sig. 5. De qualitate vel quantitate furni.
sig. 8, De furno vitreariorum.
sig. 19. Aqua salis cujuslibet.
sig. 27. Quomodo fit cerussa, ei unde ?
sig. 28. Quomodo fit minium de cerussa ?
sig. 29. Quomodo fit minium de cinere plumbi ?
sig. 31. Quid sit calculatio, ei quot modis fiat ?
sig. 32. Quid sit coagulatio, ei ad quid fiat ?
sig. 34. Quid sit solutio, et quot modis fiat ?
sig. 39. Quomodo albificatur auripigmentum ?
sig. 40, Quomodo albificatur arsenicum ?
sig. 42, Ex qua substantia fiat ignis ?
sig. 43. De fixatione spirituum, caput additum.
sig. 48. Quomodo aqua distillatur duplici modo ?
sig. 49. Ad oleum distillandum.
sig. 50. Coagulatio omnium aquarum sic fit.
sig. 51. Quomodo calcinantur Sol et Luna ?
Qualiter ex supradictis omnibus perficitur Sol ei Luna ?
Recipe unam partem mercurii sublimati et fixi, aliam arsenici fixi, et tertiam partem calcis Lunae : quae super lapidem bene tritura, et imbibe cum aqua salis armoniaci, et hoc ter vel quater terendo, imbibendo, assando, ut supra : et pone similiter ad solvendum I et quod solvitur reserva : et quando non est solutum, tere melius, et appone modicum salis armoniaci, et ita, solvitur totum. Quum autem totum solutum fuerit, pone ad distillandum, et distillabitur totum, sicut docui, in aquam calidam Cave tamen ne in cineres ponas ad distillandum, quia induraretur pro majori parte, et iterum oporteret te solvere ut prius. Cum autem tota sit distillata, pone in cucurbitam vitream, et coagula, et erit substantia alba, dura et perspicua in modum crystalli liquescens super ignem ut cera, ingrediens et permanens. Pone ergo de ipso unam partem super centum partes cujuslibet metalli purgati et calcinati, et erit bonum in omni tempore. Consulo autem ne fingas cum illo aliquod metallum non purgatum, quia tinctura evanesceret post duas vel tres examinationes.
Additiones. In libro Aristotelis de Perfecto magisterio dicitur : Sublimati mercurii, et calcinati, quod puto idem
esse quod fixi : quia calcinari non potest, quin primo sit fixum : et nisi esset calcinatum, non posset solvi. Circa finem aliqui, dicunt debere apponi ali-
quod oleum album. Philosophorum ad incerandam illam medicinam. Si spiritus fixus non possit ingredi, adde de suo simili non fixo, et dissolve, et congela, et intrabit, etc. Sic etiamsi corpus calcina-
tum non. possit reduci in corpus, adde de suo simili fundendo cum illo, et sic reducetur. Ovum Philosophorum divide in quatuor partes, quarum quaelibet habet unam naturam, deinde compone ipsum aequaliter proportionaliterque, ita quod non sit in eo divisio nec repugnantia, et habebis propositum Domino concedente. Iste modus est universalis : sed ego dividam tibi, illud in operationes speciales : dividitur itaque in quatuor : et duobus modis fit bene et sine corruptione. Quando ergo habueris aquam ex aere, et aerem Ex igne, et ignem ex terra tunc habebis. Dispone ergo substantiam aeream per discretionem, et dispone substantiam. ferream per humiditatem et caliditatem, donec conveniant et conjungantur, et non discrepent, nec dividantur : et tune adjungas ei duas virtutes operativas, scilicet aquam et ignem, et tunc complebitur opus : quod si permiscueris aquam solam, fiet Luna : si conjunxeris ignem, rubefaciet, Domino concedente,