Liber de sacramento Eucharistiae.
DISTINCTIO III. QUOMODO HOC SACRAMENTUM SIT IN GENERE
De hujus sacrificii sanctitate.
Habet etiam prae omnibus sacrificiis sanctitatem et sanctificationis operationem : et sic illam quidem habet ex quatuor, quae in hoc sacrificio inveniuntur, et non in alio simili. Quorum primum est, quia in omnibus est significatum. Secundum, quia omnibus aliis a Deo refutatis, voluntati divinae est acceptissimum. Tertium est, quia valore est excellentissimum. Quartum est, quia pro omnibus hominibus redimendis ipsum solum est oblatum.
Quamvis enim multa fuerint sacrificia et ante legem et in lege Deo a patribus oblata, tamen istud unum in omnibus est signatum: quia tot gratiae sunt in eo quae unico sacrificio significari non poterant. Materia enim in qua offertur, et actus refectionis, signantur in panibus quos Angelis obtulit Abraham : et in
panibus propositionis qui offerri praecipiuntur : et in panibus primitiarum qui praecipiuntur offerri . Hoc etiam signatur per panem qui paratus fuit Eliae pro viatico . Signatur etiam per subcinericium panem hordeaceum, qui visus est volvi in castra Madian, qui veniens ad tabernaculum percussit illud, et terrae penitus coaequavit . Et in omnibus illis materia istius sacrificii designatur.
Per omnes autem oblationes animalium signatur Christus passus, qui in hoc sacrificio est res et signum. Qui primo signatur per agnum quem obtulit Abel . Secundo, signatur per turturem et vaccam triennem, quam obtulit Abraham . Signatur etiam per vitulum tenerrimum et optimum quem obtulit Abraham Angelis . Signatur etiam per agnum paschalem et haedum . Signatur per arietes et vitulos et hircos, qui in Levitico in multis locis praecipiuntur offerri, praecipue tamen signatur per immolationem vervecis sive arietis, quem Patriarcha pro unigenito offerebat . Signatur principaliter per holocaustum vitulae rufae, cujus cineribus et sanguine omnia expiabantur, et cujus sanguis pet pontificem semel in anno in sancta sanctorum inferebatur, sicut dicitur, Levit. XVI, 3. Signatur propter diversitatem gratiarum quas continet in omnibus sacrificiis salis, similaginis, mellis, olei, thuris , et adipis. Mel enim quamvis non sit oblatio legis, sicut dicitur, Levit. ii, 11, tamen est in verbis sapientiae, et ostendit dulcedinem sacrificii, quae est in holocaustis et pacificis, quae Domino offerebantur, sicut tangitur, Levit. I et ii, et deinceps usque ad cap. IV et viii.
Horum omnium sacrificiorum diversitas ex maxima diversitate tangitur .
Principaliter tamen signatur per juge sacrificium agni, quod xorea mane et xocToc vespere praecipitur offerri . Tot enim gratiarum est istud sacrificium, quod omnibus his modis adhuc imperfecte signatur.
Signatur etiam in modis oblationum : quia signatur in holocaustis et pacificis, in hostiis, in victimis, et immolationibus, quoad diversitatem suarum operationum, in quibus continetur . Sicut enim Dominus in seipso ad nos veniens, omnia nobis attulit genera gratiarum, sicut dicitur, Joan. I, 17 : Gratia et veritas per Jesum Christum facta est. Et ibidem, v. 16: De plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia. Ita sacrificium dedit nobis frequentandum,. in quo gratia in omnibus signata superimpleretur, et non sic liberaret ab onere legalium sacrificiorum. Act. xv, 10 : Quid tentatis Deum, imponere jugum super cervices discipulorum, quod neque patres nostri neque nos portare potuimus ? Sic enim lex tota in uno impletur, quod est finis omnium. Matth. v, 18: Iota unum aut unus apex non praeteribit a lege, donec omnia fiant. Ad Roman. x, 4:Finis legis, Christus, ad justitiam omni credenti. In omnibus enim praedictis istud solum sacrificium designatur.
Quinque enim sunt in materia per quae signatur in quinque panum generibus, scilicet naturae puritas, naturae sanctitas, regalis dignitas, nutrimenti efficacitas, et super inimicos omnes triumphans humilitas.
