CAPUT II. Quod coelum non est finitum.
LIBER III DE MOBILIUM RECTORUM PRINCIPIIS ET NUMERO.
TRACTATUS II. IN QUO AGITUR UTRUM NUMERUS ELEMENTORUM SIT DETERMINATUS VEL NON.
De qualitate motus coeli et qualitate motus inferiorum orbium colligitur ex motibus multis : et in eo est digressio tangens diversitatem opinionum circa causam diversitatis motuum sphaerarum inferiorum.
Adhuc autem etiam in hoc capitulo sequente quaerimus de motu coeli, ostendendo quod motus primi coeli est aequalis in quo non est diversitas aliqua velocitatis vel tarditatis : haec autem uniformitas convenit primo coelo et motui primo : orbium enim quae sunt sub coelo primo, sunt motus multi ex quibus omnibus congregatur motus unus : et ille ex hoc videtur esse diversus, quia ex diversis motibus inaequalibus aggregatur : sed coeli, primi non est nisi unus motus, et ideo est uniformis omnino et simplex.
Licet enim in inferioribus orbibus non sit demonstratum secundum quod sunt illi motus multi, tamen scitur ex. ipso multiplicem esse diversitatem in ipsis : quod quidam Chaldaei duplici diversitati attribuerunt in quibusdam, et in quibusdam simplicem diversitatem esse dixerunt : duplicem autem diversitatem dixerunt esse in omnibus sphaeris planetarum praeter quam Solis. Una quidem deferente eccentrico, cujus differentia accipitur ex motu centri circuli deferentis in circulo parvo in quo movetur circa centrum terrae : propter quod contingit, quod stella rotata indifferenter in temporibus inaequalibus, quadrat quantitates circuli signorum quae abscindit a terra : altera autem est ex epiciclo, in quo stella rotata circa centrum quod fertur et figitur in eccentrico secundum tempora inaequalia moratur in eodem signo circuli signorum in diversis temporibus : quia in aliquo signo aliquando invenitur velox, et in eodem invenitur tarda et stans in aliquo tempore : et licet planeta aequaliter feratur in epiciclo secundum se aequaliter in deferente per se, tamen motus ejus in epiciclo inaequalis est ad motum ejus in circulo deferente, quod gratia exempli patet in motibus Saturni, de quo deprehendit Ptolemaeus observatione subtili, quod in quinquaginta novem annis solaribus et una die et quarta unius diei perficit Saturnus quinquaginta septem rotationes in suo, et in eodem tempore perficit duas rotationes in epiciclo, et unum gradum et duas tertias unius gradus quae sunt quadraginta minuta, qui motus sunt valde inaequales : et ex illis duabus diversitatibus colligitur motus ejus unus secundum quem perficit circulum signorum : et similes diversitates sunt in aliis, licet non sint uno modo in Mercurio et in aliis quinque : sed in Sole deprehenderant non esse epiciclum, sed deferentem eccentricum tantum : et ideo unam tantum diversitatem ei attribuunt, quod est eccentrico circulo : licet enim Sol uno modo moveatur in deferente, tamen quia deferens egreditur de centro circuli signorum, ideo inaequales partes ejus re-
spondent aequalibus partibus circuli signorum : propter quod contingit quod Sol in temporibus inaequalibus abscindit aequales partes zodiaci. Ecce hic est diversitas quam supponentes et non probantes positionem ex inferioribus orbibus induxerunt Chaldaei: non enim contradicit Ptolemaeus, quod diversitates istae non. possunt esse ex aliis causis quam ex epiciclis et eccentricis : sed dicit quod est magis conveniens usui ut sit ex illis. aegyptii enim alias horum causas assignaverunt ex gravitate et levitate astrorum sumentes causas harum diversitatum : quia videbatur eis quod astra attracto humore Oceani nutritentur, et tunc essent graviora et descenderent, et digesto illo essent leviora et ascenderent, quorum sermo fabulosus est et contemnibilis.
