Quod huiusmodi relationes non sunt accidentaliter inhaerentes.
Non est autem possibile quod sint accidentaliter inhaerentes: tum quia operationes ad quas sequuntur directe relationes, sunt ipsa dei substantia, tum etiam quia supra ostensum est quod in deo nullum accidens esse potest. Unde si relationes praedictae realiter sunt in deo, oportet quod non sint accidentaliter inhaerentes, sed subsistentes.
Quomodo autem id quod est in aliis rebus accidens, in deo substantialiter esse possit, ex praemissis manifestum est.