QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Resolutio, de substantia separata (idem est de materiali) no? non habere pro nunc notitiam intuitivam, neque abstractivam per speciem propriam ab ipsa genitam, neque per speciem factam ab intellectu, quomodo phantasia facit montis aurei, sed tantum conceptum entis ; cui addimus accidentia positiva et privativa, quae ex sensibus cognoscimus, ex quibus conceptui entis conjunctis, facimus descriptionem, quae nulli alii convenit, quod optime explicat, vide ipsum 1. dist. 3. q. 2. sig. . 3. Dico, n. 16. 17. ubi docet nullum nos habere conceptum proprium de Deo in particulari, tamen multos habere de eo conceptus, quorum perfectissimus est entis infiniti ; omnes autem istos efformamus per concept?m entis, additis proprietatibus positivis, vel privativis, alias nobis notis via sensuum. Vide ipsum etiam de hoc quaest. 1. prolog. et Quodlib. 14. Duas instantias hic positas solvit Mauritius. Ad primam ex Scoto 2. d. 3. quaest. 8. ad primum, et alias passim, anima nostra in patria non dependebit a sensu. Ad secundam, ut dubium relinquit 1. d. 3. quaest. 2. numero 18. an species inferioris gradus vel minus universalis, repraesentat gradus superiores, de quo plura videri possunt in Comment. q. 17. Scoti de An. et q. 22.
Ad pleniorem igitur solutionem istius quaestionis est dicendum, quod quatuor sunt gradus in cognitione sensitiva. Primus est intuitivae cognitionis quae est de re praesente, non tantum per speciem, nec tantum sub ratione cognoscibilis, sed in propria natura. Secundus gradus est rei cognitae per speciem propriam ex se genitam. Tertius gradus est per speciem aliam factam a virtute cognitiva, et hoc ex speciebus, aliquorum propriis impressis sibi. Omnes istae cognitiones sunt per se, verbi gratia, de primo gradu, visus videt colorem: de secundo, phantasia imaginatur colorem visum; de tertio, phantasia imaginatur montem aureum, vel ex nigro debili, quod videt imaginatur nigerrimum. In istis cognitionibus est aliquo modo universale et particulare, sicut patet 1. Physicae Avicennae, et cognitio in universali est adhuc cognitio per se maxime in intellectu. Ultrahos gradus cognitionis, est cognitio per accidens, et hoc vel oppositi per remotionem, sive subjecti per accidens, secundum alias quaestiones. De primo gradu, scilicet intuitivae cognitionis, an sit in intellectu in via dubium est, videtur tamen quod sic, quia quidquid perfectionis simpliciter est in inferiori ponendum, videtur ponendum in superiori, et perfectionis simpliciter est in cognitione sensitiva, quod cognoscit aliquid inquantum praesens est per essentiam ; ergo hujusmodi cognitio videtur hic competere intellectui.
Sed contra, nulla potentia retentiva speciei in absentia objecti, cognoscit rem cognitione intuitiva, inquantum praesens est per essentiam suam, sed intellectus retinet speciem si ponatur: ergo, etc. Probatio majoris, quia species, qua cognoscit talis potentia, uniformiter se habet ad ipsam re praesente secundum essentiam, et non praesente; ergo, etc.
Sed hoc argumentum probaret Deum non videri in patria per speciem, quae possit conservari in absentia objecti, quia tunc non esset visio, neque esse posset. Si vero teneatur quod intellectus hic posset cognoscere intuitive, potest dici quod omnem actum distinctum sensus concomitatur aliquis actus intellectus, circa idem objectum ; et ista intellectio est visio, sed saltem secundum primum gradum cognitionis, nulla substantia separata hic a nobis cognoscitur. Nec secundo modo, quia oporteret quod species illa immediate originaretur ab illo objecto, quod non fit ; nullam enim speciem recipimus nisi vel per sensus, vel quam intellectus facit ex receptis. Tertio etiam modo non cognoscitur, quia oporteret quod propinas species haberemus partium illius conceptus compositi, nec istae tres intellectiones in particulari sunt de aliquo, nisi ab accidentibus. Quarto modo intelligitur quodlibet concipiendo ens in communi, quod est hoc ens, id est, singulare ens. Sed ultra conceptum entis nihil specialius intelligitur de qualitate alicujus substantiae, non solum separatae, sed nec materialis. Qua enim ratione substantia materialis subjecta accidentibus posset multiplicare speciem propriam sui cum speciebus accidentium: pari ratione et substantia immaterialis cum speciebus suarum actionum, non enim minus dependet actio ab agente, quam accidens a subjecto, Sed ipsi enti conjungimus accidentia positiva, vel privativa, quae cognoscimus ex sensu, et facimus ex ente et multis talibus, unam descriptionem, quae tota nunquam invenitur, nisi in tali specie, et conceptus talis descriptionis est perfectior conceptus, quem habemus de tali specie simpliciter. Verbi gratia, ex esse in aliquo localiter, concipimus esse in alio, sicut accidens in subjecto, et ejus oppositum ulterius per accidens, per non esse in subjecto, componimus; non ens in subjecto est substantia. Nihil tamen aliud concipimus nisi ens, ultra dimensiones sentimus ens non in subjecto, natum recipere dimensiones: et est conceptus corporis, non natum recipere, substantia incorporea, ita quod in omnibus istis si quaeritur, quid est illud quod est aptum natum, vel cui convenit non esse in subjecto? dicimus quod est unum ens, quod est aliquid, quod est res, non habemus specialiorem conceptum de quidditate ejus. Sed sic ultra amovendo omnia corporibus propria, et ex intellectione et volitione nostra, quas experti sumus cum imperfestione, abstrahendo intellectionem et volitionem in communi, et intelligendo amotionem illius imperfectionis, attribuendo illis positive, habemus unam descriptionem ex privativis et positivis, ubi nihil est de quidditate descripti, nisi ens, alia omnia sunt proprietates essentiae talis.
Sic igitur patet, quomodo nulla substantia intelligitur per se, nisi in universalissimo conceptu, scilicet entis ; per accidens autem intelligitur in particulari, intelligendo scilicet proprietatem, vel multas proprietates illi soli convenientes. Deus tamen aliquo modo perfectius intelligitur, ut videtur, omni alia substantia. Sed contra praedicta arguitur, quod substantia a nobis per se intelligitur, quia ita definimus substantias, sicut accidentia per genera et differentias proprias. Item, quomodo intelligimus accidentia universalia cum tantum singularia sentiamus ?
Ad primum horum dicendum quod de substantiis habemus habitum vocalem, sicut caecus natus syllogizat de coloribus, quia nec ipsa genera intelligimus, nisi ens. Ad secundum dicendum, quod abstractio universalis a particulari fit virtute intellectus, et ideo accidentia universalia intelligere possumus. Item, contra illud dictum superius, quo dicebatur quod illae tres intellectiones in particulari non sunt de aliquo nisi de accidentibus, arguitur, quia secundum hoc videtur sequi quod nunquam naturaliter intelligeremus aliquam substantiam, nec etiam in patria ; nunc enim est intellectus capax, sicut tunc, quia est eadem potentia, nunc etiam est ipsa similiter potens gignere speciem, si tunc poterit. Item, quomodo tunc intelligetur ens, numquid per speciem propriam? stude.