LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS NATURALIBUS PLANTAE.
CAPUT I. De coloribus plantae.
LIBER SEXTUS. DE SPECIEBUS QUARUMDAM PLANTARUM.
CAPUT IV. De domesticandis vilibus in vineis.
De operationibus fructuum et seminum habentium hos sapores.
Operationes rerum habentium hos sapores plurimum conferunt ad sciendam naturam ipsorum: quoniam frequenter ex operatione cognoscitur virtus, et ex virtute substantia : et cum sapores maxime fructuum sint et seminum et vegetabilium in quibus prima est sequela complexionum elementorum, oportet etiam de operationibus istorum aliqua subjun-
Dicimus igitur, quod frequentiores operationes dulcis est digestio et lenilicatio et multiplicatio nutrimenti, post hoc quod fortiter attrahitur ab eo quod nutritur : cum enim natura diligit ipsum, fortissime trahit, ita quod aliquando nimietate sua inducit oppilatones viarum. Operationes autem frequentiores amari sunt abstersio et exasperatio, et fugit ipsum natura, nec nutritur nisi per aliquas partes non amaras., quae sunt in ipso, ut dicit Galenus. Ponticum autem congruere exprimit quando fortis est poiiticitatis. Stipticum autem contrahit et inspissat et indurat et retinet. Unctuosum autem lenit et lubricat et aliquantulum digerit. Acutum vero resolvit et incidit et putrefacit. Salsum etiam iterum abstergit et abluit et exsiccat et prohibet putrefactionem. Acetosum autem secundum sui naturam infrigidat et incidit.
Dulcis autem saporis proprietates cognosci possunt ex his quae superius dicta sunt.
Sunt autem sapores isti simplices in vegetabilibus proprie, eo quod prima complexio resultans ex commixtione elementorum perficit vegetabile : sapor est sequela complexionis hujus. In animalium enim corporibus major est recessus a qualitatibus elementalibus, et major accessus ad corporis caelestis harmoniam : et ideo minus resultant in animalium corporibus sequelae primarum qualitatum : et ideo minus manifestantur in eis sapores in corporibus eorum. Natura autem vegetabilium non solum cognoscitur ex saporibus, sed etiam ex operationibus saporosorum : eo quod nulla est dictarum operationum, quin facile sit eam reducere ad aliquem effectum primarum qualitatum.