CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Rejicit D. Bonav. dicentem Christum esse objectum Theologiae. Primo,quia nulla veritas necessaria vel contingens cognosceretur de Patre, Spiritu sancto vel Deo trino. Secundo, sequeretur quod Christus qua homo, esset prior Patre et Spiritu sancto. Tertio, Christus non habet ullam prioritatem, ratione cujus Pater et Spiritus sanctus possent ad eum attribui. Quarto, duae rationes positae num.11 . et prima et tertia ratio positae num. 7. sunt contra eamdem sententiam. Quinto, ad idem sunt quatuor persuasiones positae num. 8.
Ex praedictis (a) apparet improbatio illius opinionis, quae ponit Christum esse primum subjectum, quia tunc veritates necessariae de Patre et Spiritu sancto, non essent Theologicae, puta Pater generat, Spiritus sanctus procedit: nec veritates contingentes de eis, puta Pater creat per Filium, Spiritus sanctus temporaliter missus est visibiliter et invisibiliter; nec veritates necessariae de Deo trino, ut quod est omnipotens, immensus; nec contingentes, ut Deus creat, gubernat mundum, remittit peccata, punit, praemiat. Et hujusmodi consequentiae omnes probantur, quia ad nullam scientiam per se pertinet aliqua veritas, nisi sit de subjecto primo, vel de ejus parte subjectiva, vel integrali, vel essentiali, vel de aliquo essentialiter ad subjectum attributo. Sed patet quod Pater vel Spiritus sanctus, vel Trinitas non est Christus, nec parsaliquaaliquo dictorum modorum, nec attributum ad Christum essentialiter. Tum quia Christus cum dicat duas naturas, et hoc inquantum est subjectum, secundum ponentes illud, sequitur quod ut habens naturam creatam, erit essentialiter prior Patre, vel Spiritu sancto, vel Trinitate, quia essentialis attributio non est nisi ad essentialiter prius. Tum quia Christus (b) secundum divinitatem, etiam non habet aliquam talem prioritatem, secundum quam posset Pater, vel Trinitas ad Christum attribui.
Contra istam (c) etiam opinionem sunt duae rationes ultimae positae supra in solutione secundae quaestionis contra opinionem de respectu ad extra. Contra idem est prima ratio posita ad solutionem primae quaestionis, quia veritates necessariae de Patre et de Spiritu sancto, et de Trinitate, impossibile est contineri virtualiter primo in Christo, quia si Verbum incarnatum non fuisset, illae veritates necessariae, nihil minus fuissent. Tertia etiam ibidem valet ad hoc, quia non esset tradenda hic aliqua notitia de Deo, nisi ut includitur in Christo, hoc est ut de Verbo tantum, et ita non esset distinctissima notitia de Deo quae tradi posset: igitur esset alia prior requirenda.
Ad hoc etiam faciunt aliquae persuasiones ibi positae, quia ista unitas quae est Christi, ut est suppositum unum in duabus naturis, non est unitas aeterna, istam autem oportet ponere formalem unitatem primi subjecti: ergo primum subjectum ut primum, non est aliquid aeternum; illa etiam persuasio de fide videtur concludere. Non enim est creditum vel verum Theologi cum : hunc hominem esse crucifixum, non implicando Verbum in subjecto, quia hunc hominem in cruce potuerunt Judaei naturaliter videre. Sed creditum est et verum Theologicum : Verbum esse hominem de Virgine natum, Verbum esse hominem crucifixum, Verbum esse hominem resur gentem, et sic de aliis articulis pertinentibus ad humanitatem. Pertinentes autem ad divinitatem, patet quod non conveniunt primo Christo ut Christus est, sed aliqui aliis personis, aliqui Trinitati: ergo objectum adaequatum Theologiae non est Christus, sed aliquid quasi commune Verbo, de quo primo traduntur articuli pertinentes ad reparationem et Patri et Spiritui sancto, scilicet de quibus sunt aliquae Theologicae veritates.
Videtur (d) igitur dicendum, quod sicut si in Medicina corpus humanum sit primum subjectum, de quo consideratur ibi passio, ut sanitas et infirmitas, si species corporis humani essent corpus sic mixtum, et sic, puta corpus sanguineum et corpus phlegmaticum, etc. hoc to tum, corpus sanguineum sanum, non esset primum subjectum: tum quia nimis particulare, tum quia includit passionem considerandam de subjecto, quae non potest esse ratio subjecti, quia subjectum ut subjectum, est prius natura passione, et ita passio esset prior seipsa.
Et breviter (e), quidquid diceretur de aliqua medicina tradita, scilicet quod esset de tali particulari, ut de ente per accidens, saltem impossibile esset primam scientiam de corpore hominis esse de corpore hominis sanguineo sano. Imo si qua esset de ipso, alia posset esse prior, sive de corpore hominis in communi, quia ipsum in communi habet aliquas passiones cognoscibiles de ipso per rationem communem, ut est prior inferioribus, sive de corpore sanguineo, cujus ratio est naturaliter prior corpore sanguineo sano; et ista ratio prior continet virtualiter aliquas passiones de corpore hominis sanguineo sano, quia et ejus ratio praecedit corpus sanguinem sanum.
Ita in proposito, Christus dicit Verbum hominem, secundum Damascenum lib. 3. ante igitur notitiam quae esset de Christo ut de primo subjecto, nata esset alia esse prior de Verbo, si qua sibi insit per rationem qua Verbum: et ante istam, alia de Deo quantum ad illa quae insunt per rationem Dei, ut est communis tribus personis. Si igitur Theologiam tenemus secundum se esse primam notitiam, ipsa non erit primo de Christo: et si aeque est de veritatibus communibus et propriis tribus personis, ipsa non erit de aliqua persona, ut de subjecto adaequato, sed de Deo, ut est communis tribus personis. Et tunc salvabitur quod omnis veritas Theologica, vel est de primo subjecto, puta quae inest Deo per rationem Dei; vel quasi de parte subjectiva primi subjecti, puta quae est propria alicui personae: aut de aliquo quod attribuitur ad subjectum primum; vel quasi parte subjecti, ut puta de creatura quantum ad respectum quem habet ad Deum ut Deus, et de natura assumpta quantum ad respectum quem habet ad Verbum sustentificans.