Naturae puritas signatur in tribus satis farinae similae commixtis in panem Angelorum a sapientia divina, per quae signatur puritas deitatis sine furfure mutationis. Jacobi, I, 17: Apud quem nonest transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio. Signatur etiam puritas animae sine furfure peccati originalis. Sapient. VIII, 19 : Sortitus sum animam bonam. Signatur etiam puritas corporis sine furfure libidinis. Sapient, viii, 20: Cum essem magis bonus, veni ad corpus incoinquinatum. Sapient. vii, 24: Attingit autem ubique propter suam munditiam. Et post pauca, v. 25 : Et ideo nihil inquinatum in eam incurrit.
Naturae autem sanctitas per panes signatur propositionis, de quibus dicitur, I Regum, XXI, 4 : Non habeo laicos panes ad manum, sed tantum panem sanctum : si mundi sunt pueri, maxime a mulieribus, manducent. Non enim licebat illos panes comedere nisi a sanctis in loco sancto.
Dignitas autem nobilitatis regalis signatur per panes primitiarum: quia primitiae nobiliores erant inter fructus. Jerem. II, 3 : Sanctus Israel Domino, primitiae frugum ejus. Proverb. III, 9 : Honora Dominum de tua substantia, et de primitiis frugum tuarum da ei, scilicet pauperibus. Genes. xliii, 11 et seq: Sumite de optimis terrae frugibus in vasis vestris, et deferte viro munera.... Deus autem meus omnipotens faciat vobis eum placabilem.
Nutrimenti efficacitas et viatici virtus signatur in pane Eliae, qui in fortitudine illius cibi ambulavit quadraginta diebus et quadraginta noctibus usque ad montem Dei Horeb . Et ideo viaticum appellatur: quia per totam viam confortat ad ambulandum. Unde dicitur, Josue, v, 12, quod per totam viam deserti non defecit cibus mannatis filiis Israel. Joan. VI, 49: Patres vestri manducaverunt manna in deserto, et mortui sunt. Sed humilitas Christi patientis et mortalitas signatur in subcinericio hordeaceo, quae humilis passio omnia castra subvertit inimicorum. Ad Philip. ii, 7 et seq.: Semetipsum, exinanivit,formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. Humiliavit semetipsum, factus obediens, scilicet Patri, usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur caelestium, terrestrium, et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus in gloria est Dei Patris. Quamvis enim humilitas durus cortex hordei videatur esse, et passio mortalitatis videatur decoctio, sub cinere tamen virtus confortativalatetintus, quae diabolum vincit et omnia castra subvertit inimicorum.
In animalibus autem, sicut diximus, significatur per agnum, hircum, haedum, capram, vitulum, et vaccam, et arietem. In avibus vero, in turture, columba, et passere.
In agno quidem propter patientis mansuetudinem. Jerem.XI, 19 : Et ego quasi agnus mansuetus qui portatur ad victimam. In haedo autem propter passionis causam, quae est duplex in peccato originali et actuali. Genes.XXVII,9 et 10 : Pergens ad gregem, affer mihi duos haedos optimos, ut faciam ex eis escas patri tuo, quibus libenter vescitur: quas cum intuleris, et comederit, benedicat tibi priusquam moriatur.
Hircus et capra duas sequelas signant peccatorum, quas etiam Christus sua abstulit passione. Hircus enim peccati signat faetorem in vilitate peccati per consuetudinem contractum. Capra autem per libidinem ad peccatum signat pronitatem, quae duo sua Christus redemit passione. Unde, Levit.IV, 23: Offeret hostiam Domino, hircum de capris immaculatum. Solus enim Christus similitudinem carnis peccati habens et nullum peccatum, est hircus immaculatus de capris, hoc est, per peccatores et peccatrices a patribus descendens.
Vervex autem sive aries dux gregis, principatum Christi in regno fidelium designat. Proverb. xxx, 29 et seq. : Tria sunt quae bene gradiuntur :... aries, scilicet dux gregis, nec est rex, qui resistat ei. Apocal.XIV, 1: Et vidi, et ecce Agnus stabat supra montem Sion, et cum eo centum quadraginta quatuor millia, habentes nomen ejus, et nomen Patris ejus scriptum in frontibus suis. Sic offertur ab Abraham, Genes. xxii, 13, quia ibi repraesentat qualiter immortalis manet deitas, sicut Isaac, et immolatur humanitas ducis nostri gregis, quod signat aries immolatus.
