QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Solvit argumenta posita num. 4. quatenus probare videntur nullam nos habere posse notitiam de sub tantiis separatis, et per solutiones videtur Cavere sententiae ponenti species proprias substantiarum pro nunc de quo quaest. 27. de Anim. videri potest, cum nostro Commentario. Ad probandam hanc partem, adducit locum Commentatoris citatum q. ult. 1. 1. probantem ens qua tale, esse subjectam intellectus, et consequenter omne ens posse ab eo intelligi, occasione cujus disputat de entis univocatione de qua 1. 4. quaest. 1. agendum erit. Mauritius in sua Annotatione solvit aliquot argumenta hic posita contra eam. Vide Anton. Andream hic q. 3. qui doctrinam Doctoris clarius explicat, nihil in substantia de suo addens.
Ad argumenta primae opinionis, patet quomodo intelliguntur omnia per abstractionem a phantasmatibus, quia nec in tertiam, nec in quartam, nec in quintam, nec in sextam cognitionem veniret intellectus, nisi secunda esset vel prima; tamen multa nunquam intelligit primo modo, nec secundo modo, et ita non abstracta a phantasmatibus, sed per abstracta, quae cognoscit aliis modis sequentibus. Ad illud de laesione organi responsio : Non est causa aequalitas objectorum utriusque potentiae, sed causa est ordo naturalis, sicut non intelligimus in somnis, propter quod, etc. Ad illud de idolo formato, bene verum est, quod inde incipit cognitio, sed ultra progreditur ad non habentia idola, respuens idola. Ad illud Avicennae Metaph. 5. quod ens et res faciunt primam impressionem in anima, quod videtur, quia primus habitus potentiae habet pro objecto, objectum primum potentiae primi habitus, ut Metaphysicae objectum primum, est ens inquantum ens 4. Metaph. text. comment. 1. Item, nihil aliud est commune omni per se intelligibili nisi ens, nisi forte alia convertibilia enti, ante quae omnia, naturaliter prius est ens intelligibile, ut subjectum ante passiones sive proprietates. Contra, tunc ens habet unum conceptum, quia potentia potest habere aliquem actum unum, circa proprium objectum. Item, tunc non esset formaliter alia ratio objecti intellectus et voluntatis, quia ratio objecti voluntatis est aliqua ratio entis; ergo per se intelligibilis. Item, tunc omnia essent actu intelligibilia, quaecumque sunt actu entia, et tunc superflueret intellectus agens. Item, tunc singularia essent perseintelligibilia, similiter corporalia, quod est contra Augustinum 13. super Gen. cap. 28. 29. Agens est nobilius patiente. Item, tunc intellectus posset naturali virtute in cognitionem omnium entium, et cogitationis cordis, et futurorum contingentium etc.
Ad primum, evasio ; color est primum objectum visus, tamen circa colorem in se nullum actum potest visus habere, sed semper circa singulare.
Contra hoc est, quod visus non cognoscitivus universalis ; respondeo, sic nec intellectus unico actu est alicujus aequivoci cognoscitivus secundum logicum, licet analogi secundum Metaphysicum, sed tantum primi inter illa analogata.
Contra, illud est substantia: ergo illud facit propriam speciem, quia alioquin non certissime cognosceretur, quod est contra illud quod praedictum est. Similiter albedo non intelligeretur inquantum albedo, sed inquantum est substantiae. Similiter primum objectum ponendum esset primum, ad quod omnia alia attribuuntur, alioquin unde est unitas potentiae, ibi concede, si ens non est univocum. Respondeo, propria species substantiae est in sensu, ut deferente, non ut percipiente, vel subjective, non objective. Ad primum aliter dicitur, quod ens est unius rationis, ut tangitur in illa quaestione 4. hujus, alioquin non esset certum quod aliquid est ens, et dubium si substantia, vel accidens. Ad secundum, idem est objectum intellectus et voluntatis, quaere in 6. quaest. 3. et in 9. q. 5. Aliter ista ratio intelligitur, sed non est ratio intelligibilis, nec sub qua aliquid per se intelligitur. Ad quartum, prima conclusio conceditur. Augustinus exponitur in tabulis.