Theophylactus. Postquam dominus superius miraculum de multiplicatione panum perpetrasset, nunc iterum occasione habita congruenti, adducit simile miraculum operari; unde dicitur in diebus illis iterum cum turba esset cum iesu, nec haberent quod manducarent, convocatis discipulis ait illis: misereor super turbam, quia ecce iam triduo sustinent me, nec habent quod manducent. Non enim semper circa alimenta miracula faciebat, ne propter cibum ipsum sequerentur.
Et nunc igitur hoc miraculum non fecisset, nisi quia videbat turbis periculum imminere: unde sequitur et si dimisero eos ieiunos in domum suam, deficient in via: quidam enim ex eis de longe venerunt.
Beda. Quare triduo sustinent de longe venientes? matthaeus plenius dicit sic: et ascendens in montem sedebat; et accesserunt ad eum turbae multae, habentes multos infirmos, et proiecerunt eos ad pedes eius, et curavit eos. Theophylactus.
Discipuli adhuc non intelligebant, nec virtuti eius propter priora miracula credebant; unde sequitur et responderunt ei discipuli sui: unde istos quis poterit hic saturare panibus in solitudine? ipse autem dominus non eos vituperat, ex hoc instruens nos quod non debemus ignorantibus et non intelligentibus graviter irasci, sed eorum ignorantiae compati; unde sequitur et interrogavit eos: quot panes habetis? qui dixerunt: septem. Remigius super Matth.. Non ideo interrogavit, quia ignoraret quot haberent; sed ut dum illi respondent septem, quo pauciores essent, eo magis miraculum diffamaretur, et notius fieret.
Sequitur et praecepit turbae discumbere super terram. In superiori refectione supra foenum discubuisse dicuntur, hic vero super terram.
Sequitur et accipiens septem panes, gratias agens fregit. In eo quod gratias egit, nobis reliquit exemplum ut de omnibus donis nobis caelitus collatis illi gratias referamus. Et notandum, quia dominus panes non dedit turbae, sed discipulis, discipuli autem dederunt turbis; sequitur enim et dedit discipulis suis ut apponerent; et apposuerunt turbae. Non solum panes, sed et pisciculos benedicens iussit apponi; sequitur enim et habebant pisciculos paucos, et ipsos benedixit, et iussit apponi. Et manducaverunt, et saturati sunt. Beda. In hac ergo lectione consideranda est in uno eodemque redemptore nostro distincta operatio divinitatis et humanitatis, atque eutychetis error, qui unam tantum in christo operationem dogmatizare praesumit, procul a christianis finibus expellendus. Quis enim non videat hoc, quod super turbam miseretur dominus, affectum esse, et compassionem humanae fragilitatis? quod autem septem panibus et pisciculis paucis quatuor millia hominum satiavit, divinae opus est virtutis.
Sequitur et sustulerunt quod superaverat de fragmentis septem sportas. Theophylactus.
Turbae comedentes et saturatae non secum tollunt panum reliquias, sed ipsas discipuli sustulerunt, sicut et superius cophinos: in quo secundum historiam discimus quoniam oportet nos his quae sufficiunt esse contentos, et non quaerere ultra. Deinde numerus manducantium describitur cum dicitur erant autem qui manducaverant quasi quatuor millia: et dimisit eos. Ubi considerandum est, quod christus neminem ieiunum dimittit: omnes enim vult sua gratia enutriri.
Beda. Hoc vero typice inter hanc refectionem et illam quinque panum, ac duorum piscium distat, quod ibi littera veteris testamenti spirituali gratia plena significata est; hic autem veritas, et gratia novi testamenti fidelibus ministranda monstrata est. Turba autem triduo dominum sustinet propter sanationem infirmorum, ut matthaeus narrat, cum electi in fide sanctae trinitatis pro peccatis perseveranti instantia supplicant. Vel quia ad dominum se opere, locutione, atque cogitatione convertunt. Theophylactus. Vel per eos qui per triduum expectant, significat baptizatos. Baptismus enim illuminatio dicitur, et trina submersione perficitur.