Commemoratio autem passionis quae quotidie fit in oblatione hujus sacrificii in altari, signatur per juge sacrificium, quod mane fiebat et vespere. Mane quidem ad gratiam virtutis, quia mane in vita ista egemus ad meritum: vespere autem in periculosa infirmitate, quia tunc sacramento egemus ad viaticum. De quibus duobus dicitur in Psalmo cxl, 2 : Dirigatur oratio mea sicut incensum, supple, matutinum, in conspectu tuo: elevatio manuum mearum, supple, in recommendatione animae, sacrificium vespertinum. Eccle. XI, 6 : Mane semina semen tuum, et vespere ne cesset manus tua : quia nescis quid magis oriatur, hoc aut illud : et si utrumque simul, melius erit.
In vitulis autem boum repraesentabatur hoc sacrificium propter saginae maturitatem et utilitatem. Saginatus est enim vitulus omni pinguedine devotionis. Luc. xv, 23, occidit pater vitulum saginatum, quia salvum filium recepit. Mature etiam etiam incedit bos et caute, et fortiter ungulam figit. Ezechiel. I, 7 : Planta pedis eorum planta pedis vituli. Utile est ad arandum. Sic Christus caute pedem posuit, nulli malum et omnibus bonum exemplum dando, hominum corda vomere praedicationis aravit, sicut dicitur, Proverb.XIV, 4: Ubi plurimae segetes, ibi manifesta est fortitudo bovis.
In avibus autem, in turture quidem si- gnatur per gemitum in oratione. Cantic. II, 12 : Vox turturis audita est in terra nostra. Per columbam, quia revolare ad patriam docuit, quod prae omnibus avibus scit columba. Isa. lx, 8 : Qui sunt isti, qui ut nubes volant, et quasi columbae ad fenestras suas ? In passere autem, quia fugere praesentium insidias docuit, sicut passer praesidium non habet nisi fugam. Psal. CI, 8: Factus sum sicut passer solitarius, etc. Psal. lxxxiii, 4 : Passer invenit sibi domum, et turtur nidum sibi, ubi ponat pullos suos. Altaria tua, Domine virtutum, rex meus, et Deus meus. Sic ergo quoad hoc signatur in animalibus.
In sacrificio autem vitulae rufae signatur, ideo quia sicut in sanguine vitulae rufae universa expiabantur, et cum sanguine erat introitus in sancta sanctorum : ita in sanguine Christi universalis fit expiatio peccatorum, et per sanguinem suum est introitus in caelum. Unde, ad Hebr. xiii, 11 et seq.: Quorum animalium infertur sanguis pro peccato in sancta per pontificem, horum corpora cremantur extra castra. Propter quod et Jesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est. Exeamus igitur ad eum extra castra, improperium ejus portantes. Hebr.IX, 24 : Non enim in manufacta sancta Jesus introivit, exemplaria verorum, sed in ipsum caelum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis.
Sic igitur significatur in animalibus oblatis.
In aliis autem inanimatis Deo oblatis praesignatum est hoc sacrificium sex modis. Discretio enim rationabilitatis signatur per salem : quia nihil Christus nisi congrua fecit ratione.Levit.II, 13 : In omni sacrificio offeres sal. Marc.IX, 49 : Bonum est sal. Et,Malth.v,l3: Vos estis sal terrae. In similagine autem signatur, propter hujus sacrificii mundissimam puritatem. Unde, Levit. II, 4, dicitur, quod de simila purissima erit sacrificium. In melle au- tem dulcedo signatur Spiritus sancti. Eccli. XXIV, 27 : Spiritus meus super mel dulcis, et haereditas mea super mel et favum. In oleo autem pinguedo signatur devotionis. Cantic. I, 2 : Oleum effusum nomen tuum. In thure notatur odor orationis et virtutis. Cantic. III, 6 : Quae est ista quae ascendit.per desertum,sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhae et thuris ? Levit. I, 17 : Adolebit super altare, lignis igne supposito. Holocaustum est et oblatio suavissimi odoris Domino. In adipe et pinguedine signatum est hoc sacrificium, quoad crassitudinis dulcedinem in Spiritus sancti interna consolatione. In sanguine autem omnis oblationis quoad opus redemptionis. Levit. iii, 16 et 17 : Omnis adeps Domini erit jure perpetuo in generationibus, et cunctis habitaculis vestris: nec sanguinem nec adipem omnino comedetis, sed, supple, Domino offeretis. Psal. lxii, 6 : Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea, et labiis exsultationis laudabit os meum.
