2. In Festo Inventionis pueri Jesu.
7. In Illatione Sanguinis Domini,
17. De beata Maria V. Lectio I.
71. In Translatione ss. Eleutherii, Pontiani et Anastasii.
74. In Translatione ss. Fortunati, Caii et Anthes.
85. In Translatione s. Matthaei.
86. De ss. Maximo, Juliano, Felicitate et Innocentio.
Antiphonae
per hebdomadam ad Nocturnum.
1. Immensi regis
genetrix et cuncta creantis
Evecta est hodie angelica
super agmina cuncta,
In jubilo vocis
solvamus munia laudis.
2. Hac profecto die
perpetua virgo Maria
Caelos ascendit
terrasque perosa reliquit,
Regnat nunc quia cum
Christo, laetamini, quaeso.
3. Filius, ecce, Dei
properat occurrere matri,
Collocat in solio
super omnia sidera celso
Angelicisque choris
praefert super aethera cunc-
tis.
4. Suscipitur mater
Christi reginaque mundi
Angelico laetante choro
caeloque corusco,
Unde hujus laeti
veneremur festa diei.
5. Si Dominum in sanctis
ejus laudare jubemur,
Multo plus sancta
caelos migrante Maria,
Gignere quae meruit
ipsum, qui cuncta creavit.
6. Mundi regina,
perpetua virgo Maria
Assumpta est hodie in
caelum, gaudete, fideles,
Laudantes Jesum
festivo carmine Christum.
Ad Benedictus et ad Ma-
gnificat
per hebdomadam Antiphonae.
1. Gaudeat ecclesia
mundi per climaia cuncta,
Praefulget hodie meritis
quia virgo Maria,
Mater sancta Dei
transcendit culmina poli.
2. Gaudent, ecce, poli
cives super astra superni
Mundi reginam
secum sumpsisse Mariam,
Nosque hodie haec tanti
celebremus gaudia festi.
3. Ecce, Maria super
omnes transcendere caelos
Digna hodie meruit,
quae ipsum, qui cuncta
creavit,
Virgo Deum genuit,
post partum virgo remansit.
4. Sancta Dei genetrix,
mundi fortissima victrix,
Quae scandens hodie
cepisti praemia vitae,
Sanctis obtineas precibus,
ut perveniamus.
5. Nempe Maria hodie
Jesum petit aethere Chri-
stum,
Orans pro miseris,
ut dentur culmina nobis
Cunctis, nunc ideo
laetemur corde jueundo.
6. O virgo alma Dei,
mater reginaque mundi,
Quae cuncta angelica es
super agmina cuncta beata,
Tu coram Christo
nostri, petimus, memor esto,
Deposcens miseris
caelorum gaudia nobis.
Responsoria
per hebdomadam ad Nocturnum.
1. Spina dedit florem
castum servando pudorem,
Justitiae solem
patris per saecula prolem,
V. Gaudeat omnis homo,
quoniam peperit pia virgo.
2. Ante thorum virginalem
jucundemur laudibus,
Deo nostri jubilantes
indefessis vocibus,
Ut nos semper pia virgo
suis servet precibus,
V. Incessanter deprecemur
virginis praesidium.
3. Stirps Jesse virgam
produxit virgaque florem
Et super hunc florem
requiescit, spiritus almus ;
V. Virgo Dei genetrix
virga est, flos filius ejus.
4. Ad nutum Domini
nostri deitatis honorem
Sicut spina rosam
genuit Judaea Mariam,
V. Ut vitium virtus
operiret, gratia culpam.
5. Stella maris praedicaris,
Flos, qui de te processit,
Rore caelos sparsit
Fructus tui ventris
Angelorum choros pascit.
V. O Maria, mater pia,
Fac, ut fructu satiemur
Et odore repleamur.
6. Rosa fraglans, lux solaris,
Virginale speculum,
Praesignaris singularis
Castitatis titulum,
Et propinans salutaris
Medicinae poculum,
Matris irae mater pia
Redimens interitum.
V. Jus naturae
Stupet pro te virgine,
Quia Deum peperisti
Pariter et hominem.