De tentativis syllogismis.
Quia autem jam ante determinatum est de duplici litigioso et tentativo syllogismo : de uno quidem est qui ex commu- nibus et falsis, qui est tentatio circa communia : syllogismus enim qui est circa communia et non arguit secundum rem, monstrat ignorantiam, ut in praehabitis dictum est. Et quia etiam jam paulo ante determinatum est de syllogismo litigioso, qui est ex communibus circa propria, qui est tentatio circa propria: et etiam quia jam saepe dictum est, quia tentativa est quaedam dialectica : ideo nunc determinare oportet de syllogismo tentativo (ut perficiatur doctrina de syllogismo) ex quibus scilicet et qualibus est principiis tentativis, et qualiter convenit cum syllogismo dialectico, et qualiter differt ab eo. Determinabimus igitur, quod tentativa est scientia communis omnium et non determinati generis alicujus, et tamen tentativa est dialectica quaedam.
Dicimus igitur quod non est dialecticus syllogismus necessarius circa aliquod determinatum genus subjecti, quia circa syllogismum ex probabilibus : tamen utens qui est ad omne problema accidentis et generis et proprii et diffinitionis et ejusdem et diversi determinandum, non est circa genus aliquod subjecti necessarius, sed est circa omnia in quibus sunt istae intentiones, genus, accidens, proprium, diffinitio, et idem et diversum, in quibus est habitudo medii probabilis ad inferendum conclusionem ex probabilibus : et talis syllogismus non ostensivus alicujus generis determinati. Et licet ita sit non circa genus determinatum, tamen non est talis qualis est scientiae universalis syllogismus : universalem autem scientiam quae de omnibus est, dicimus metaphysicam siveprimamphilosophiam. Tria igitur ostendere intendimus, scilicet quod tentativus et dialecticus non sunt alicujus generis subjecti determinati, et quod non est ostensivus alicujus passionis determinatae de aliquo : et tertio cum talis sit, quod tamen non propter hoc est sicut scientia quae theoriae universalis est, sicut prima philosophia.
Quod autem non sit dialectica utens
alicujus generis subjecti determinati, ex hoc probatur, quod dialectica talis est inquisitiva, et interrogativa est de communibus : communia autem de quibus inquirit (quae sunt accidens, et genus, proprium, et diffinitio, sicut hoc est, an insit ei aliquid ut accidens vel genus vel proprium vel diffinitio) non sunt in uno aliquo genere subjecti determinata : ergo dialectica utens dialectico svllogismo, non est circa aliquod quod sit determinatum subjectum. Adhuc si daretur, quod essent omnia sub ente sicut sub uno genere, non sequeretur adhuc, quod possibile esset omnia esse sub eisdem principiis : omnia enim quae sunt sub eisdem principiis, diffinitiones esse non possunt : eo quod nec ea quae sunt sub eodem genere, eisdem principiis determinari non possunt : sicut patet in substantiis intelligibilibus et corporalibus, et substantiis corruptibilibus et incorruptibilibus : et de his quae sunt in quantitate, patet in continuis et discretis, quae ad idem constitutivum sui esse principium reduci non possunt, sed continua fluunt a puncto sicut a suo principio, discreta autem ab unitate. Ens enim non genus constitutivum alicujus generis, prius est eo cujus est genus. Nunc autem cum dividitur ens in substantiam et accidens, ens simpliciter non est ante substantiam : quia simpliciter ens non est nisi substantia : nec ea in quae dividitur ens per differentias, coaequaeva exeunt de ente cum dividitur in substantiam et accidens : substantia quidem est ens, accidens quidem erit modus quidam entis per posterius : et idem genus esse non potest. Dialectica igitur cum sit inquisitiva intentionum et praedicatorum quae insunt omnibus, non potest esse alicujus generis subjecti determinati : nec potest esse ostensiva alicujus determinatae passionis vel praedicati de aliquo subjecto : sed circa subjectum inquirit quid insit ut genus, quid ut accidens, quid ut proprium, quid ut diffinitio. Nec tamen propter hoc est ut universalis et theorica scientia, omni- bus dans subjectum particularibus scientiis et omnibus dans passiones. Dialectica enim circa subjectum est inquisitiva quid insit ut praedicatum hoc, vel quid non insit : eo quod et constructive et destructive quaerit quid insit et quid non insit. Scientia autem quae est universalis theoria (quae vocatur metaphysica) de omnium principiis est secundum veritatem et entitatem et necessitatem. Dialectica vero ex probabilibus inquirit quid insit ut praedicatum universale, neque secundum quod intentio est, generale accipit ut genus, et accidentale ut accidens, et appropriabile ut proprium : et haec omnia ex probabilibus et probabiliter inquirit.
