IN DIONYSII DE DIVINIS NOMINIBUS

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 3

 Prooemium

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Lectio 11

 Lectio 12

 Lectio 13

 Lectio 14

 Lectio 15

 Lectio 16

 Lectio 17

 Lectio 18

 Lectio 19

 Lectio 20

 Lectio 21

 Lectio 22

 Lectio 23

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Capitulus 7

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 8

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 9

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 10

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 11

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 12

 Prooemium

 Capitulus 13

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

Lectio 4

Postquam dionysius determinavit de virtute dei, hic determinat de iustitia; est enim iustitia virtutis species. Considerandum est autem quod inter virtutes morales, sola iustitia potest deo magis proprie attribui: aliae enim morales virtutes sunt circa passiones quae in deo locum non habent, sicut temperantia circa concupiscentias, fortitudo circa timores et audacias; sed iustitia est circa actiones, puta circa distributiones vel retributiones, quae deo competere possunt.

Dividitur autem praesens pars, in duas: in prima, determinat de iustitia dei; in secunda, de effectibus divinae iustitiae; ibi: ipsa igitur...p circa primum, duo facit: primo, ostendit quid pertineat ad rationem divinae iustitiae; secundo, solvit quorumdam obiectiones contra divinam iustitiam; ibi: et si ista...p circa primum, duo facit: primo, ostendit secundum quos actus iustitia deo conveniat; secundo, manifestat quod dixerat; ibi: omnia enim...p convenit autem iustitia deo secundum tres actus: primo quidem, secundum hoc quod est distribuere. Commutativa autem iustitia in deo locum non habet, sicut est in venditoribus et emptoribus quia, ut dicitur Rom. II, quis prior dedit ei et retribuetur ei? sed attribuitur ei distributiva iustitia quae non observat aequalitatem quantitatis, ut aequalia omnibus det, sed aequalitatem proportionis, ut det unicuique secundum quod dignus est. Et ideo dicit quod iustitia laudatur in deo inquantum ipse distribuit omnibus, secundum eorum dignitatem.

Est autem distributor bonorum; bonum autem, ut Augustinus dicit, consistit in modo et specie et ordine: modum autem unicuique proprium mensura praefigit, ut ipse dicit; ut ergo significaret deum esse totius boni distributorem, dicit quidem quantum ad modum: commensurationem; quantum ad speciem: pulchritudinem vel formam, secundum aliam translationem; quantum autem ad ordinem dicit: et bonam ordinationem et ornatum seu dispositionem secundum aliam translationem. Et accipit hic ornatus, pro decentia ordinis.

Non solum autem pertinet ad iustitiam quod distribuat diversa diversis secundum eorum dignitatem, sed etiam quod huiusmodi diversitatem inconfusam servet, ne scilicet unus id quod est alterius sibi usurpare praesumat; et quantum ad hunc secundum actum iustitiae dicit quod divina iustitia distribuit unicuique omnes distributiones et ordines secundum quamdam determinationem quae vere est iustitia ut scilicet unum in id quod est alterius non irrumpat.

Tertius vero actus iustitiae est ut unusquisque id quod est sibi conveniens operetur; propter quod et quodam modo iustitia dicitur omnis virtus; et quantum ad hunc tertium actum, subdit quod divina iustitia est causa omnibus propriae operationis eorum.

Deinde, cum dicit: omnia enim... Manifestat quod dixerat, rationem assignans praedictorum. Ideo enim praemissa ad divinam iustitiam pertinent, quia iustitiae proprium est quod ordinem in rebus statuat; et quod unicuique rei terminum praefigat, ultra quem non progrediatur; et quod huiusmodi ordinationem et terminationem absque confusione conservet; et quod ulterius, rebus sic ordinatis et terminatis, unicuique donet de supervenientibus donis, secundum propriam dignitatem sibi praestitam a deo.

Deinde, cum dicit: et si ista... Solvit duas dubitationes circa divinam iustitiam; circa quarum primam, tria facit: primo, ex praemissis ostendit quod illi qui divinam iustitiam reprehendere nituntur, se ignorare praemissa ostendunt; et hoc est quod dicit quod si praemissa ratione sunt dicta, scilicet quod iustitiae est dare unicuique secundum suam dignitatem, quicumque arguere volunt divinam iustitiam quae hoc facit, ipsi ignorant quod dum volunt divinam iustitiam reprehendere, suam iniustitiam manifestant.

