REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Resolutio, potuisse Angelos primo instanti fuisse beatos, vel in culpa ;de facto tamen nec in beatitudine creati fuerunt, quia sic non cecidissent, npque in miseria, ex illo Isti. 14. Quomodo cecidisti Lucifer, qui mane oriebaris.
Dico igitur ad quaestionem, quod possibile est Angelos bonos esse beatos in primo instanti ;et possibile est Angelos malos esse miseros miseria poenae, et miseria culpae in primo instanti, sicut in secundo vel tertio. Quia sicut Deus est causa motionis voluntatis in hoc, quod est ejus causa totalis in primo instanti, sic in sundo, et aequaliter potest voluntas male operari in primo instanti, sicut in secundo, quia ex quo potuit operari in primo instanti, et non magis habuit determinans ipsam ad bene operari in primo instanti quam in secundo, igitur aequaliter potuit errare, quia in isto instanti potuit amare se amore amicitiae ultra rectam rationem.
De secundo articulo, quid sit de facto, dico quod in primo instanti creationis non fuerunt beati, quia mali tunc non fuerunt beati. Probatio, quia tunc non fuerunt certi de beatitudine ;sic enim non postea cecidissent ;sed si non fuerunt certi certi de beatitudine ;non fuerunt beati. Similiter, ut dicit Augustinus 11. super Genes. Non prius discernit Deus bonos a malis, quam essent discreti inter se;non igiturin primo instanti erant beati, quia erant creati uniformes boni et mali. Nec erant in primo instanti miseri, quia Isaiae 4. Quomodo cecidisti Lucifer, qui mane oriebaris ? ubi innuit quod in primo instanti creationis non erant miseri, et postea ceciderunt ;igitur erat una mora, antequam fuerant simpliciter beati, vel simpliciter miseri, et alia in termino, postquam boni erant confirmati, et mali obstinati.
fSGIiOLIUM III.
Hic primo rejicit D. Thomam, et alios, ponentes tantum duas moras Angelorum ;unam in via, alteram in termino, quia conformes in via non sunt difformes in termino. Secundo docet, necessario plures moras in via ponendas, si fuerunt omnes in naturalibus creali ; secunda mora fuit conformitas omnium in gratia ;tertia, perseverantia ,bunorum, et lapsus mulorum ;quarta, praemiatio illorum, et damnatio horum, tenendo fuisse creatos in gratia (de quo nihil certo resolvit) ponendae sunt duae morae viae. Vide Doctorem in Oxon. luc dist. 5. q. I a n. 5. et q. 2. a n. 1.
De tertio articulo, quantae erant istae morae, et quot ? Dicitur quod erant duae ;una in via, et alia in termino. Sed an prima mora fuit unica, vel duae ? Dicit unus Doctor quod unica, quia omnes Angeli, tam boni quam mali, erant creati in gratia in primo instanti, et in isto eiiciebant actum meritorium. In secundo instanli mali ponebant obicem, boni non ;et ideo recipiebant beatitudinem, quia gratia disponit ad beatitudinem, et per istam in primo instanti eiiciebant actum meritorium, per quem meruerunt in secundo instanti recipere beatitudinem ;ideo mali habuissent tunc beatitudinem, sicut boni, si perstitissent.
Contra, quicumque pro tota mora viae perseverant aequaliter in merito, uniformiter in termino recipient praemium ;igitur si pro statu viae, qui tantum fuit per unum instans, eiiciebant mali actum meritorium, sicut boni, non potuerunt pro ultimo instanti ponere obicem, vel non recipere praemium, quia si Deus ex quadam justitia commulaliva tribueret praemium in termino pro merito condigno in via usque ad terminum, non posset bonos praemiare, et malos non, nisi fecisset eis injustitiam, quia in merendo erant aequales : Qui enim perseveraverit usque in finem, hic salvus erit, Matth. 24. in fine igitur dabitur impeccabilitas pro praemio. Si igitur in instanti secundo non sit bonus impeccabilis, et malus impoenitibilis, instans secundum erit instans viae, et non terminus. Ergo dico ad hunc articulum quod mali erant distincti a bonis in via, et non solum in termino ; igitur necesse est quod sit una mora in via, in qua sunt uniformes ;et alia in via, in qua sunt difformes ; et tertia, in qua sunt in termino.
Et adhuc in mora media, in qua sunt difformes, credo quod erant plures morae, quia Angeli mali in mora viae, in qua sunt difformes a bonis, peccaverunt pluribus peccatis secundum speciem, ut peccato superbiae, peccato invidiae, et aliis pluribus, et hoc demerendo in quolibet peccato, non sicut nunc, quia postquam sunt in termino, non demerentur ; et boni in mora ista difformi meruerunt.oppositis modis secundum speciem.
Ad hoc videtur auctoritas Apocal. 12. Fiebat praelium magnum in caelo, et Michael fecit victoriam, et illud fuit quando fuerunt viatores. Et certum est quod peccatum mali Angeli non tentavit bonum Angelum, antequam fiebat, quia non fuit praescius futurorum ; igitur fuit peccatum elicitum, antequam bonus meruerit in resistendo tentationi, et tunc habuit Michael victoriam, et Angeli ejus ;et sic alii peccaverunt pluribus peccatis in statu.
