguitur, est enim duplex, paenae et culpae. Loquendo de miseria paenae, quantum ad id, quod est paena, poterant Angeli fuisse miseri in primo instanti, licet non ut sub hoc vocabulo paena, tamen illud idem incommodum, quod nunc dicitur paena, potuisset tunc fuisse natura, quia non est contradictio quod simul duratione causetur cum Angelo ; nec etiam quod sit immediate a Deo, quia secundum Augustinum 3. de lib. arbitr. Si ab initio fuisset miseria paenae in Angelo, non propter hoc esset Deas vituperandus, nec injustus.
Sed de miseria culpae dicit unus Doctor, quod ipsa non potest inesse in primo instanti creationis, quia si sic, aut a Deo, aut a proprio actu voluntatis ; non a Deo, omnes concedunt ; nec secundo modo, quia omnis operatio, quae incipit esse cum esse rei, est ab efficiente ipsam rem immediate, sicut patet de operatione gravis, quae est a generante. Sed Deus non potest esse causa defectiva immediata respectu culpae ;igitur nec simul causa esse Angeli peccantis. Et ponitur exemplum de tibia clauda.
Sed illa ratio non valet, quia secundum Augustinum 2. de Civit Dei, 13. illi non sentiunt cum Manichaeis, qui ponunt culpam ab initio, et licet illi ponebant unum Deum immediate esse causam boni, et alium immediate esse causam mali ; igitur secundum Augustinum,: non sequitur, hoc est, ab initio cum re creata ; igitur est a Deo immediate.
Item, effectus defectivus causae secundae, non ex hoc est, quod ipsa est a causa prima, quia defectus in effectu causae secundae non est a causa secunda, nisi inquantum est prima respectu illius defectus. Licet igitur in primo instanti inesset culpa, non sequitur quod immediate a Deo.
Item, Deus non solum est causa fieri voluntatis, sed semper est causa voluntatis in conservari et in causari, sicut patet per Augustinum 8. super Genes. quod aer non est factus lucidus, sed semper fit, et conservatur lucidus a Sole;
igitur si defectus in effectu causae secundae est a causa tunc causante, quando ille effectus est , igitur quandocumque est culpa in creatura, Deus erit causa illius culpae, quia ita continue causat respectu voluntatis, quamdiu manet, sicut in primo instanti ; ratio igitur non concludit.
Secundo, arguo ad conclusionem : Primum velle Angeli non potest esse a se, sed ab alio ; igitur primum velle malum, cum non possit esse a se, non esset damnabile, quia non voluntarium libere. Antecedens patet per Anselmum 13. de casu Diaboli : Si primum velle esset a voluntate, aut igitur causaret primum velle volens, aut nolens ? Si volens, igitur illud non est primum velle ; si nolens, idem sequitur, etc.
Nec haec ratio valet, quia supposito quod voluntas sit causa effectiva volitionis, sequeretur processus in infinitum, quia si potest cum objecto esse causa alicujus volitionis, quaero, aut volens, aut nolens, sicut prius ; igitur oportet dare quod ita bene potest esse causa primi actus volitionis, sicut secundi, et tunc non erit processus in infinitum.
Sed quid intelligit Anselmus ? Dico quod ipse fingit unum Angelum, sicut posset concipi ab intellectu, licet nullus talis possit esse. Primo, fingit quod esset unus, qui haberet ordinem naturae ad hoc, quod posset velle, ita quod in primo instanti est tantum in potenlia remota ad velle, quia in isto instanti est quaedam natura sine intellectu et voluntate ; certum est quod in illo primo non posset habere primum velle a se, quia nullum. Secundo, imaginatur quod habeat voluntatem sine inclinatione commodi et justi, nec adhuc posset habere primum velle a se, quia adhuc non haberet nisi inclinationem ad commodum, sicut brutum. Tertio, imaginatur quod superaddatur sibi affectio commodi et justi libera, et quod sit dominus suorum actuum ; tunc primo ex illo superaddito potest habere primum velle liberum.
