In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
Utrum Verbum primo et immediate assumpserit totam naturam humanam.
Alensis 3. part. quaest. 4. membr. 5. D. Thom. 3. part. quaest. 6. art. 2. et 5. D. Bonavent. hic art. 3. quaest. 1. et 2. Richard. art. 2. quaest. 1. et 2. Varro. quaest. 1. Bassol. quaest. 3. art. 1. et 2. Marsil. 3. quaest. 3. Paludanus. quaest. 2. Suarez 3. part. tom. 1. distinct. 46. et distinct. 17. per totum. Vasquez ibi disput. 38. 39. et 40. Gabriel. hic quaest. unica. Durandus hic quaest. 3.
Circa secundum arguitur quod non, quia Verbum assumpsit carnem mediante anima, secundum Damascenum lib. 3. c. 6. et Augustinum de Agone Christiano, cap. 6. et est in littera, cap. 11.
Item, pars est prior toto via geiterationis, sicut incompletum completo, secundum Commentatorem 1. Physic. ergo similiter in assumptione, quia eo ordine assumebantur, quo natae erant assumi.
Praeterea, prius est, a quo non convertitur subsistendi consequentia ; sed sequitur, assumpsit totum, ergo assumpsit partem, non e converso; ergo, etc.
Item, si assumpsisset primo totum, ergo aliquando dimisisset, quod semel assumpsit, ut in morte. Consequens videtur falsum, et contra Damascenum cap. 73.
Item, de medio extrinseco arguo sic: Natura humana non potest uniri Verbo unione beatifica sine habitu gratiae, et hoc, quia tam ipsa unio quam terminus unionis excedit facultatem naturae creatae ; ergo cum ista magis excedat, quia est summa gratia, secundum Augustinum 13. de Trinitat. ibid. cap. 19. sequitur quod ista non poterit fieri sine gratia.
Contra, si haec unio primo fieret per partem, vel partes, non esset unica assumptio.
Item, tunc prius fuisset animal quam homo.
Item, quantum ad secundum arguitur sic, quia illapsus generalis est cuicumque naturae secundum esse ejus primum, non per aliquem habitum medium in illa natura ; igitur similiter illapsus iste specialis est primo huic naturae.
In ista quaestione (a) patet quod sunt duo articuli, unus de medio intrinseco, scilicet an pars aliqua fuerit media inter Verbum, et partem aliam vel partes ; vel an pars vel partes fuerint medium inter Verbum et totum.
Secundus articulus est de medio extrinseco, id est, an gratia mediet inter naturam istam unitam et terminum unionis.