PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
Et hoc est quod sequitur :
quia statim pastores ad id convertuntur quod Angeli annuntiabant. Unde
" Pastores loquebantur ad invicem. "
Ecce consensus pastorum ad experiendum. Sunt autem tria notanda : pastorum in unum consensus, exhortatio mutua ad illud, et quid velint experiri.
In idem consensus notatur per hoc quod pluraliter dicit: " Pastores, " in communi, quod nullus contradixit. Psal. lxvii, 7 : Inhabitare facit unius moris in domo. Psal. CXXXII, 1: Ecce quam bonum et quam jucundum, habitare fratres in unum. Aristoteles : " Pravus socius est, qui impedit commune opus. " Ad Hebr, x, 25 : Non deserentes collectionem nostram. I ad Corinth. I, 10 : Idipsum dicatis omnes, ut non sint in vobis schismata.
" Loquebantur ad invicem. " Ecce exhortatio mutua. Apocal. xxii, 17 : Spiritus et sponsa dicunt: Veni. Et qui audit, dicat: Veni. Psal. XCIV, 1 et 2 : Venite, exsultemus Domino, jubilemus Deo salutari nostro : praeoccupemus faciem ejus in confessione. Isa. II, 3 : Venite, et ascendamus ad montem Domini. Et post modicum, v. 5 : Domus Jacob, venite, et ambulemus in lumine Domini.
Adhortantes autem se invicem dicunt:
" Transeamus usque Bethlehem. "
Hic notantur quinque transitus pastorum. A consideratione enim gregum transiverunt ad seipsos, de auditis ab Angelo conferentes. De seipsis transierunt " Bethlehem, " domum Christi Domini quaerentes. De domo transiverunt ad familiam Christi, Beatam Virginem et Joseph invenientes. De familia transiverunt ad infantem Christum, in praesepio cognoscentes. De Christo autem iterum ad gregem, curam gregi impendentes. Et primus quidem transitus est mundanorum ad cordis notitiam. Secundus autem est sui ad caelestem sanctorum habitationem conversio. Tertius autem est simillimorum, vel familiarium Deo et propinquiorum perluslratio. Quartus autem est Dei inventio. Quintus est ejus quod sic inventum est proximi communicatio.
De primo dicitur, Isa. xxiii, 2 et 3 : Cum transieris per aquas, tecum ero, et flumina non operient te : cum ambulaveris in igne, non combureris, et flamma non ardebit in te. Quia ego Dominus Deus tuus, Sanctus Israel, salvator tuus, etc. Aqua, insipidam et frigidam mundi consolationem significat, quae non operit ad Deum transeuntem. Ignis autem significat tribulationem ferventem, quae eliam comburere non potest eum, qui passu consideratae mentis ad Deum pertransit. II ad Corinth. IV, 17 et 18: Id quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus operatur in nobis, non contemplantibus nobis quae videntur, sed quae non viden -lur. Psal. lxv, 12 : Transivimus per ignem et aquam, et eduxisti nos in refrigerium.
De secundo transitu, qui est a consideratione ad domum Dei, in Psalmo, xli, 5 : Transibo in locum tabernaculi admirabilis, usque ad domum Dei, caelestem scilicet patriam. Cantic, iii, 1 et 2: In lectulo meo, propriae scilicet conscientiae, per noctes quaesivi quem diligit anima mea: quaesivi illum, scilicet in corde tenebroso, et non inveni. Surgam, et circuibo civitatem: per vicos et plateas, caelestis scilicet Jerusalem, quaeram quem diligit anima mea. Sic ergo veniunt in Bethlehem.
De tertio transitu de domo ad familiam privatam dicitur, Isa. xli, 3 : Transibit in pace, semita in pedibus ejus non apparebit. Sic enim transiens in domoDei, nihil nisi pacem invenit: nec umquam lassatur, vel pulverizatur, vel sordidatur pedibus : quae dicuntur hic pedum semitae in pedibus apparentes.
