QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Cognosci Deum aliquo modo a nobis probat primo, quia si nihil cognosceremus, nisi quod species accepta per sensus repraesentaret, neque ipsam substantiam materialem cognosceremus. Hic tenet non dari speciem propriam substantiae pro hunc, quod etiam docet 1. d. 3. q. 3. num.9. et d. 22. q. 1. num. 2. et q. 1, prolog. num. 11. et q. 17. de Anim. in Comment, num 11.rem hanc fusius tractavi. Secundo quia effectus ducit in cognitionem causae, et magis in cognitionem primae. Positis sex cognitionibus convenientibus sensui, docet primo intellectum non posse intelligere Deum pro nunc intuitive; secundo neque abstractive, cognitione propria, quia nulla cognitio sex numeratarum, quae sensui conveniunt, ad hoc se extendit, neque habet intellectus nisi alias sex, his proportionatas ut similes. Littera satis obscura est.
Ad quaestionem dicendum, quod potest cognosci a nobis, quia 9. hujus cap. ult. text. com. ult. ignorantia de illis, non est in nobis, ut caecitas, sed in non habentibus intellectum, quia si nihil cognoscitur, nisi cujus est species intelligibilis accepta per sensus, nunquam substantia materialis cognosceretur, quia per sensum non est alia notitia ante consecrationem Hostiae et post. Item si effectus ducit in cognitionem causae, quia causa: ergo magis causae magis. Probatur, quia magis dependet ab illa, cum magis sit efficiens quam mediata, quia Deus posset facere illud sine mediata causa, nec potest esse sine efficiente remoto, cum non possit fieri sine illo.
Contra, igitur species lapidis magis repraesentat Deum quam lapidem. Respondeo argumentum procedit de cognitione discursiva, quae habetur per hoc tantum, quia est effectus: si autem est effectus, tunc species jam est principium cognitionis intuitivae, non discursivae. Item, quando arguit ab effectu ad causam, in quo stat ; non in effectu, illud est praecisa causa, qua immediate intelligitur conclusio demonstrationis.
Notandum, quod in sensu est una cognitio intuitiva, primo propria; alia primo et per se propria per speciem, sed non intuitiva, utrique correspondet sua cognitio per accidens, scilicet per privationem cognoscibilis per se. Exemplum de primo, visus videt colorem. De secundo, phantasia imaginatur colorem. De tertio, visus videt tenebram. De quarto, phantasia imaginatur tenebram. Quinta cognitio phantasiae propria, est per compositionem specierum diversorum sensibilium, ut imaginando montem aureum. Sexta cognitio est cognitio per accidens alicujus, ut hominis per figuram et colorem, etc.
In intellectu notitia visionis vel intuitiva, quae est prima cognitio, non est in via possibilis, quia nulla potentia reservans speciem, vel formale principium cognoscendi in absentia objecti, potest sic cognoscere, quia illa idem habet principium re praesente et non praesente, et cognitio ista intuitiva est tantum de re praesente, et sub ratione praesentis; unde si visus posset habere speciem in absentia objecti, nunquam illa species esset principium intuitive cognoscendi. Item, ut videtur, nunquam cognitione intuitiva cognoscitur immutabilitas alicujus, quaere 1. lib. quaest. 4. ad 6. Secunda cognitio est accidentium sensibilium solum, quia illa sola faciunt speciem in intellectu, non autem substantiae ut patet supra per illam consequentiam : Si nihil cognoscitur, etc. Tertia cognitio et quarta quae idem sunt hic, est privationum propriarum rerum intellectarum per species habituum, removendo, quomodo cognoscuntur intellectualiter privationes rerum sensibilium. Quinta cognitio est forte rerum separatarum vel substantiarum, quae cognoscuntur per hoc, quod multa apprehensa simul concipiuntur, quae nusquam alibi omnia inveniuntur: sed propter hoc, nulla essentia specifica alicujus cognoscitur, nisi in universali, et forte accidentali, vel per se superiori. Sed essentiae propriae se habent in hac cognitione quasi sensibilia per accidens in cognitione sensitiva, ubi est sextus gradus.
Ad argumentum in oppositum, sicut oculus, etc. respondeo, similitudo quoad impossibilitatem intelligitur de notitia visionis, quia illa non pertinet ad sensum, et forte noctua posset imaginari Solem, si Deus daret sibi speciem. Aliter posset dici, quod sicut oculus ad lumen Solis, qui necessitate secundum totam suam virtutem agit, ita intellectus ad cognoscendum illa, secundum totam rationem cognoscibilitatis, aliter non tenet similitudo. Aliter dicitur, quod intelligitur de potentia recipiendi propriam speciem objecti, per quam fit secunda notitia, et tunc impossibile utrinque, ibi absolute, hic secundum statum recipiendi tantum species a sensibilibus. Aliter intelligitur de quinto gradu notitiae intellectus quantum ad difficultatem, non quantum ad impossibilitatem secundum Commentatorem.