CAPUT II. Quod coelum non est finitum.
LIBER III DE MOBILIUM RECTORUM PRINCIPIIS ET NUMERO.
TRACTATUS II. IN QUO AGITUR UTRUM NUMERUS ELEMENTORUM SIT DETERMINATUS VEL NON.
in quo coelum rotundum est figura corporum inter ipsum existentium.
Ex his autem corporibus quae intra coelum continentur, potest aliquis ad hoc sufficientes demonstrationes inducere, quod coelum est rotundum : licet omnes hae a posteriori probent id quod est prius, et non nisi quia et non propter quid ostendant. Planum est enim aquam existere super terram, et aerem super aquam, et ignem super aerem, et corpora coelestia sunt super ista quae nunc enumeramus corpora : licet ista corpora superiora non sunt continua cum istis corporibus inferioribus neque permixta eis, sed tangant ipsa tantum. Superficies autem aquae est rotunda : et hujus quaedam causa est, quia terra est rotunda quam tangit undique per circumferentiam amphitrici aqua Oceani. Similiter autem aer est rotundus, quia tangit aquam rotundam : et ignis rotundus est quia tangit aerem rotundum : et coelum rotundum naturaliter, quia aliter non undique tangeret ignem : et sic vadit continue usque ad ultimum coelum, quia omnes coeli necessario sunt rotundi. Sed dubitabit aliquis forte dicens, quod si terra rotunda est propter motum gravitatis suae quae aequaliter recedit a circumferentia ad. centrum, non sequitur quod aqua sit rotunda per tactus ejus ad terram, nisi tantum in concavo ejus. Et ex. hoc non sequitur quod convexum ejus sit rotundum. Eodem modo est de aere et igne. Sed in praehabitis solutum est illud : quoniam ex motu gravium et levium probavit ipsa esse rotunda tam in concavo quam in convexo, sicut diximus superius : et hoc quod diximus de tactu eorum ad invicem, est argumentatio ab effectu sumpta : quoniam non ideo sunt ista rotunda, quia tangunt se secundum superficies rotundas : sed potius quia superficierum rotundarum, ideo tangunt se secundum rotundum : et hoc praecipue patet in cado quod essentialiter rotundum est, et non habet rotunditatem ab eo quod tangit rotunda corpora locata in ipso : tamen in ratione inducta ostendendo rotunda corpora mundi, incipiemus ab aquae rotunditate quam rotundam extra probavimus, eo quod. aequaliter movetur ad superficiem terrae : convenit nobis ostendere quod aqua sit determinata ad terrae superficiem, quia sine hoc nostra ratio erit incompleta.
Dicamus ergo hoc esse manifestum et planum, cum nos confitemur ea quae sensui sunt manifesta, quod scilicet res ponderosa movetur ad locum inferiorem, et quod gravissimum descendit in centro sicut terra : et quod est grave non gravissimum, ut aqua, movetur ad locum propinquum centro et non ad centrum : et hoc est moveri ad superficiem terrae locatae in centro : locus enim inferior non infimus, non est centrum, sed propinquus centro. Describamus ergo centrum mundi quod idem est quod centrum terrae, et sit a : describamus circumferentiam sive superficiem aquae cujuscumque figura) fuerit, et sit b e c : protrahamus a centro a duas lineas, quarum una sit a b, et altera a c, et protrahamus lineam b c quae sit basis trianguli a B C : et protrahamus a centro a perpendicularem usque punctum e, ita quod a d c sit linea una, sicut docet ars theorematum, et est quartum decimum primi Euclidis : et hujus quidem figurae descriptio est ista. Hac descriptione igitur facta, dico lineam a d quae est perpendicularis super basim trianguli a b sig. esse breviorem et linea a b et li-
nea a c : quod sic probatur : quia enim perpendiculariter stans super basim B, C est utraque ejus parte super lineam eamdem angulus rectus, sicut dicit diffinitio perpendicularis in primo Euclidis posita : ergo angulus qui est in puncto d trianguli a B D est rectus : cum ergo triangulus rectilineus habeat tres aequales duobus rectis, sicut docet theorema vicesimum secundum primi Euclidis, oportet quod alii duo anguli, quorum unus est in puncto B et alter in puncto a sint aequales uni recto : ergo uterque eorum per se sumptum minor est recto : ergo major angulus trianguli a b d est angulus qui est ad punctum d : si in omni triangulo major angulo opponitur et subtenditur majoris longius latus, sicut docet theorema decimum nonum primi Euclidis, sicut latus a B quod opponitur et subtenditur angulo qui est in puncto D, et longius a latere b d et latere a d diAdsim sumptis : igitur est longius a latere b d et latere a d divisim sumptis : igitur est longius latere a d. Similiter autem pro-. batur, quod a sig. longius est a d in triangulo a d C: ergo habetur propositum, quod ad linea brevior sit a b et quam sit a c : ergo locus qui est in puncto d vicinior est centro quam locus qui est in principio b et C: sed habitum est supra, quod gravo non gravissimum finit ad locum inferiorem viciniorem centro, et non ad centrum ipsum : ergo aqua quando est in punctis a c fluit ad punctum d, et non cessat fluere donec cessat linea a D ad aequilitatem lineae a c, et linea a b sit a d aequalis quando est producta versus circumferentiam usque ad punctum E : quando igitur pervenit ad punctum e, stabit tunc in superficie sua, et non fluit ulterius ad locum aliquem.
