Circa tristitias autem non quemadmodum etc..
Postquam philosophus determinavit qualiter temperantia sit circa delectationes, hic ostendit quomodo sit circa tristitias. Et circa hoc duo facit.
Primo ostendit quomodo diversimode se habeat circa tristitiam fortis, temperatus et intemperatus.
Secundo manifestat quod dixerat, ibi, intemperatus quidem igitur etc..
Dicit ergo primo, quod non similiter se habent circa tristitiam fortis, temperatus et intemperatus. Fortis enim patitur quidem magnas tristitias; sed laudatur in hoc quod bene sustinet eas, ut supra dictum est. Sed temperatus non laudatur ex eo quod sustineat tristitias. Neque intemperatus vituperatur in hoc quod non sustineat eas, sicut vituperatur timidus. Sed vituperatur intemperatus de hoc quod magis tristatur quam oportet. Et est eius tristitia non ex aliquo laesivo imminenti, sicut est tristitia timidi; sed tristatur de hoc quod non adipiscitur delectabilia quae concupiscit.
Et sic delectatio per suam absentiam causat in eo tristitiam. E contrario autem temperatus laudatur in hoc quod non tristatur in hoc quod abstinet a delectabilibus, sed promptus est a delectabilibus abstinere. Quia non multum ea concupiscit. Est autem potior effectus qui consequitur ex praesentia causae alicuius, quam qui consequitur ex absentia.
Et ideo fortitudo principalius est circa tristitias quae consequuntur ex praesentia nocivorum, temperantia autem est secundario circa tristitias quae consequuntur ex absentia delectabilium, principaliter autem circa delectationes quae ex delectabilium praesentia consequuntur.
Deinde cum dicit intemperatus quidem igitur etc., manifestat quod dixerat, scilicet quod intemperato delectatio tristitiam faciat. Hoc enim accidit quia intemperatus concupiscit delectabilia omnia. Appetit enim delectationem propter seipsam. Et ideo appetit omnia quae delectationem faciunt, vel appetit ea quae maxime sunt delectabilia, in quorum comparatione alia delectabilia minus curat. Et inde est quod eius electio non regitur ratione, sed ducitur a concupiscentia, ut eligat delectabilia, et praecipue quae maxime sunt talia, supra alia bona quae sunt utilia vel honesta.
Postponunt enim intemperati utile et honestum, ut delectationem assequantur. Et ideo intemperatus tristatur quando non adipiscitur delectationem, quam concupiscit. Concupiscentia enim quando non adipiscitur rem concupitam est cum tristitia.
Et licet hoc videatur esse inconveniens secundum superficialem verisimilitudinem quod aliquis propter delectationem tristetur, tamen verum est intemperatum propter delectationem tristari. Non enim tristatur nisi propter eius absentiam, sicut et navis perit propter gubernatoris absentiam.
Deinde cum dicit: deficientes autem etc., determinat de vitio intemperantiae opposito, quod deficit circa delectationes. Et dicit quod non multum contingit quod aliqui deficiant circa delectationes, ita ut minus gaudeant quam oportet, idest quam requiratur ad sanitatem et bonam habitudinem corporis et ad decentem conversationem cum aliis, in quo consistit vitiosus defectus, quem supra in secundo nominavit insensibilitatem: quae non convenit humanae naturae, quia etiam reliqua animalia discernunt cibos, in quorum quibusdam delectantur, in aliis autem non. Et sic acceptare aliquas delectationes videtur pertinere ad communem naturam generis.
Unde si aliquis sit cui nihil sit delectabile, iste videtur esse longe a natura humana.
Et quia hoc raro contingit, ille qui sic deficit non habet aliquod nomen nisi quod supra vocavit eum insensibilem. Non autem ad supra vocavit insensibilem. Non autem ad hanc insensibilitatem pertinet quod aliqui a delectationibus abstineant propter aliquem finem utilem vel honestum, sicut negotiatores propter lucra et milites propter victoriam. Hoc enim non fit praeter id quod oportet, quod pertinet ad vitium defectus.
Deinde cum dicit: temperatus autem etc., ostendit qualiter temperatus se habeat circa praedictam materiam.
Et circa hoc duo facit. Primo ostendit a quibus temperatus abstineat. Secundo quibus et qualiter utatur, ibi: quaecumque autem ad sanitatem etc..
Dicit ergo primo quod temperatus medio modo se habet circa praedicta, scilicet circa delectationem, tristitiam et concupiscentiam. Nam primo quidem quantum ad delectationes non delectatur in illis turpibus in quibus maxime delectatur intemperatus, sed magis tristatur, si quando aliquid tale occurrat, et universaliter non delectatur in quibus non oportet, neque etiam vehementius delectatur quam oportet. Et similiter secundum nullam aliam circumstantiam superabundat. Secundo autem quantum ad tristitias non superflue tristatur in absentia delectabilium. Tertio autem quantum ad concupiscentiam non concupiscit delectabilia absentia quia non multum curat de eis vel concupiscit ea cum debita mensura, quam non excedit neque concupiscens magis quam oportet neque concupiscens quando non oportet neque secundum aliquam aliam circumstantiam mensuram rationis excedit.
Deinde cum dicit: quaecumque autem etc., ostendit quibus et qualiter utatur temperatus.
Et dicit quod quaecumque delectabilia expediunt ad sanitatem corporis vel ad bonam habitudinem, ut scilicet homo sit promptus et expeditus ad ea quae habet facere, huiusmodi temperatus appetet, tamen secundum debitam mensuram et secundum quod oportet.
Si qua autem sunt alia delectabilia, quae non sint necessaria ad duo praedicta, appetet ea temperatus triplici tamen conditione observata.
Primo quidem ut non sint impeditiva sanitatis et bonae habitudinis, sicut est superfluus cibus vel potus. Secundo ut non sint praeter bonum, idest praeter honestatem, sicut est delectatio adulterii. Tertio ut non sint super substantiam, idest ut non excedant facultatem hominis, sicut si pauper velit uti cibariis nimis sumptuosis. Ille enim qui sic se habet ut appetat delectationes impeditivas sanitatis et bonae habitudinis atque contrarias honestati vel excedentes divitias suas, magis amat delectationes quam dignum sit. Quod non convenit temperato qui amat eas secundum rationem rectam.