Gregorius Moralium. Non vult autem eos ieiunos dimittere, ne deficiant in via: oportet enim quod in praedicatione verbum consolationis accipiant, ne a veritatis pabulo ieiuni remanentes in huius vitae labore succumbant. Ambrosius super Lucam. Bonus quidem dominus studia exigit, vires ministrat, non vult ieiunos dimittere, ne deficiant in via; hoc est vel in istius cursu vitae, vel antequam ad caput vitae perveniant, scilicet ad patrem, et intelligant quod ex patre christus est: ne forte cum acceperint, quod natus ex virgine est, incipiant non dei virtutem, sed hominis aestimare. Dividit ergo escas dominus iesus, et ille quidem vult dare omnibus, negat nemini, dispensator est omnium; sed cum ille panes frangat, ut det discipulis, si tu manus tuas non extendas ut accipias tibi escas, deficies in via, nec poteris in eum culpam referre qui miseretur, et dividit. Beda.
Qui vero post carnis flagitia, post furta, violentias et homicidia ad poenitentiam redeunt, ad dominum de longinquo veniunt. Quanto enim quisque plus in pravo opere erravit, tanto ab omnipotente deo longius recessit; et credentes de gentibus de longe venerunt ad christum; Iudaei vero de prope, qui legis et prophetarum erant litteris edocti ex illo. Supra autem in refectione quinque panum turbae super faenum viride discumbebant, hic autem super terram: quia per Scripturam legis desideria carnis comprimere iubemur; in novo autem testamento ipsam quoque terram, ac facultates temporales relinquere praecipimur. Theophylactus.
Septem autem panes sunt spirituales sermones: nam septenarius numerus spiritus sancti significativus est, qui perficit omnia: in septenario enim numero dierum nostra vita perficitur. Hieronymus. Vel septem panes dona sunt spiritus sancti, fragmenta panum mystici intellectus sunt huius septimanae. Beda. Quod enim dominus panes fregit, apertionem significat sacramentorum; quod gratias egit, ostendit quantum de salute humani generis congaudeat; quod panes discipulis dedit ut turbae apponerent, significat quia spiritualis dona scientiae tribuit apostolis, et per eorum ministerium voluit ecclesiae suae vitae, cibaria distribui. Hieronymus. Pisciculi benedicti, libri sunt novi testamenti: quoniam piscis assi partem dominus resurgens postulat: vel in pisciculis sanctos accipimus, quorum Scriptura novi testamenti fidem, vitam et passiones continet: qui e turbulentis huius saeculi fluctibus erepti, refectionem nobis internam exemplo suo praebuerunt. Beda. Quod autem turbis saturatis supererat, apostoli tollunt: quia altiora perfectionis praecepta, quae turba nequit attingere, ad illos pertinent qui generalem populi dei conversationem transcendunt; et tamen turba saturata esse memoratur: quia etsi sua relinquere nequeant, neque explere, quod de virginibus dicitur; tamen audiendo mandata legis dei ad vitam perveniunt aeternam. Hieronymus.
Septem autem sportae, septem ecclesiae. Quatuor millia, annus est novi testamenti, cum quatuor temporibus. Bene etiam quatuor millia sunt, ut in ipso numero docerent evangelicis se pastos esse cibariis. Theophylactus. Vel quatuor millia sunt, idest quatuor virtutibus perfecti; et propter hoc veluti fortiores plura comedentes, pauciora reliquerunt. In isto enim miraculo septem sportae remanent; in miraculo autem quinque panum duodecim cophini: quia quinque millia erant, idest quinque sensibus servientes, et propter hoc non potuerunt comedere, sed paucis contenti fuerunt; unde multae superabundant reliquiae fragmentorum.