LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS NATURALIBUS PLANTAE.
CAPUT I. De coloribus plantae.
LIBER SEXTUS. DE SPECIEBUS QUARUMDAM PLANTARUM.
CAPUT IV. De domesticandis vilibus in vineis.
De speciebus saporum, et multiplicatione eorum penes subjectum et causam, et differentia eorum ad invicem.
Novem autem species vel genera saporum fere omnes Antiqui tradiderunt, ponentes primo insipidum, sive simpliciter, sive quoad nos insipidus dicatur : deinde duos extremos qui sunt dulcis in parte una, et amarus in parte contraria. Inter hos autem posuerunt acutum et salsum et acetosum et ponticum et stipticum et pingue sive unctuosum. Posteris tamen qui subtilius naturas rerum rimati sunt, non videbatur insipidum ponere in numero saporum, propter rationem superius inductam, et illi non nisi octo saporum genera esse tradiderunt : et licet nos jam harum specierum multiplicationem et generationem formalem ostendimus in scientia de sensibus, tamen et hic inducemus horum saporum generationem et multiplicationem ex materia et subjectis eorum secundum quod nos accepimus eam a peritioribus Antiquis.
Dixerunt enim, quod subjectum ferens saporem, aut est substantia grossa terrea, grossae videlicet et spissae terreitatis, aut est subtilis, aut media inter grossitiem et subtilitatem.
Adhuc autem aut est calidum aut frigidum, sive sit grossum in. substantia, sive subtile, sive medium : aut etiam est aequale sive medium inter frigidum et calidum. Substantia igitur grossa sive spissa, terrea calida, est amara : substantia autem grossa terrea frigida, est politica : et ideo amarum et ponticum contrariantur per qualitates activas primas, et non per substantias eorum. Substantia autem grossa terrea aequalis sive media inter calidum et frigidum, est dulcis. Ex quo patet dulce et amarum contrariari per formas saporum, et non per subjectum aut quantitates primas subjecti. Sic igitur in substantia spissa terrea per difTerentiani qualitatum primarum activarum tres efficiuntur sapores. Substantia autem subtilis per differentias earumdem tres suscipit sapores : quoniam si substantia subtilis est calida, habet saporem acutum, sicut sinapis : et si est frigida, habet saporem acetosum, sicut acetum, vel agrestas : et si est aequaliter inter calidum et frigidum, tunc habet saporem pinguem, sive unctuosum. Substantia autem media inter grossitiem et subtilitatem, si est calida, est salsa, et frigida est stiptica : si autem est aequaliter media inter calidum et frigidum, tunc dicunt quod est insipidum. Sic igitur novem sunt differentiae saporum secundum Antiquos.
Trium autem saporum qui causantur ex diversis substantiis ex calido, acutus est. calidioris substantiae, et sub illo est amarus : infimum autem gradum caliditatis habet salsus. Acutus enim sapor inter hos fortioris est virtutis ad resolvendum et ad incidendum et ad astringendum, quae omnia conveniunt ignis calori aut siccitati. Diximus autem superius quod salsum fit amarum confractum cum humiditate frigida, propter quod minoris caloris convenit ipsum esse quam amarum. Inter eos autem qui vocantur a frigido, ponticus sapor est in supremo gradu frigiditatis, et sub illo stipticus, et in infimo est acetosus. Cujus probatio acci-
pitur in exemplo superius inducto de fructibus, qui cum omnino frigidam et nihil passam a calido digerente habent humiditatem, pontici sunt, et cum pati coeperit humiditas, efficiuntur stiptici. Cum autem dissolvi et subtiliari coepit humidum, incipiunt esse acidi. Licet autem acetosum corpus minus sit frigidum quam stipticum, tamen cum adhibetur ad aliud corpus per esum, acetosum invenitur frequentius magis infrigidans quam stipticum, quod propter suam contingit subtilitatem per quam acutum efficitur in actione et penetrat, et interius ubique infrigidat: stipticum autem exterius infrigidat earum : ponticum autem et stipticum sunt in sapore valde propinquo. Sed in hoc est differentia, quod licet utrumque contrahat et exasperet linguam, tamen stipticum non contrahit nisi id quod de lingua est manifestum, anterius videlicet linguae, et superiorem pellem ipsius, in qua dispersus est nervus gustativus. Ponticum autem est fortioris contractionis et exasperationis : contrahit enim et manifestum et occultum usque in guttur et in profundum linguae : et ideo dixit Galenus, quod si ponticum calefiat leviter, dulcescet, sicut superius ostendimus in fructuum maturatione : sed tamen licet dulcescat, secundum se durum manet : et si ducatur in ipsum humiditas grossa non bene digesta, fit stipticum : si autem inducatur in ipsum aerea subtilis, efficitur acetosum : si autem calefiat et humectetur, et humiditate aquea digesta, efficitur dulce.
