In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
(a) In ista quaestione patet quod sunt duo articuli, unus, etc. id est, an Verbum assumpserit unam partem mediante alia, puta corpus mediante anima, vel e contra. An Verbum assumpserit aliquam partem mediantibus pluribus partibus, vel an Verbum assumpserit totum compositum, puta naturam humanam mediante aliqua parte, puta mediante anima vel corpore. Secundus articulus est de medio extrinseco, id est, non pertinente ad esse intrinsecum naturae assumptae. An gratia, quae est medium extrinsecum, mediet inter naturam istam unitam, et terminum unionis, id est, an Verbum assumpserit naturam humanam mediante gratia.