Secundo, ibi: dicunt enim...

Ponit eorum obiectionem: dicunt enim quod, cum deus sit optimus et per hoc ei competat optime facere unumquodque, deberet etiam his quae sunt mortalia dare immortalitatem, utpote quod homines et animalia numquam morerentur; et imperfectis dare perfectionem, utpote quod homines statim nascerentur perfecti; et per se mobilibus dare necessitatem per aliud mobile, utpote quae hominibus per se competunt, quia per se moveri possunt et ad bonum et ad malum. Vellent autem quod deus daret hominibus vel aliis rationalibus creaturis quod non possent peccare, quod esset habere necessitatem quod semper ex alio moverentur: non enim aliter competeret ut ad malum deficere non possent, nisi quadam coactione ab aliis moverentur, non ex libero arbitrio. Sanctis enim ex ipsa perfectione competit ut deficere non possint, ut patet in beatis qui sunt confirmati in bono.

Dicunt etiam quod deberet variabilibus inesse identitas, ut scilicet semper eodem modo se haberent omnia et quod infirmis esset perfecta potentia et quod temporalia essent aeterna et quod ea quae secundum suam naturam moventur, essent immutabilia et quod delectationes, quae sunt temporales, essent aeternae. Et secundum suum iudicium, universaliter, attribuunt aliis quae sunt aliorum, idest inferioribus ea quae sunt superiorum entium.

Tertio, ibi: oportet autem...

Excludit eorum iudicium perversum; et dicit quod oportet considerare de divina iustitia, quod in hoc vere iustitia est quod omnibus dat secundum propriam dignitatem et quod uniuscuiusque naturam conservat in proprio ordine et virtute, ita scilicet quod in his quae sunt secundum suam naturam immortalia, conservat immortalitatem et in mortalibus mortalitatem; et sic de aliis quae supra tacta sunt.

Secundam obiectionem ponit ibi: sed dicat aliquis...; et circa hoc, duo facit: primo, ponit obiectionem: posset enim aliquis obiicere non esse iustum quod deus permittit homines sanctos cruciari a pravis hominibus et non dat eis auxilium ut non crucientur.

Secundo, ibi: ad quod dicendum...

Solvit praedictam obiectionem; et dicit quod si isti, qui dicuntur sancti, amant ea quae sunt super terram, pro quibus zelant homines rebus materialibus inhaerentes, omnino ceciderunt a divino amore. Quod intelligendum est si ita ea amant quod in eis finem constituant et quod propterea spiritualia bona contemnant. Et hoc est quod subdit, quod ipse nescit quomodo dici debeant sancti illi qui faciunt iniuriam rebus divinis, quae sunt vere amabilia, ut reprobent ea contra religionis debitum propter bona temporalia, quae non sint amanda principaliter nec pro eis est zelandum.

Sed si ipsi amant bona spiritualia quae vere sunt existentia quia sunt sempiterna, debent laetari, si ea desiderant, quando ea desiderata consequi possunt. Consequuntur autem ea cum afflictiones in rebus temporalibus patientes, quodam fervore amoris, spiritualibus magis inhaerent. Tunc enim, magis per similitudinem appropinquant angelicis virtutibus, in quibus nulla est materialium rerum affectio, quando homines, secundum suam possibilitatem, ex desiderio rerum divinarum recedunt ab affectione materialium rerum. Et hoc quidem faciunt quando pro bono, idest amore dei et pro iustitia et virtute luctantur viriliter in adversitatibus existentes.

Et sic, si vere sancti saeculi istius in adversitatibus consequuntur quod desiderant, scilicet, contemnendo temporalia bona, adhaerere spiritualibus, non male cum eis agitur, sed bene. Unde vere dici potest quod proprium est divinae iustitiae quod animosam virtutem non destruat aut emolliat per collationem prosperitatis, sed si aliquis conatur hoc facere, ut scilicet pugnet pro veritate, quod ipse non dimittat tales sine adiutorio, sed firmet eos in pulchra et firma statione spiritualium bonorum per quae in adversis consolantur; et ulterius, quod talibus retribuat in futuro, secundum proprii meriti dignitatem.