MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
g 11.
1. Item, Videtur quod annuntiatio haec fieri debuit ad virum. Unde Apostolus, I Ad Corinth. XI, 3: Caput mulieris, vir. Unde a capite descendit sensus et illuminatio ad corpus, et non e converso : ergo videtur, quod a viro qui est caput, debeat descendere revelatio ad mulierem.
2. Item, Dicit Apostolus, I ad Corinth. XIV, 34 et 35 : Mulieres in Ecclesiis taceant : ... domi viros suos interrogent. Ergo revelatio debet innotescere mulieribus per viros,
3. Item, Post nativitatem Filii Dei sic factum fuit, quando Angelus apparuit Joseph in somnis, dicens : Accipe puerum et matrem ejus , ''etc, ubi revelatio fugae videtur a Joseph ad Dominam pervenire. Si hoc post nativitatem Filii Dei quando ipsa dignissima fuit: ergo potius ante.
4. Item quaeritur : cum ista sit virgo singularis inter omnes, et multis privilegiis dotata, quare non addatur nota singularitatis, ut dicatur ad virginem quamdam.