Cum ergo tres lineae a b et b C et a e sint protractae ab eodem puncto, et sint aequales, et linea continuans ipsas necessario erit circularis, sicut expresse vide- tur ex nono theoremate tertii Euclidis. Cum. ergo b e sig. signet superficiem aquae, quae superficies est circularis : et hoc est quod volumus demonstrare. Ex omnibus igitur dictis demonstratum est certissimum, quod totus mundus est figurae sphaericae : et oportet quod sit tam decenter factus ad similitudinem factoris sui, quod ipse sit in fine decoris, ita quod amplior decor nec secundum naturam nec secundum artem poterit cogitari. Decor autem iste secundum plus et minus est in corporibus naturalibus : quia decori illi qui est in rotunditate corporis caelestis, et levitati ejus et planitiei non potest assimilari decor aliquis factus manu instrumentis artificialibus : et omne instrumentum armillarum factum ab Astronomis ad similitudinem coeli investigandum, est imperfectum et fallax secundum aliquid : et licet in aliquo defectum sensus supponat rectitudo intellectus : sit etiam sic in lineis quas sensibiliter describit Geometer, cum in aliquo fallit,licet forte illud deprehendi non possit in parvo tempore : et ideo in tempore magno cum magna fallacia crevit, et ex parvis deprehenditur falsitas instrumentorum. Similiter autem in corporibus naturalibus quae videntur apud nos, sive sint simplicia, sive composita, non exprimitur decor corporis : quia cum actu illa generabilia sunt et corruptibilia, non sunt receptiva decoris coelestis, nisi in quantum participant aliquod simile in coelo : nunquam autem totam possibilitatem coeli percipiunt: et ideo nunquam possunt perfecte accipere decorem figurae ejus et levitatis ipsius : sicut autem est in ipsis coelis inferioribus et superioribus, ita quod supremum in decore maximo habet figuram sphaericam et levitatem, et luna decore minimo in genere corporum coelestium.: et ideo etiam in toto non illuminatur a Sole propterea quod de terrae natura dicitur esse.
Hujus autem dicti occasione quidam dicunt nullum esse circulum extrinsecum: quia licet sit rotundum et eccentricum,
oportet incentricum et eccentricum esset corpus vacuum replens, sicut nos ostendimus superius : quia et hoc nullius esset actionis nisi ut vacuum suppleret. Ideo dicimus hanc esse inconvenientem passionem Mathematicorum. Nos autem convenientem reputamus : nec ideo dicitur esse sine actione corpus quod est de natura quintae essentiae, quia supplet vacuum : quia, ut supra diximus, corpus coeleste agit ex stella et circulo et ex essentia. De eccentricis autem quare necessarium est eos poni, non ad hanc doctrinam pertinet, nec per hoc breviter potest explicari: et ideo illud usque ad aliquod tempus differatur, quando Domino dante, de quantitatibus et motibus superiorum in Astronomia explicabitur. Hic autem sufficit quod altitudo istius corporis non habet aliquid simile in genere corporum naturalium omnino et planum: quia sicut se habet spatium altitudinis aquae ad terram, quia aqua multipliciter est ad terram, et sic altitudo aliorum elementorum se habet ad invicem : quia semper est superius, eo quod est formabilius, multipliciter est ad inferius, sicut simile spatium coeli multipliciter est ad spatium ignis, et superioris coeli spatium multiplex est ad inferioris. Causas autem horum corporum et spatiorum quantitatis Astronomi est determinare. Tanta ergo de figura coeli et mundi a nobis dicta sufficiant.