IN ANNUNTIATIONE
BEATAE MARIAE.
Ave Maria. Luc. I, 28.
I.
In hoc nomine, Ave, fit nominis Evae conversio. Triplicem quidem habuit Eva maledictionem : corruptionis in conceptu, gravitatis post conceptum, doloris in partu. E contra Maria triplicem in hac salutatione recepit benedictionem. Fuit enim sine corruptione foecunda, sine gravedine gravida, sine dolore puerpera. Hoc est Ave sine triplici vae corruptionis, gravitatis, et doloris, quod incurrit Eva per peccatum, quod ab ea omnes mulieres, prater Beatam Virginem Mariam, quasi jure haereditario traxerunt. Gen. III, 16, Deus mulieri dixit : Multiplicabo aerumnas luas, et conceptus tuos: in dolore paries filios tuos.
II.
Est et aliud triplex vae , de quo dicitur Apoc. viii, 13 : Vas, vas, vas habitantibus in terra, scilicet vas concupiscentiae, vas culpae, et vas poenae aeternae. Primum est in carne, secundum in spiritu, tertium in utroque. De primo dicitur,Eccle. x,16 : Vas tibi terra, id est, caro, cujus rex, id est, animus,puer est. Gen. III, 17 et 18 : Maledicta terra in opere tuo : spinas et tribulos, id est, carnales motus, germinabit tibi. De secundo, Osee, VII, 13 : Vas eis, (pioniam recesserunt a me. De tertio, dicitur Osee, IX, 12 : Vae eis, cum recessero ab eis. Hoc erit cum in inferno detrusi fuerint: nam quantumcumque modo malus fuerit peccator, numquam recedit ab eo omnino Deus : imo gratiam offert omnibus, dicens, Apoc, III, 20 : Ego sto ad ostium, et pulso.
Sine hoc triplici vas fuit Virgo Maria, quando habuit triplex bonum huic triplici vae contrarium, scilicet bonum continentis, bonum graliae, et bonum perseverantiae. Primum excludit concupiscentiam, secundum culpam, tertium poenam aeternam : quia qui perseveravit usque in finem, salvus erit.
Item, est aliud triplex vae, scilicet vas mundi, vas carnis, vas diaboli. De quo dicitur, Apoc. XVIII, 10 : Vas, vas, vas civitas illa magna Babylon, sine quo fuit Maria omnino. Fuit enim pauper contra primum, virgo contra secundum, humilis contra tertium. Ideo digna est salutari non solum ab Angelo, sed etiam ab homine magis, qui per se perditus, per eam salutem invenit.
III.
Invitat autem nos ad salutationem Mariae, Gabrielis exemplum, qui eam primitus salutavit, etiam antequam esset mater Domini. Item, in Cant. IV, 7 : Tota pulchra es amica mea, et macula non est in te, interius per humilitatem, exterius per virginitatem : et macula non est in te, propter perfectam charitatem.
Si vis ergo ingredi ad Virginem, et eam salutare, oportet te esse angelum. Angelum autem te facient potissimum puritas, charitas, humilitas. Puritas in carnis munditia. Hieronymus : " Praetcr " carnem vivere angelicum est, non hu-" manum, etc. "