Postquam philosophus determinavit de loco, hic determinat de vacuo.
Et circa hoc duo facit: primo manifestat suam intentionem; secundo prosequitur propositum, ibi: alii quidem igitur etc..
Circa primum duo facit: primo ostendit quod ad philosophum naturalem pertinet determinare de vacuo; secundo ostendit quo ordine de vacuo determinandum sit, ibi: incipere autem etc..
Dicit ergo primo, quod sicut ad philosophum naturalem pertinet determinare de loco an sit et quid sit, ita et de vacuo: quia per similes rationes aliqui crediderunt et discrediderunt esse locum et vacuum. Illi enim qui dicunt esse vacuum, ponunt ipsum ut quemdam locum et quoddam vas: quod quidem vas vel locus videtur esse plenum, cum habet intra se aliquam molem alicuius corporis; sed quando non habet, dicitur esse vacuum: ac si idem subiecto sit locus et vacuum et plenum, sed differant solum secundum rationem.
Deinde cum dicit: incipere autem oportet etc., ostendit quo ordine determinandum sit de vacuo.
Et dicit quod oportet incipere ab hoc, quod ponamus rationes eorum qui dicunt vacuum esse; et iterum eorum qui dicunt vacuum non esse; et iterum communes opiniones de vacuo, quid scilicet ad rationem vacui pertineat.
Deinde cum dicit: alii quidem igitur tentantes monstrare etc., prosequitur quod dictum est.
Et primo praemittit ea quae sunt necessaria ad inquirendum veritatem de vacuo; secundo incipit inquirere veritatem, ibi: quoniam autem non est etc..
Circa primum duo facit: primo ponit rationes ponentium et negantium esse vacuum; secundo ponit communem opinionem de vacuo, ostendens quid sit de ratione vacui, ibi: ad quale autem etc..
Circa primum duo facit: primo ponit rationem negantium esse vacuum; secundo rationes affirmantium, ibi: sed affirmantes etc..
Dicit ergo primo, quod aliqui antiquorum philosophorum, volentes monstrare non esse vacuum, in hoc peccaverunt, quod non arguebant contra rationem ponentium esse vacuum. Non enim ostendebant non esse vacuum, sed inducebant rationes suas ad ostendendum quod plenum aere non est vacuum, ut patet de Anaxagora et aliis similiter argumentantibus, qui ad destruendum vacuum volebant demonstrare quod aer sit aliquid: et ita, cum vacuum sit in quo nihil est, sequitur quod plenum aere non sit vacuum.
Quod autem aer sit aliquid, demonstrabant, litigantes cum suis adversariis, per utres; qui cum sint inflati, possunt aliquod pondus sustinere: quod non esset, nisi aer esset aliquid.
Et sic demonstrant quod aer est fortis.
Et etiam per hoc quod accipiunt aerem in clepsydris, idest in vasis furantibus aquam: in quibus cum attractione aeris attrahitur aqua, vel etiam impeditur introitus aquae, nisi exeat aer.
Patet igitur quod isti non obiiciunt ad positionem: quia omnes ponentes esse vacuum, volunt esse vacuum spatium, in quo nullum corpus sensibile est: propter hoc quod omne quod est, opinantur esse corpus sensibile, et sic ubi non est corpus sensibile, credunt nihil esse. Unde cum aer sit corpus modicum sensibile, opinantur quod ubi non est nisi aer, sit vacuum.
Ad destruendum igitur eorum positionem, non sufficit ostendere quod aer sit aliquid: sed oportet ostendere quod non sit aliquod spatium sine corpore sensibili. Quod quidem dupliciter aliqui ponebant esse vacuum: uno modo sicut separatum a corporibus, ut si diceremus spatium quod est infra extremitates alicuius domus, esse vacuum; alio modo sicut actu existens inter corpora, quod distinguit corpora ab invicem ut non sint continua, ut dixerunt democritus et Leucippus et multi aliorum naturalium philosophorum. Imaginabantur enim quod si totum ens esset continuum, omnia essent unum: non enim esset assignare quare magis distinguerentur corpora plus hic quam ibi. Unde inter omnia corpora distincta, ponebant interesse aliquod spatium vacuum, in quo nullum ens esset. Et quia democritus ponebat corpora componi ex multis corporibus indivisibilibus, ponebat in intermedio illorum corporum indivisibilium esse quasdam vacuitates, quas dicebat poros; et sic omnia corpora dicebat componi ex pleno et vacuo. Vel si etiam totum corpus mundi sit continuum, et non sit inter partes universi aliqua vacuitas, ponebant tamen vacuum esse extra totum mundum.
