Glossa. Post refectionem turbarum evangelista de illuminatione caeci subiungit, dicens et veniunt bethsaidam, et adducunt ei caecum, et rogabant eum ut illum tangeret. Beda. Scientes quia tactus domini sicut leprosum mundare, ita caecum illuminare valeret.
Sequitur et apprehensa manu caeci eduxit eum extra vicum. Theophylactus.
Videtur namque bethsaida multa infidelitate fuisse infecta: unde dominus exprobrat ei: vae tibi, bethsaida: quia si in tyro et sidone factae essent virtutes quae factae sunt in vobis, olim in cilicio et cinere poenitentiam egissent. In hac ergo adductum caecum extra vicum educit: non enim erat vera adducentium fides.
Sequitur et expuens in oculos eius, impositis manibus suis, interrogavit eum si aliquid videret. Chrysostomus. Spuit quidem, et manus imponit caeco, volens ostendere quod verbum divinum operationi adiunctum mirabiliter proficit. Manus enim operationis est ostensiva, sputum vero sermonis ex ore prolati. Interrogat autem si aliquid videret; quod in aliis sanatis non fecit, significans propter imperfectam adducentium fidem, ac ipsius caeci, oculos eius non esse omnino apertos; unde sequitur et aspiciens ait: video homines velut arbores ambulantes. Quia enim in infidelitate adhuc detinebatur, obscure se videre homines declarabat. Beda. Formam quidem corporum inter umbras aspiciens, sed nulla membrorum lineamenta, visu adhuc caligante, discernere valens, quales condensae arbores a longe spectantibus, vel in luce nocturna solent apparere; ita ut non facile arbor, an homo sit, possit dinosci.
Theophylactus. Ideo autem non statim eum perfecte facit videre, sed in parte, quia non perfectam fidem habebat: nam secundum fidem datur medela. Chrysostomus.
Deducit autem eum ab initio sensus redditi in fidei apprehensionem; et sic fecit eum perfecte videre; unde sequitur deinde iterum imposuit manus super oculos eius et coepit videre. Et postea subiungit et restitutus est, ita ut clare videret omnia; sensu scilicet, et intellectu perfecte curatus.
Sequitur misit eum in domum suam, dicens: vade in domum tuam; et si in vicum introieris, nemini dixeris. Theophylactus.
Hoc quidem praecepit ei, quia infideles erant, ut dictum est, ne forte ab eis in anima laederetur, et ipsi non credentes gravius crimen incurrant. Beda super Lucam. Vel exemplum suis tribuit ne de his quae faciunt mirandis, favorem vulgi requirant. Mystice autem bethsaida domus vallis interpretatur, idest mundus, qui est vallis lacrymarum. Adducunt autem ad dominum caecum; idest, qui non videt quid fuit, quid est, et quid erit. Rogant illum, ut eum tangeret. Quis enim est qui tangitur nisi qui compungitur? beda. Tangit enim nos dominus cum mentem afflatu sui spiritus illustrat, atque ad agnitionem nos propriae infirmitatis, studiumque bonae actionis accendit. Apprehendit manum caeci, ut eum ad executionem bonae operationis confortaret.
Hieronymus. Et eduxit eum extra vicum, idest vicinitatem malorum. Expuit autem in oculos eius, ut videat voluntatem domini per flatum spiritus sancti. Impositis autem manibus interrogat eum si videret: quia per opera domini videtur maiestas eius.
Beda. Vel expuens in oculos caeci imponit manus suas ut videat: quia caecitatem humani generis et per invisibilia dona, et per sacramenta assumptae humanitatis extersit.
Sputum etiam, quod de capite hominis procedit, gratiam spiritus sancti designat. Sed quem uno verbo totum simul curare poterat, paulatim curat, ut magnitudinem humanae caecitatis ostendat, quae vix et quasi per gradus ad lucem redeat: et gratiam suam nobis indicat, per quam singula perfectionis incrementa adiuvat. Quisquis autem ita longi temporis obscuritate depressus est, ut inter bonum et malum discernere nesciat, quasi ambulantes homines instar arborum cernit, quia facta multitudinis absque luce discretionis videt. Hieronymus.
Vel videt homines velut arbores, quia omnes homines existimat se superiores.
Iterum autem manus posuit super oculos eius, ut videret clare omnia; idest, per opera visibilia intelligeret et quae oculus non vidit, et clarum animae suae statum post rubiginem peccati, mundi cordis oculo contueretur. Misit eum in domum suam, idest in cor suum, ut videret in se quod ante non vidit. Non enim putat homo desperans de salute omnino posse quod illuminatus facile potest perficere. Theophylactus.
Vel postquam sanavit, mittit in domum: nam domus uniuscuiusque nostrum, caelum est, et mansiones quae sunt in eo. Hieronymus. Dicit autem ei et si in vicum introieris, nemini dixeris; idest, vicinis caecitatem tuam semper enarra, non virtutem.