Sic igitur in multitudine gratiarum suarum et pinguedine spiritus signatum est in sacrificiis. In nullo autem offertur fermentum : quia corruptionem signat, quae isti non congruit sacramento.
In modis etiam oblationum signatur omnibus quoad diversitatem numerosam suarum operationum. Sunt autem modi illi in universo quinque, et sextus salvatur in omnibus illis. Quinque autem sunt holocausta, pacifica, hostia, victima, et immolatio. In omnibus autem istis salvatur oblatio : quia quodlibet istorum Domino offerebatur. Holocaustum enim dicitur, quod totum incendebatur igne, sicut agni, jugis sacrificii, et sacrificium vitulae rufae. Pacifica autem dicebantur, quae pro propitiatione pacis vel jam factae vel proximo faciendae cum Deo pro reconciliatione peccatorum offerebantur : et haec non tota incendebantur, sed pars incendebatur Domino, et pars cessit sacerdoti offerenti, et pars cedebat in usus ejus qui obtulit pacifica et pro quo offerebatur. Hostia autem, sicut dicit Hesicius, vel ideo dicebatur, quod ad ostium tabernaculi ducebatur manibus offerentium impositis capiti ejus, ut sic significaretur, quod per ipsam ad sancta pateret accessus. Vel ideo, quia pro vincendis vel jam victis hostibus offerebatur. Victima autem, ut idem dicit Hesicius, vel dicebatur, quia victa offerebatur:: vel quia in victoria, qua homo vicisse gaudebat quando tentatorem superaverat. Immolatio autem dicebatur, quae cum offerretur, molam quamdam habebat animal in capite, in signum quod hoc animal ad Dei sacrificia pertinebat. In omnibus autem his salvatur oblatio: quia quodlibet eorum coram Deo offerebatur antequam in toto vel in parte incenderetur.
Haec autem omnia in nostro implentur sacrificio spiritualiter. Nostrum enim sacrificium totum in igne charitatis et sancti Spiritus oblatum est, et offertur quotidie. Et hoc signatum est, Genes.viii, 20 et seq., ubi postquam Noe de arca egressus est, quod signat salutem per baptismum, sicut dicitur, 1 Petri, III,21 : Quod et vos nunc similis formae salvos facit baptisma, non carnis depositio sordium, sed conscientiae bonae interrogatio in Deum. Postquam igitur sic Noe egressus est, salvatus ex aqua, aedificavit altare Domino : et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis, obtulit holocausta super altare. Odoratusque est Dominus odorem suavitatis : quia sive sint animalia Dei quae laborant in laboribus necessitatum hujus vitae, sive sint volucres caeli, contemplatione caelestia petentes, in holocaustum per ignem charitatis et Spiritus sancti incensi in altari, hoc est, in sacrificio altaris Deo oblati in odorem suavitatis, acceptantur. Immundi autem nihil cum altari nostro habent commune: quia sacrificio nostro non sunt uniti. Genes.XXII, 2 : Tolle filium tuum unigenitum, quem diligis, Isaac, et vade in terram visionis, atque ibi offeres eum in
holocaustum super unum montium quem monstravero tibi. Mons autem ille elevationem spiritus designat.
Haec hostia etiam inter omnes singulariter est pacifica, quae pacem fecit inter nos et Deum, sicut dicitur, ad Ephes. II, 14 : Ipse est pax nostra : qui fecit utraque unum, et medium parietem maceriae solvens, inimicitias in carne sua. Isa. XXVI, 12 : Domine, dabis pacem nobis : omnia enim opera nostra operatus es nobis. Joan. XVI, 33, dicit discipulis : Haec locutus sum vobis ut in me pacem habeatis. In mundo pressuram habebitis, etc. Haec etiam hostia pacifica est divisa : quia pars Deo ad laudem offertur, pars autem pro Ecclesia laborante, et pars pro purgandis in purgatorio, sicut in ante habitis diximus.
