Cap. IV. De istius fidei expressione catholica.
PARS SECUNDA. De creatura mundi.
Cap. I. De productione mundi totalis.
PARS TERTIA. De corruptela peccati.
Cap. I. De origine mali in communi.
Cap. IV. De primorum parentum punitione.
Cap. VII. De originalis peccati curatione.
PARS QUARTA. De incarnatione Verbi.
PARS SEXTA. De medicina sacramentali.
Cap. I. De Sacramentorum origine.
Cap. III. De Sacramentorum numero et distinctione.
PARS SEPTIMA. De statu finalis iudicii.
De exercitio gratiae respectu petendorum et orandorum.
De petitionibus autem orationis dominicae hoc tenendum est, quod licet Deus sit liberalissimus et promptior ad dandum quam nos ad accipiendum; vult tamen orari a nobis, ut occasionem habeat largiendi dona gratiae Spiritus sancti.
Vult autem orari non solum oratione mentali, quae est, " ascensus intellectus in Deum ", verum etiam vocali, quae est "petitio decentium a Deo ", non solum per nos ipsos, verum etiam per Sanctos tanquam per coadiutores nobis divinitus datos, ut quod minus digni sumus impetrare per nos impetrare valeamus per Sanctos.
Et quia, quid oremus, secundum quod oportet, nescimus, ne vagaremur incerti, formam nobis tradidit in oratione, quam composuit: in qua sub septenario petitionum numero universitas comprehenditur petendorum.
Ratio autem ad intelligentiam praedictorum haec est: quia primum principium, sicut est summe verum et bonum in se ipso, sic misericors et iustum in opere suo. Et quoniam misericordissimum est, ideo libentissime condescendit humanae miseriae per infusionem gratiae suae. Quia vero simnl cum hoc iustum est, ideo donum perfectum non dat nisi desideranti, non dat gratiam nisi regratianti, non impendit misericordiam nisi miseriam cognoscenti, ut salva sit libertas arbitrii, et non vilescat nobilitas doni, et integer perseveret cultus honoris divini. Quoniam ergo orantis est divinum affectare subsidium, proprium allegare defectum et gratias agere propter beneficium gratis datum: hinc est, quod oratio disponit ad susceptionem divinorum charismatum, et Deus orari vult ad hoc, ut munera largiatur.
Rursus, quia ad hoc, ut desiderium efficaciter sursum tendat ad impetrandum dona divina, necesse est, quod affectio nostra sit fervida, et cogitatio in unum collecta; et exspectatio nostra sit certa et firma; et quia cor nostrum frequenter est tepidum, frequenter dispersum, frequenter etiam pavidum propter peccati remorsum nec audens per se ipsum comparere ante divinum conspectum: hinc est, quod Dominus voluit, nos non tantum orare mentaliter, verum etiam vocaliter ad nostri affectus excitationem per verba et ad recollectionem cogitationum per sensum verborum .
Voluit etiam, nos orare per Sanctos, et Sanctos pro nobis, ad dandam fiduciam pavidis, ut qui non audent, vel non possunt impetrare per se per idoneos impetratores obtineant: . ac per hoc in orantibus humilitas conservetur, in Sanctis intercedentibus dignitas declaretur, in omnibus Christi membris caritas et unitas ostendatur, qua quae inferiora sunt ad superiora fiducialiter recurrant, et superiora inferioribus liberaliter condescendat.
Postremo, quia Deus iustus et misericors exaudire non debet nisi in his quae spectant ad suum honorem et ad nostram salutem: hujusmodi autem sunt, quae spectant ad praemium patriae et ad viaticum viae, et prima sunt tria, sequentia quatuor: hinc est, quod petitiones orationis dominicae, quae docent, quid petere utiliter debeamus, sunt septem .
Quae enim spectant ad divinum honorem et proemium patriae sunt tria, scilicet intelligentia veritatis, reverentia maiestatis et concordia voluntatis, seu per alia verba, vel est visio summi veri, quod non videtur nisi a mundis et sanctis, et hoc petitur, cum dicitur: Sanctificetur nomen tuum, id est, tui nominis notitia perfectis, sanctis et mundis donetur: vel est tentio summi ardui, quae reges facit, et per quam regnum habetur, et hoc petitur, cum dicitur: Adveniat regnum tuum: vel est fruitio summi boni, quae non datur nisi his qui voluntates suas habent divinae voluntati conformes, et hoc petitur, cum dicitur : Fiat voluntas tua, sicut in caelo et in terra.
Quae autem spectant ad transitum viae aut respiciunt collationem boni conferentis, aut amotionem mali nocentis. Collatio autem boni conferentis petitur in pane quotidiano sive supersubstantiali, in quo petitur quidquid necessarium est ad conservationem vitae praesentis sive secundum spiritum, sive secundum corpus. Amotio autem mali nocentis petitur in tribus petitionibus ultimis: quia omne malum aut tenet rationem praeteriti, aut fu-turi, aut praesentis; vel aliter, aut tenet rationem mali culpae, aut pugnae, aut poenae. Primum petitur amoveri in dimissione debitorum; secundum in victoria tentationum: tertium et ultimum, in liberatione ab oppressione malorum.
Et sic septem in universo sunt petitiones, in quibus universaliter petitur quidquid petendum est; et hoc quidem satis recte, ut septenarius petitionum respondeat septenario divinorum charismatum et donorum gratiae septiformis.
Propter quod notandum, quod septiformem septenarium proponit nobis sacra Scriptura considerandum, scilicet vitiorum capitalium, Sacramentorum, virtutum, donorum, beatitudinum, petitionum et dotum gloribsarum, trium spiritualium et quatuor corporalium, ut apparebit inferius : septenarium vitiorum tanquam primum, a quo debemus recedere; septenarium Sacramentorum secundum , per quem debemus incedere; septenarium dotum ultimum, quem debemus appetere; septenarium petitionum penultimum, quo debemus petere: septenarium autem virtutum, donorum et beatitudinum triplicem intermedium, per quem debemus transire: ut sic, septies in die laudantes nomen Domini et orantes, impetremus gratiam septiformem virtutum, donorum et beatitudinum, qua vincamus septiformem pugnam vitiorum capitalium et perveniamus ad septiformem coronam dotum gloriosarum, adiuvante nihilominus septiformi medicina Sacramentorum divinitus ad reparationem humani generis statutorum.