Propter quod ex dictis sequitur, quod nulla ars vel scientia alicujus determinatae naturae in subjecto vel passione monstrativa sive ostensiva vel demonstrativa, est interrogativa consensus respondentis, vel etiam utriusque partis contradictionis : quia haec sola interrogatio quando interrogatur consensus in utramque partem contradictionis, quodcumque respondens eligit, ut in illam obviando disputet opponens : non enim est possibile in particularibus scientiis (quae de determinato subjecto determinatam monstrant passionem) utrumlibet, hoc est, utrum respondenti cuilibet partium contradictionis dare : sed unam ab ipsa re sive natura rei datam respondentem oportet dare, sive velit, sive nolit: in talibus enim determinatis scientiis non fit syllogismus ex utrisque sive ad utramque partem contradictionis. Dialectica autem circa omnia interrogativa est utriusque partis contradictionis, et per consequens et tentativa, cum sit dialectica quaedam.
Si autem dialectica ostendit aliquando aliarum methodorum principia, ut in primo Topicorum dictum est, non tamen propter hoc est talis qualis prima philosophia : quia etsi ostendat aliarummethodorum principia, non tamen ostendet omnia principia, ut est id, de quolibet affirmatio vel negatio vera, et de nullo
simul: et etiam propria principia sua (in quantum est docens quaedam determinati subjecti scientia, de subjecto suo determinatae passionis ostensiva) non interrogabit : quia illa requirere et supponere oportet :nam si haec principia interrogata non daret respondens, sed negaret ea universaliter, non haberet opponens dialecticus, ex quibus principiis amplius disputaret ad instantiam respondentis, sive contra respondentem : omnem enim disputationem interrogativam regulari oportet principiis primis et propriis.
Et si tu dicis, quod haheret syllogismum ad impossihile sicut et metaphysicus, qui syllogismus ad impossibile probat prima principia. Dicendum quod proprium est argumenti dialectici (cum utraque pars contradictionis in dialecticis probabilis sit) ut ex neutra sit deductio ad impossibile.
Ex dictis igitur concluditur, quod dialectica non est generis determinati: et ideo neque tentativa est generis alicujus determinati. Cujus probatio est, quod tentativa non est talis, quod sit determinati generis, qualis est geometria, quae est determinati generis entis alicujus, quia est de continuo immobili : sed est talis qualis est dialectica ex communibus, quam habeat et non sciens aliquis propria alicujus generis determinati. Est enim experimentum simile etiam non scientis propria quando tentat per communia : est, dico, nesciens experimentum sumere : cum quis nescit rem ex propriis, sed ex communibus ad propria, et illa sunt communia : communia enim sequuntur ad propria, et non e converso : quia propria non sequuntur ad communia, nisi negatione communis, in quantum quaecumque talia sunt quae scientem quidem nihil prohibet non scire aliquam artem : quia communibus scitis nihil prohibet nescire artem, sed eum qui nescit communia, necesse est ignorare artem: quia communibus non scitis non scitur ars, sed ignoratis communibus ignoratur ars.