Acutum autem et amarum conveniunt in hoc quod sunt linguam radentia : sed amarum non radit nisi exterius linguae quod tangit, acutum vero penetrat et radit in profundum. Causa autem hujus est, quoniam acutum est subtilis substantiae et penetrantis, amarum autem grossae et gravis substantiae et siccae : et ideo pure amarum non putrescit, sed conservat a putrefactione, ut succus amarus vel myrrhae vel aloes. Dico autem quod non putrescit in se putrefactione ex quo gene- ratur animal aliquid, sicut generatur ex aliis rebus putridis : neque nutrit pure amarum. Dicit Galenus quod amarum nutrit, sed parum, non per naturam amari, sed per naturam alicujus sibi mixti : et quia siccum est amarum, abradit cum aliqua exasperatione : et quia grossae est substantiae non penetrantis, dicit Galenus quod non subito nocet, sicut acutum vel salsum. Id autem quod efficit caliditatem acuti fortiorem et notiorem quam sit caliditas amari, est penetratio quae est ex subtilitate ipsius : propter ipsam enim vehementer resolvit et incidit, in tantum ut corrodat et putrefaciat et interficiat aliquando.
Dulce autem et pingue sive unctuosum conveniunt in hoc quod ambo dilatant linguam, et leniunt quod frigus laesit et congelavit : liquefaciunt autem absque linguae resolutione et corruptione, et ideo ambo linguae removent asperitatem. Sed differunt in hoc, quod dulce facit cum calefactione manifesta : et ideo dictum est ab Antiquis, quod dulce plus digerit quam pingue, et est plus delectabile : et causa ejus quod pius delectat, est, quia taliter abstergit grossitudinem linguae, quod aptat eam ad gustandum, et lenit grossitudinem substantiae suae, et facit eam fluere humore suo aqueo, et removet impedimentum congelationis linguae absque passura ipsius et absque incisione et solutione continuitatis, et absque obviatione laboriosa vel dolorosa, et non habet calefactionem nocivam, sed delectabilem, sicut perfusio aquae temperatae delectabilis est corpori super quod funditur : ut enim optimo inquit Galenus, omne quod est secundum dispositionem naturalem, sanum et suave est apud omnes : sanat enim et destruit accidentia dolorosa impedientia laboriosa : et hoc est quod vocatur dulce, aut simpliciter, aut ei cui ipsum est naturale, et quod appetitur secundum naturam. Quod autem dicitur, quod non nutrit nisi dulce, non arbitror esse verum, quamvis verum existimem quod est nutrimentum sine
aliqua dulcedine. Ostendimus enim in antehabitis de nutrimento, quod aliae sunt conditiones plurimae nutrimenti, quae non sunt conditiones dulcis in quantum dulce est : et ideo licet nutriat, non tamen nutrit in quantum est dulce, si quis subtiliter inspiciat, nisi dicatur dulce huic a quo attrahitur et appetitur. Sed de hoc disputare alterius est negotii : hic enim non nisi differentias et convenientias saporum investigamus. Spissitudo autem substantiae sive grossities quae convenit tam dulci quam pingui, proportionatur utrique per operationem caliditatis proportionalis utrique : proportionantur autem utrique dulci, cum a principio sua substantia aliquo modo subtiliari incipit per calidum. Tunc enim spissitudo substantiae proportionatur ei cum aqueitate et pauca aereitate delectabili, et permiscetur ei aereitas plurima, quae vehementer intrat ipsam aqueitatem, propter quam etiam maxime supernatat, et repletionem et saturitatem et fastidium inducit.
Acutum autem et acetosum mordicant linguam, sed acutum facit hoc vehementer et cum calefactione, acetosum autem mediocriter et absque calefactione. Salsum sane provenit ex resolutione amari in insipido aquoso, et cum congelatur postea per calidum siccum, fit salsum : sicut aqua cineris quae oboritur ex terra salsa in locis maritimis, cum aqua commiscetur huic cineri, et postea coquitur, et fit sat. Acetosum autem provenit ex permutatione dulcedinis, quam facit nimia digestio caliditatis, sicut acetum lit ex vino dulci : aliquando fit ex permutatione ponticitatis aut stipticitatis quando vicerit super ipsam caliditas et humiditas, sicut fit in fructibus acetosis. Substantia autem dulcis ad humiditatem pertinet, substantia autem autem amari et pontici ad siccitatem.
Istae igitur sunt saporum species, et convenientiae et differentiae specierum.