REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
tus in velle libere, quia si sic, saltem aliquid remitteret de motu naturali, et tunc ipse non foret rectissimus.
Nec ista ratio valet, quia semper manet inclinatio naturalis per modum naturae, ita bene in decimo instanti sicut in primo. Sed secundum Dionysium de divin. nomcap. 4. In damnatis manent naturalia splendidissima ; igitur semper uniformiter manet inclinatio naturalis ; si igitur ista ratio valeret, sicut non posset in primo peccare, sic nec in secundo, vel in tertio. Praeterea, haec non valet consequentia, quod non maneret motus rectissimus naturalis, si velle liberum in isto instanti esset malum, quia aliquid diminueret de illa inclinatione naturali. Peccatum enim non aufert aliquid naturae, quia sic tandem posset peccare, quod adimeret totam naturam ; ideo sicut nihil naturae, sic nihil diminuit naturalis inclinationis, nec rectitudinis naturalis.
Sexto arguitur pro conclusione : In habitu concreato intellectui Angelico primo relucent quidditates rerum, et inter quidditates primo intellectus intelligit illud objectum, ad quod primo inclinat iste habitus. Primo igitur intellectus Angelicus considerat quidditates, deinde considerat singularia in illo habitu. Prima consideratio est speculativa, secunda practica. Et deliberatio est in consideratione practica, non speculativa. Et in practica convenit volitio demeritoria ; igitur in primo instanti non potuit demereri. Praeter hanc considerationem, vel cognitionem, quae est mere naturalis, consequitur complacentia naturalis, sicut in consideratione Solis vel Lunae, vel cujuscumque ; talis complacentia naturalis nunquam est mala ; igitur nullum velle malum potest esse in primo instanti, quia primum velle est naturale.
Nec haec ratio valet, quia velle concupiscentiae praesupponit velle amicitiae. Nullus enim concupiscit, nisi magis amet illud cui concupiscit, quam bonum quod concupiscit, et prius aliquo modo amat quis se amore amicitiae, quam aliquod bonum sibi, et in illo priori potest esse inordinata volitio amicitiae plus amando se, quam juste posset amare secundum rectam rationem. Sed illa volitio potest esse in primo instanti, et potest sibi ostendi diligibile sibi, et aeque primo, vel prius natura potest amare se in se ; igitur potest inordinate amare se in primo instanti. Praeter hoc prius natura potest objectum bonum esse cognitum, et esse amabile in se, quam ut relucet in habitu, imo magis est amabile in se, quam ut relucet habitu, quia non quietat amantem, nisi ut in se. Istud confirmatur per Augustinum 4. de Civit. ult. ubi dicit, quod civitatem diaboli fecit amor sui; igitur nimis amare se est causa culpae, et hoc potest esse in primo instanti.
Septimo arguitur pro conclusione : Nullus potest peccare, nisi sit debitor justitiae ; non est debitor justitiae, nisi prius acceperit jusliliam, sed in primo instanti non accepit justitiam ; igitur in isto instanti non est debitor ; igitur nec potest peccare. Major patet, quia justitia et peccatum sunt sicut habitus et privatio. Minor patet per Anselmum 13. et 14. de Casu diaboli.
Nec illud valet, quia justitia duplex est, infusa et moralis, quae est acquisita. De utraque manifestum est quod ratio non concludit, quia postquam justitia infusa est perdita, sequeretur quod nunquam posset peccare, quia is qui tunc non habet justitiam, non tenetur elicere actus bonos ; igitur postquam semel peccavit, nunquam peccaret secundo mortaliter. Similiter postquam quis perdidit justitiam, et acquisivit actum vitiosum, nunquam teneretur juste operari moraliter, cum non habeat habitum, per quem juste possit operari. Praeter hoc, quod dicitur quod non est debitor justitiae, quia non acceperit eam, manifeste falsum est, quia tunc semper existens in peccato originali, nunquam esset debitor justitiae, quin nunquam eam accepit ; neque etiam ille, qui nunquam fuit justus, moraliter teneretur ad juste operari. Ideo intentio Anselmi non est quod sit debitor justitiae, quia accepit eam, sed quia est dominus actuum suorum, quia si esset talis Angelus, qualem ipse fingit per affectionem commodi tantum, non esset magis dominus actuum suorum quam bos. Ideo ista rectitudo, quia est dominus actuum, est causa quare est debitor justitiae, et non quia accepit justitiam, sed quia accepturus esset eam,
I II.
si stetisset, et non oportet quod prius habuit eam.
Octavo arguitur : Illae mutationes non sunt simul, quarum una sequitur terminum ad quem alterius; sed mala volitio, vel peccare, sequitur terminum ad quem ereationis, quia praesupponit esse ; igitur non sunt simul.
Istud nunquam valet in mutationibus subjectis, quia etsi terminus ad quem sit prius natura, quam mutatio alia indivisibilis, tameh bene possunt esse simul duratione terminus prior, et mutatio sequens,-sicut patet de motu Solis, et illuminatione medii, et maxime de mutationibus indivisibilibus. Si ta men fiat vis in ratione de hoc vocabulo mutatio, dico quod peccatum sic non est mutatio, est tamen vera passio de genere Passionis. Nunquam enim praecessit privatio formam, ideo non est ibi proprie mutatio.
Nono arguitur : Actio creaturae non potest esse nisi in tempore ; ergo in primo instanti non potuit Angelus habere aliquem actum, per quem peccaret. Probatur antecedens ex Philosopho 6. Physic. texl. comm. 20. et 30. ubi arguit sic : Si aliqua virtus potest movere in instanti, ergo major virtus potest in minori quam in instanti, et tunc actio Dei esset in minori mensura quam in instanti ; igitur in primo instanti non potest Angelus elicere actum peccati.
Nec illud valet, quia ratio Philosophi non tenet secundum istam propositionem, nisi quando mensura est divisibilis, quia quando