Tertio arguilur pro conclusione : Si in primo instanti infuit culpa, igitur in primo instanti Angelus peccavit ; igitur non potuit non peccare, quia aut potenlia fuit ante actum, aut potentia simul cum actu. Non ante actum, quia nulla talis fuit ante primum instans, neque in ipso actu, quia tunc non potuit non peccare, cum actu peccavit, quia non habuit in tunc et pro tunc potentiam cum actu ad oppositum, quia tunc simul duo contradictoria ; sed si non potuit non peccare, sequitur quod non peccavit, quia Peccatum est ita voluntarium, quod si non sit voluntarium, nihil habet de peccato.
Nec illa ratio valet, quia, ut dictum est distinctione prima hujus libri, causa non causat ut prius duratione effectu, sed ut prius natura, et simul duratione ; igitur si in isto instanti in quo causat, necessario causat in se, destruitur tota contingentia liberi arbitrii. Et propter hoc adhaerentes huic rationi dicunt quod magis necessario voluntas vult finem ostensum, quam ea quae sunt ad finem. Sed si causa, quando causat, necessario causat, non magis necessario vult finem, quam quae sunt ad finem, quia quando actu vult ea quae sunt ad finem, necessario vult ea sicut finem, quia non vult finem antequam velit eum.
i Ideo dico quod propositio contingens vera de futuro habet veram contingentem de praesenti correspondentem, ita quod ita contingens est haec : Tu sedes in hoc instanti, sicut fuit heri : Tu sedebis in hoc instanti, non tamen ita indeterminata ; nec concedit Aristoteles quamlibet de praesenti veram esse necessariam, sicut concedit quod est determinata.
Dico igitur quod potuit non peccasse potentia ante actum ordine naturae, non autem prius duratione; et nisi illud concedatur, sequitur quod Deus nihil vult contingenter, quia non est ibi ponere aliquid prius duratione, sed sufficit quod prius origine, vel ordine naturae possit non producere effectum, quem producit extra se ad hoc, quod contingenter ipsum producat.
Quarto arguitur ad conclusio-- nem, Angelus in primo instanti non potuit habere deliberationem ; igitur non potuit peccare. Antecedens patet, quia ad deliberationem requiritur quod multa distincte apprehendat ; sed Angelus non potest multa simul distincte intelligere, nec etiam prius multa, quam sit primum instans creationis ; igitur in primo instanti non potuit habere deliberationem, et
I II.
per consequens non potuit peccare, cum peccatum sit ex mala electione, et ex circumstantiis malis.
Nec illa ratio valet, quia volitio, quando est in actu, non requirit in uno instanti, nisi unam intellectionem distinctam ; igitur deliberatio non aliter requiritur ad unam volilionem in actu in uno instanti, quam ad istanv? distinctam intellectionem, quia habita distincta intellectione, potest haberi volitio intensa ; sed posset esse in actu una distincta intellectu; etsi deliberatio non praecederet, sicut si multae praecessissent ; igitur potest esse mala volitio, et demeritoria absque deliberatione praecedente. Probatur, concedunt quod Angeli in primo instanti possunt mereri ; sed si voluntas non potest esse causa operationis demeritoriae, non potest esse causaoperationis meritoriae ; unde non meretur voluntas in illo instanti, in quo potest non peccare. Et si instantia fiat de voluntate Christi, patebit posterius suo loco . . Praeter haec, aequaliter requiritur deliberatio ad bene agere, sicut ad male agere, vel magis, quia non est bona operatio, nisi concurrentibus omnibus circumstantiis requisitis, sed deficiente quacumque, sufficit ad hoc quod sit mala operatio ; igitur quod sine deliberatione posset meritorie agere, et non demeritorie, videtur repugnantia.
Quinto arguitur ad conclusionem : Motus naturalis voluntatis Angeli in primo instanti erat rectissimus ; igitur non potuit esse in illo instanti aliquis malus mo-