De quarto, qui est transitus de familia ad natum Christum, Cantic. iii, 4 : Paululum cum pertransissem eos, inveni quem diligit anima mea. Eccli. XXIV, 26: Transite ad me, omnes qui concupiscitis me, et a generationibus meis implemini.
De transitu autem quinto, scilicet ex secreto illius contemplationis ad aedificationem gregis dicitur, Joan, vii, 3 et 4 : Transi hinc, et vade in Judaeam, ut et discipuli tui videant opera tua, quae facis. Nemo quippe in occulto quid facit, et quaerit ipse in palam esse. Genes, xxii, 5 : Ego et puer illuc usque properantes,postquam adoraverimus, revertemur ad vos.
Sic ergo dicunt: Transeamus a nostris et a nobis, ad ea quae Dei sunt et intima ipsius, et ad ipsum : ut illuminatione ipsius accepta, retranseamus ad gregis custodiam.
Sunt autem transitus tres notati ab his qui fuerunt ante nos: transitus scilicet de vitiis ad virtutes, transitus de virtute in virtutem, et transitus de meritis virtutum ad gloriam.
Transitus de vitiis ad virtutes significatur per transitum Maris rubri: de quo dicitur, Sapient. x, 18 : Transtulit illos per Mare rubrum, et transvexit illos per aquam nimiam. Psal. cxxxv, 13 et 14: Qui divisit Mare rubrum in divisiones,... et eduxit Israel per medium ejus, hoc est, mare per compunctionis amaritudinem. Rubrum est, per confessionis verecundiam et ruborem, divisiones habet per singulares de peccatis singulis satisfactiones, salubre est per inimicorum demersiones. Exod. xv, 5 : Descenderunt in profundum quasi lapis, scilicet in aquis vehementibus.
Secundus transitus significatur per transitum filiorum Israel per desertum : de quo, Sapient. XI, 2 : Iter fecerunt per deserta quae non habitabantur, et in locis desertis fixerunt casas. Via enim virtutum et regio non inhabitantur a mundo. Psal. lxxxiii, 8 : Ibunt de virtute in virtutem : videbitur Deus Deorum in Sion. Ad hoc cupientes exire, Idumaeam circuierunt, Sehon et Og, reges Basan, interfecerunt. Idumaea enim sanguinea carnem significat, quae non est interficienda sed domanda. Unde, Numer. XXI, 4, praecipitur eis quod circumeant, et non interficiant. Sehon germen inutile interpretatur, et mundum signiGcat: hic est interficiendus. Og autem occultus diabolum significat, qui etiam interficien- dus est: sicut dicitur, Numer. XXI, 34. Tertius transitus est signatus per transitum Jordanis , de quo, Joan, xiii, 1 : Sciens Jesus quia venit hora ejus ut transeat ex hoc mundo ad Patrem : cum dilexisset suos qui erant in mundo, in finem dilexit eos. Hunc transitum quidam faciunt vivi prius, et morientes postea : vivi per contemplationem et praegustationem, morientes autem per possessionem. Vivorum transitus significatur per transitum exploratorum" : morientium autem transitus significatur per transitum populi . Joan, III, 13 : Nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo, Filius hominis qui est in caelo. Sic igitur et isti dicunt : " Transeamus, " ut praegustemus, et contemplatione videamus.
" Usque Bethlehem. "
Domus panis reficientis, confirmantis, nobiscum permanentis, vivificantis, delicias praebentis, omne delectamentum gratiae habentis.
Panis dico reficientis, Isa. XXI, 14 : Qui habitatis terram Austri, cum panibus, hoc est, refectionibus spiritualibus, occurrite fugienti. Matth. XI, 28 : Ego reficiam vos. Genes, l, 21 : Nolite timere, ego pascam vos et parvulos vestros.
Panis cor confirmantis, Psal. CIII, 15 : Panis cor hominis confirmat. Act. IX, 19: Cum accepisset cibum, confortatus est.