Manifestum est igitur quod praedicti philosophi volentes destruere vacuum, non inducebant rationem ad quaestionem secundum positionem aliorum. Debuissent enim ostendere quod nullo illorum modorum sit vacuum.
Deinde cum dicit: sed affirmantes esse etc., ponit rationes ponentium esse vacuum.
Et primo eorum qui locuti sunt de vacuo naturaliter; secundo eorum qui locuti sunt non naturaliter, ibi: esse autem affirmaverunt etc..
Circa primum duo facit: primo ponit rationem eorum qui ponebant vacuum esse quoddam spatium a corporibus separatum; secundo eorum qui ponebant vacuum in corporibus, ibi: alio vero modo etc..
Circa primum duo facit: primo ponit rationem ponentium esse vacuum; secundo ponit quomodo melissus e converso illa ratione utebatur, ibi: melissus quidem igitur etc..
Dicit ergo primo, quod illi qui affirmabant vacuum esse, magis inducebant rationes ad propositum.
Quarum una erat, quod motus secundum locum, qui est loci mutatio et augmentatio, ut supra dictum est, non esset si vacuum non esset. Quod sic ostendebant. Si enim aliquid movetur secundum locum, non potest moveri in plenum; quia locus plenus uno corpore, non potest recipere aliud. Quia si reciperet, sequeretur duo corpora esse in eodem loco; et eadem ratione sequeretur de quocumque: non enim potest assignari differentia quare duo corpora sint in eodem loco et non plura. Et si hoc contingit, scilicet quod quotcumque corpora sint in eodem loco, sequetur quod parvissimus locus possit recipere maximum corpus; quia multa parva constituunt unum magnum. Unde si multa parva aequalia sint in uno loco, et multa inaequalia. Sic ergo probata hac conditionali, quod si motus est, vacuum est, arguebant a positione antecedentis: motus est; ergo vacuum est.
Deinde cum dicit: melissus quidem igitur etc., ostendit quod melissus, supposita eadem conditionali, argumentabatur e contra a destructione consequentis: quia si motus est, vacuum est; sed vacuum non est; ergo motus non est: ergo totum ens est immobile.
Iste est igitur unus modus quo aliqui probabant vacuum esse quasi separatum.
Deinde cum dicit: alio vero modo, quia videntur etc., ponit tres rationes ponentium vacuum esse in corporibus.
Quarum prima est ex his quae condensantur.
Videntur enim eorum quae inspissantur, partes coire vel convenire in invicem, et se invicem calcare et comprimere, ita quod sicut fertur, dolia tantum de vino recipiunt cum utribus, quantum etiam sine utribus, et praecipue si utres sint subtiles; propter hoc quod vinum in utribus condensari videtur. Hanc autem condensationem fieri existimabant ac si densato corpore, partes subintrarent in quasdam vacuitates.
Secundam rationem ponit ibi: amplius autem et augmentum etc.: quae sumitur ex augmento.
Augentur enim corpora per alimentum, quod corpus quoddam est. Duo autem corpora non possunt esse in eodem loco; ergo oportet esse aliquas vacuitates in corpore augmentato, in quibus recipiatur alimentum. Et sic necesse est esse vacuum ad hoc quod recipiatur alimentum.
Tertiam rationem ponit ibi: testimonium autem etc.. Quae sumitur ex vase pleno cinere, quod tantum recipit de aqua, quantum si esset vacuum: quod non esset nisi essent aliquae vacuitates inter partes cineris.
Deinde cum dicit: esse autem affirmaverunt etc., ponit opiniones non naturalium de vacuo.
Et dicit quod etiam Pythagorici affirmaverunt esse vacuum: quod quidem ingrediebatur infra partes mundi a caelo, propter vacuum infinitum, quod ponebant esse extra caelum quasi quendam aerem vel spiritum infinitum: ut sicut ille qui respirat, dividit suo flatu aliqua faciliter divisibilia, ut aquam aut huiusmodi, ita ex aliquo quasi respirante, ingrederetur distinctio in res; quam non intelligebant fieri nisi per vacuum, sicut de democrito dictum est: ac si vacuum nihil esset aliud quam distinctio rerum. Et quia prima distinctio et pluralitas invenitur in numeris, ideo vacuum primo ponebant in numeris: ut per naturam vacui una unitas distingueretur ab alia, ne numerus sit continuus, sed habeat naturam discretam. Sed quia isti quasi aequivoce loquebantur de vacuo, appellantes rerum distinctionem vacuum, propter hoc infra de hac opinione non prosequitur.
Ultimo autem quasi epilogando concludit, dictum esse propter quid quidam dicunt esse vacuum, et quidam non dicunt.