Fuerunt autem quidam parum ante haec tempora naturales Philosophi, qui abhorruerunt eccentricos et cpiciclos, eo quod videbant, quod positis illis necesse est corpus ponere in medio eorum quod suppleat vacuum, sicut et nos supra ostendimus : hoc autem corpus cum aliquando ascendat et aliquando descendat, non videtur esse rotundarum superficierum : ostensum autem est totum corpus coeleste esse rotundarum superficierum, et tunc videbitur sequi non esse aliquod corpus quod suppleat vacuum quod est inter eccentricos. Simile judicabant hoc verum dicentes impossibile esse vacuum in. natura : et ideo simpliciter dicebant omnino epiciclos et eccentricos non esse. Aliam etiam rationem ad hoc inducentes, quia dicebant quod omnis corporis naturalis est habere rotundas superficies, et moveri circa centrum : corporis autem quod est unius et ejusdem naturae habere superficies rotundas unius mensurae et moveri circa centrum unum et idem, cum totum corpus quintum sit unius et ejusdem naturae, ut dicunt, totum corpus illud erit eodem modo rotundarum superficierum et motuum circa centrum unum et idem : et sic nullus erit omnino eccentricus. Ne autem deficiant in causa diversitatis motuum orbium inferiorum, eo quod diversitas duplex in eis videtur per aspectum, sicut diximus, dicunt quod hujus diversitatis causa est rolatio polorum inferiorum circulorum super diversos polos superiorum : dicunt enim omnem stellam inferiorem moveri ab Oriente in Occidentem, sicut movetur sphaera prima in ordine sphaerarum : et omnes superiores et inferiores esse motas ab unica virtute motoris primi : sed hanc virtutem esse fortiorem in ea quae vicinius conjungitur, debiliorem in sphaera quae se habet longinquius ad ipsam : et ideo cum prima sphaera perficit suum circulum, tunc sphaera inferior aliquantulum retardatur a perfectione tota circuli : et hujus retardationis causa videtur, quod stella moveatur ab Occidente in Orientem : quod autem aliquando est ultra aequinoctiale in Meridie, et aliquando in aequinoctiali, et aliquando in Aquilone circa aequinoctialem, inde dicunt contingere quod poli sui moventur in circulis parvis citra polos mundi, hoc est, videntur moveri per hujus retardationes, qui circuli parvi aeque distantes sunt ab aequinoctiali circulo : et ideo dicunt causari motum latitudinis quem Astronomi ponunt esse in Sole ex hoc quod in utramque partem declinant a circulo aequinoctiali per viginti quatuor gradus fere : motus autem latitudinis in aliis planetis non dicitur esse ab Astronomis in hoc quod declinant ab aequinoctiali circulo, sed potius ex hoc quod declinant a zodiaco, et non moventur directe sub ipso quamadmodum facit Sol: et tunc dicunt isti causari ex hoc quod circuli quos retardando describunt poli eorum, quos describit polus zodiaci, sed declinant ab ipsis : et quia poli illi moventur omnibus motibus superiorum circulorum, ideo contingunt diversitates motuum duae quas diximus : quia stella ex tardatione propria deberet uniformiter retardari in omnibus quartis circuii signorum : polus enim accipit aliquam
retardationem minorem ex circulo superiori fero cujus polus aliquando movetur : et ideo videtur aliquando posteriorari, et aliquando anteriorari in arcu majori vel minori : propter quod apparet diversitas motus. Et super illam fundavit astrologiam suam Alpetragius Abuysac. Ego autem videns quod neutrum horum demonstratum est, sed suppositum pro radice ut ex ipso habeatur imaginatio diversitatis quae est per aspectum, magis consentio dictis Mathematicorum. Neutrum enim horum vel affirmatur vel negatur ex dictis Aristotelis, et magis videtur consentire dictis Mathematicorum,nam voca ipset inferiorum sphaerarum motus, et non retard.ationes , et expresse dicit planetas moveri ab Occidente in Orientem : et similiter dicit quod in. Occidente mundi dextrum est motus planetarum. Quod si motus eorum non esset nisi retardationes, non indigerent dextro aliquo speciali quod esset distinctum a dextro coeli primi.