Haec oblatio etiam verissime hostia est: quia et hostes potenter devicit, et per ostium caeli nos introduxit. De primo horum dicitur, Isa. lxiii, 1: Propugnator sum ad salvandum. Et, Joan.XVI, 33 : Ego vici mundum. Christus enim exivit vincens ut vinceret . De secundo autem, hoc est, de introductione per ostium dicitur, ad Roman. v, 2 : Per ipsum habemus accessum per fidem, scilicet ad Deum, et gloriamur in spe gloriae filiorum Dei.
Haec oblatio etiam specialiter dicitur victima : quia Christus victus obedientia Patris, voluntarie offerebatur. Ad Philip. ii, 8 : Factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. His vinculis ligatus fuit, quando dixit, Matth.XXVI, 39 : Non sicut ego volo, sed sicut tu. His vinculis ligatus fuit Paulus, Act. xx, 22, quando dixit: Ecce alligatus ego Spiritu, vado in Jerusalem, quae in ea ventura sint mihi ignorans. His vinculis omnes vincti sunt, qui se victimant pro Christo. Isa. xlv, 14 : Vincti manibus pergent, et te adorabunt, teque deprecabuntur. Ideo etiam victima dicebatur, quia in victoria offerebatur : quia in Christo omnes vicimus, et mortem, et eum qui habebat mortis imperium. Ad Hebr.II, 14 et 15 : Ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium, et liberaret eos qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti. I ad Corinth. xv, 55 et seq. : Vbi est, mors, victoria tua ? ubi est, mors, stimulus tuus ? Stimulus autem mortis peccatum est, virtus vero peccati lex. Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum.
Haec etiam hostia singulariter immolatio vocatur : quia, sicut dicit Hesicius, quod animali offerendo mola imponebatur, ut Deo sciretur esse oblata : ita Christus in oblationem sanctam signatus est a Deo Patre, et manibus offerentium. A Deo quidem, sicut dicitur, Joan.VI, 27 : hunc enim Pater signavit Deus. A manibus autem offerentium purpura, veste alba, arundine pro sceptro,et corona spinea . Cantic. iii, 11 : Egredimini et videte, filiae Sion, regem Salomonem in diademate quo coronavit illum mater sua. Ab hac mola immolationis nomen congrue accepit nostra immolatio. Psal. xlix, 14 : Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua. Psal. XXVI, 6 : Circuivi, et immolavi in tabernaculo ejus hostiam vociferationis : cantabo, et psalmum dicam Domino.
In omnibus his salvatur salutaris oblatio : quia ipse summus pontifex obtulit se in omnia haec quae dicta sunt, sicut dicitur, Isa. LIII, 7 : Oblatus est, quia ipse voluit. Haec autem oblatio nostra sanctificatio fuit, in quae omnes Deo Patri oblati sumus. Unde ipse dicit, Joan. xvii, 19 : Ego pro eis sanctifico meipsum. Et dicit ibidem Chrysostomus, quod idem est dicere : Pro eis sanctifico meipsum, ut ipsi in me sint sancti et oblati. Sic ergo oblatus est, quia voluit. Voluit autem : quia hoc voluit Pater qui est origo sanctificationis et sacrificationis : et ideo de hac voluntate dicitur, ad Hebr. x, 7, et indu-
cit hoc quod dicitur in Psalmo xxxix, 7 : Tunc dixi : Ecce venio. In capite libri scriptum est de me,ut facerem voluntatem tuam. Et subjungit Apostolus, ad Hebr. x, 10 : In qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Jesu Christi semel.
Ab hac oblatione qua nos quotidie in hac hostia Deo Patri offerimur ad ostium caeli, vocatur haec hostia Missa: quia per talem oblationem nos Patri mittimur ad introducendum in caelum, non quod Filius sibi mittatur, qui semper est secum, sed quod nos in ipsa hostia Deo oblati mittimur : et ideo jam omnibus quae sunt de ordine Missae rite celebratis, clamat in Ecclesia diaconus : "Ite, missa est. " Ac si dicat: Hostia et nos in hostia Patri missa est, ite profectu virtutum tamquam hostiae incorporati et ad Deum missi. Et respondet chorus : " Deo gratias : " quia in hoc est summum omnium gratiarum : hoc enim summum est de quo ipse Filius gratias agit Patri in tanto sacramento. Matth.XXVI, 26 : Accepit Jesus panem, et benedixit, ac fregit, deditque discipulis suis, sicut in ante habitis dictam est.