Panis membris adhaerentis : quia nutrimentum de frumento fortius adhaeret membris, ut dicit Constantinus in Pantegni. Et ideo Christus comparat se grano frumenti . Psal. cxlvii, 14 : Adipe frumenti satiat te. Alia enim refectio in ventrem vadit, et in secessum emittitur . Haec autem permanet et vegetat in vitam aeternam.
Est etiam panis vivificans, Joan. VI, 38:
Qui manducat me, et ipse vivet propter me.
Delicias praebet, Genes, xlix, 20 : Aser, pinguis panis ejus, et praebebit delicias regibus.
Est etiam saginatus pinguedine divinitatis, quod omne habet gratiae delectamentum, Sapient, XVI, 20 : Paratum panem de caelo praestitisti illis sine labore, omne delectamentum in se habentem, et omnis saporis suavitatem.
Sic ergo et adhuc,
" Transeamus usque Bethlehem, et videamus hoc verbum. "
Nam,
Segnius irritant animum demissa per aures, Quam quae sunt oculis subjecta fidelibus.
Sed numquid hoc videre voluerunt pastores tamquam discredentes verbis Angeli? Absit. Sed potius in cujus rei auditu delectati sunt, in ejusdem rei visu delectari voluerunt. Job, xlii, 5 : Auditu auris audivi te: nunc autem oculus meus videt te. Luc. x, 23 : Beati oculi qui vident quae vos videtis.
Adhuc autem, Angeli innuunt missionem ad videndum quando dicunt: Invenietis infantem. Job, XIX, 26 : In carne mea videbo Deum meum.
" Hoc verbum. "
Ecce res videnda. Dicunt autem quatuor. Primum est, hoc verbum demonstrabile in carne ad oculum. Secundum est, quia dicunt esse factum. Tertium, quia a Domino esse factum. Quartum, quia dicunt ab Angelis esse revelatum.
De primo notandum est, quod Verbum incarnatum est, " hoc verbum, " demonstrabile et visibile. Unde Glossa dicit, quod " Verbum videtur, cum caro Verbi videtur : " quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis . Baruch, iii, 38 :
Pos I haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est. Est autem hoc Verbum, cujus non saturatur oculus visu . Nec mirum, quia ipse est in quem desiderant Angeli prospicere . ''Videamus ergo et nos hoc verbum
" Quod factum est. "
Quod mirum est, cum ipsum increatum sit, sed a Patre genitum ab aeterno apud Patrem. Joan, I, 1 : In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Adhuc autem, v. 3, cum omnia per ipsum facta sunt, mirabitur omnis homo si et ipsum factum est inter omnia. Videtur enim sequi quod ipsum factum sit per seipsum. Sed ad hoc Catholica fides respondet, quod ipsum secundum divinitatem aeternum est: et omnia per ipsum facta sunt. Assumpsit autem quod non erat, manens quod erat, hoc est, humanam naturam : et secundum illam, et factum est a Patre et a Spiritu sancto et a seipso. Hoc est quod dicit Apostolus, ad Philip, ii, 7 : Semetipsum exinanivit. Sicut enim semetipsum exinanivit, ita a semetipso factus est. aeternum enim temporale factum est, et increatum factum est creatum, secundum diversarum naturarum proprietatem quas assumpsit.
Quia autem hoc nemo nisi Deus facere poterat, ideo subjungens dicit:
" Quod Dominus. "
Dominus, inquam, Deus Trinitas, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus. Unde, Supra, I, 35 : Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi, quae est Filius. I ad Corinth, I, 24 : Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam. Pater autem est umbra : et ita fecit Dominus Trinitas hanc incarnationem.
Et tangunt revelationem, dicentes :
" Ostendit nobis, "
Hoc est, per sanctos Angelos revelavit. Infra, in eodem, v. 30 : Viderunt oculi mei salutare tuum. Et, infra, v. 32 : Lumen ad revelationem Gentium, et gloriatn plebis tuae Israel.