Ad rationes autem Aipetragii Abuysac dicimus, quod secundum proportiones naturales ab Aristotele probatas et a nobis expositas, quod uniformitas est in partibus eoeli per prius et posterius,sicut diximus supra : et dico quod corpus primum et secundum et forte tertium est omnino uniforme in figura : sed primum uniforme est etiam in diaphaneitate ei simplicitate, quam uniformitatem coelum stellatum non retinuit, licet in toto sit rotundarum superficierum, a circulatione vero non obliquabilium : et ideo fit concentricum primo corpori, quod omnino est uniforme, cum non est retinens uniformitatem diaphaneitatis in omnibus partibus : propior quod quoddam ejus est stellatum, et quoddam non, et quoddam coloratum lacteum, et quoddam non : est stellarum alia rubens sanguinei coloris, et alia pallens, et alia umbrosa quasi nubca, sicut apparet ad visum : descendentes autem sphaerae minus habent uniformitatis secundum consequentiam naturae et rationis : et ideo cum hanc di- versitatem non habeant secundum stellatum esse et non stellatum, eo quod quaelibet earum non habet nisi stellam unam, oportet quod habeat causam secundum rotunditatem superficierum perfectam et imperfectam : et ideo retinent in. circulis perfectam rotunditatem : sed in eo quod intorjacet circulis, est quaedam rotunditas, sed non perfecta, eo quod corpus est spissius et minus spissum secundum quod est major vacuitas quam supplet et minor. Et hoc est videre ad oculum in Luna, et plurima invenitur diversitas, et post haec plurima in Mercurio et in Saturno et Iove et Marte et Venere, licet numerus diversitatum sit aequalis, tamen eadem est major et minor : sed specialis causa est in. Sole quare in illo est minor, propter scilicet sui corporis nobilitatem, sicut infra dicemus. Ad aliud autem quod inducunt, satis ex antecedentibus patet solutio : quia supra dictum est, quod licet in. communi corpus quintum sit unius naturae et motus, tamen in speciali non potest esse : cujus signum est, quod ipsum divisum est in multos caelos : et scimus quod natura dividens ipsum in diversa, non est nisi in diversa forma substantiali : et diversitas formarum substantialium constituit species diversas : et ideo quae diversa sunt specie, non est mirum si circa diversa centra moventur, dummodo motus eorum referantur in communi ad centrum unum quod est centrum universi : et hoc fit in motibus omnium superiorum : et ideo quia motus ipsorum sunt propter esse generationis et corruptionis in inferioribus, sicut diximus superius, et esse generationis non fit ex uno motu nec ex multis motibus eodem modo moventibus, oportuit ipsa multos habere motus, et hoc fieri multis modis : et ideo sapientium sententia est multos in coelo osse motus, qui adhuc usque ad tempora nostra non sunt deprehensi ab aliquo homine. Advertendum etiam motus superiorum esse non natura movente, sed ab intellectu : et ideo non sufficit in inferio-
ribus quaerere ea quae sunt naturae corporalis tantum : quinimo putandum est, quod sicut sunt motores diversorum ordinum, quod ita sint motus eorun diversi relati ad motum unum : ita sunt partes quibus moventur diversae, et Ioca ad quae refertur motus eorum diversa : loca autem ista sunt centra, et in omnibus his nihil omnino dictum est contra naturam. Sic ergo intelligimus dictum esse, quod orbis primi sit motus unus, et quod corporum inferiorum sint motus multi, qui simul collecti per aggregationem constituunt motum unum, qui indicat verum locum in zodiaco, ubi. videtur esse stella : motus autem isti ab Aristotele vocantur laulab in Arabico, quia sunt ad modum circularis descendentes et ascendentes oblique : laulab enim vocatur columna circularis quae lignum per gyros quosdam ascendendo et descendendo comprimit torculatum : et hoc etiam modo vocat Alpetragius Abuysac.
Redeamus igitur ad propositum, dicentes quod si coelum primum quod est supremum , movetur motu diverso non aequali, tunc accidunt motui ejus intensio et remissio velocitatis et tarditatis : omnis autem vehementia sive intensio velocitatis quae crescit in motu,aliquando est terminus ultra quem crescere non potest: haec igitur vehementia aut est in principio motus, aut in fine, aut in medio : sicut, verbi gratia, violenti motus terminum suae vehementiae habent principium motus. Motus, autem locales naturales rectorum corporum terminum haberent vehementiae in fine motus : propter quod infinita distantia positiva ad quam est motus naturalis localis recti corporis, sequitur motum fieri in nunc temporis, ut habitum in octavo Physicorum. Motus autem animalis, ut nutrimenti, et alimenti, terminum habent suae vehementiae in medio. Sic etiam est de motibus localibus animalium : quia in principio membra sunt mobilia propter vicinitatem seminalis humidi nondum ad statum exsiccati : in fine autem frigescunt propter frigus inductum ex humido extraneo : sed in medio sunt in statu, et tunc vehementissime possunt perficere motum animalem et localem. Nos autem, ut saepius in antecedentibus ostendimus, non invenimus in motu circulari principium a quo incipiat, ita quod ante non fuerit, neque finem in quo terminetur secundum tempus et naturam , neque medium in quo sit status vigoris vel mobilis ejus : ergo vehementia major in ipso nec est in principio ejus, nec In fine ejus, nec in medio ejus : non enim habet initium motus coeli in tempore, nec in fine, nec medium ejus quod in tota temporis duratione inventus est esse diversus in vehementia loci in tota longitudine temporis praeteriti quae aggregata est usque modo per observationes subtiles physicorum. Revertentes ergo breviter colligamus consequentiam rationis istius, dicentes quod si motui coeli non potest accidere aliqua vehementia major velocitatis secundum esse temporis, tunc necessario consequetur motum coeli motum non esse diversum : quia omnis diversitas motus est propter vehementiam majorem et remissionem, quae una vice major est quam alia.