Propter quod manifestum est, quoniam tentativa nullius est determinati generis vel passionis disciplina sive scientia : eo quod ipsa de omnibus est, ut dictum est. Et bene dico, quod est de omnibus, quia est de communibus circa propria : quia omnes artes quae sunt determinati generis, utuntur communibus quibusdam praedicatis, ut est inesse, ut accidens, ut genus, et inesse ut proprium, et inesse ut diffinitio, et non tantum artes, sed etiam omnes sine arteper studium nituntur suadere ex communibus : propter quod omnes etiam idiotae sine arte acquisita persuadentes, utuntur dialectica, secundum quod ex communibus persuadent : et utuntur tentativa naturalis industriae, secundum quod usque ad quid nititur ab alio experiri an ignoret vel non de aliquo. Omnes enim aliquid ponuntiantes conantur dijudicare illud per communia, et dijudicant communia : talia enim communia nihil minus sciunt idiotae, quamvis videantur valde extra artem dicere, eo quod nesciunt ea ordinare ad formam syllogismi sicut artem habentes. Ex quo patet quod sermocinantes arguunt ex probabilibus, et idiotae et artem habentes : nam idiotae sine arte participant per naturalem industriam illud commune, de quo artificialiter est dialectica, et arte syllogistica tali participant et dialecticus et tentativus.
Quoniam autem sunt multa haec communia scilicet, et sunt determinata et propria in singulis scientiis , patet et quod non sunt illa communia talia quae sunt ut natura quaedam determinata, ut genus quoddam determinatum subjectum, de quo est determinata scientia : sed sunt communia non secundum rem, quae sit natura vel genus, sed sunt communia velut negationes sunt communes, quae non re, sed intentione et ratione communes sunt : quia negatio secundum rem nihil ponit determinatum in natura vel genere, sed intentione sola et ratione. Alia autem non sunt talia communia quae sunt in singulis artibus. Sunt enim talia, scilicet communia, sed propria cuilibet arti et naturae generis, ex quibus est scientiarum unaquaeque : et est (sive contingit) ex bis communibus quae sunt circa singula, de omnibus etiam propriis experimentum sumere : et contingit de his communibus esse quamdam artem quae tentativa vocatur. Ex his communibus circa propria, et illam artem non contingit esse talem, quales sunt scientiae demonstrativae determinatae, quales illae scientiae disciplinales quae demonstrant determinatas passiones circa subjecta determinata : illae enim potius sunt scientiae quam artes. Ista autem potius ars quam scientia : et hoc est ideo, quia litigiosus syllogismus (qui est ex communibus circa propria) non est sic se habens omnino ut falsigraphus se habet ad geometricum : quia si sic omnino se haberet, tunc esset ex propriis sicut falsigraphus : nunc autem ex communibus est, quamvis sit circa propria : non enim est paralogismus determinati cujusdam generis ut falsigraphus, sed est paralogisticus ex communibus circa propria : unde talis litigiosus erit circa omne genus proprium ex communibus, et non erit ex principiis determinati generis cujusdam. Loci ergo ducentes ad redargutionem, qui sunt de sophisticis elenchis, hi sunt
qui dicti sunt : quoniam dialectici (qui est circa probabilia et apparenter probabilia considerare) est de his, et habere facultatem, quod possit ista facere et redarguere videri ex illis, non difficile est videre, secundum quod dialecticus communiter accipit talia communia considerans : quia illa methodus circa propositiones et praedicata communia propositionum omnem habet hanc speculationem, scilicet de his quae apparent probabilia. Et sic de elenchis quidem apparentibus in quantum ducunt ad redargutionem, dictum est.
Est autem notandum, quod scitis quidem propriis necesse est sciri communia: quia ex propriis sequuntur communia, et communia sunt principia propriorum : sed non propter hoc ignoratis propriis ignorantur communia, sed possunt sciri communia ignoratis propriis : sed hoc verum, ignoratis communibus ignorantur propria : et ideo per communia contingit experimentum accipere de ignorantia propriorum, et non e converso, per ignorantiam propriorum accipitur experimentum de ignorantia communium. Alia quae dicta sunt plana sunt omnia secundum expositionem quae posita est, si diligenter attendatur.