Et de prima mora, in qua erant uniformes, potest probabiliter sustineri quod primo erant uniformes in statu naturae creati sine gratia, et postea in secundo instanti erant in gratia uniformes, et in tertio instanti viae mali simpliciter demeruerunt, et boni multipliciter meruerunt ; et. sic erant distincti in via et in instanti quarto in termino. Et illud videtur rationabile, quia tunc boni experti erant de omni statu, et majorem occasionem habebant intensius eiiciendi actum meritorium postea, cum simul habebant gratiam, ex hoc quod experti erant quod ex naturalibus in statu primo hoc non poterant.
Vel potest dici quod primo erant uniformes creati in gratia, et in secundo instanti boni meruerunt, et mali demeruerunt ante terminum, quia Deus non discernit eos ad invi.
cera, antequam ipsi inler se erant distincti. Nec valet, quia dicebatur superius quod si stetissent in secundo instanti, debebant recepisse beatitudinem, et ideo boni tunc erant in termino, quia longior fuit via eorum, quam mora unius instantis ; et ideo forte per duo vel tria sequentia non debebant habere beatitudinem. Si dicamus quod tantum in primo instanti erant uniformes in naturalibus.ita quod nunquam erant uniformes in gratia, tunc debet dici quod in secundo instanti dabatur gratia non ponentibus obicem, et tunc fuisset data malis, si non apposuisset obicem, et tunc ipsi demeruerunt adhuc in statu viae, et alii meruerunt, et in termino isti erant beati, mali vero obscurati, ita quod non credo quod omnino pares in via fiant dispares in termino.
SCII0L1UM IV.
Prima mora Angelorum potuit coexistere tempori noslro, et ultimo instanti ejus, vel tantum uni instanti ; et utroque tuo lo secunda mora non poterat ?habere primum instans temporis, cui in inceptione cocxisterct. Si tamen prima mora non habuit ultimum instans sibi correspondens, secunda incepit cum instanti sibi correspondent ; idem eodem modo dicendum de tertia. Quod vero secunda coexistebat tempori, colligit Doctor in Oxon. bic n. 8. ex illa pugna inter Micbaolem et Angelos ejus, et draconem et Angelos ipsius.
Sed quantae sunt illae morae? Dicit Doctor superius allegatus, quod dicuntur esse temporis discreti. Sed dictum est prius, quod nulla necessitas est ponendi tempus discretum pro aliquo, quod nobis videtur, quia quodlibet quod manet, dum manet, vel est variabile, vel variatum, vel invariabile, vel non variatum, et quamdiu manet uniformiter, semper aevum mensurat ipsum ; ideo dico quod instantia mensurantia istas moras, sunt instantia aevi, et quaelibet correspondent in tempore nostro. Dico quod prima mora potuit coexistere instanti nostro, vel tempori nostro, sicut placuit Deo.
Sed cui lcoexislit secunda mora ? Videtur quibusdam quod oportet dare primum instans temporis nostri coexistens inceptioni secundae morae, ita quod prima mora potest durare per aliquod tempus, et non est dare ultimum ejus, sicut nec ultimum formae prioris, quando fit mutatio a contrario in contrarium. Et sicut est dare primum posterioris passionis, ita est dare primum instans temporis nostri coexistens inceptioni secundae morae.
Sed videtur mihi non plus necessitatis esse dare primum temporis nostri coexistens principio morae secundae, quam ultimum instans temporis nostri coexistens ultimo esse prioris morae. Ideo dico quod sicut potest prima mora desinere, et non cum ultimo coexistente temporis nostri, sicut potest res permanens desinere non coexistente instanti nostro ultimo esse ejus, ita potest secunda mora incipere cum tempore sequente, sicut ista desinere cum tempore praecedente, et non coexistente post ultimum temporis nostri.
Ad primum principale, nego consequentiam : Sunt in primo instanti beati beatitudine naturali: igitur beatitudine supernaturali. Ad probationem, dico quod quamquam illa causa efficiens sit efficacior, quam causa beatitudinis naturalis, quia tamen agit voluntarie, non oportet quod ita cito inducat suum effectum; sed solum sequitur quod potest si vult, et hoc est concessum.
Ad aliud, cum dicitur quod in primo instanti erant boni, potest dici quod Augustinus intelligit de gratia gratis data, non autem de gratia gratum faciente, et cum hoc stat quod sint creati in puris naturalibus. Vel esto quod antecedens sit verum, consequentia non valet, quia licet sine discursu statim habeant Angeli beatitudinem naturalem, non sequitur quod statim habita gratia, quae est dispositio ad beatitudinem supernaturalem, quod statim habeant istam. Unde quaedam est dispositio in fieri, et non remanet in facio esse, et hujusmodi dispositio est actus meritorius respectu beatitudinis simpliciter, ideo non simul insunt Angelo.
Ad aliud, cum dicit Augustinus quod nunquam stetit, verum est, et nunquam in veritate stetit, simpliciter loquendo, tamen in primo instanti creationis non fuit malus.
Ad unam rationem quae posset fieri contra prius dicta, quod non sint nisi duae morae, dico quod Angelus potest discurrere, saltem non est necesse quod simul natura cognoscat principia, et omnes conclusiones, quae continentur in virtute. Unde licet non requiratur annus, vel dies, ad hoc ut cognoscat conclusionem, et virtute contenta in principio, sicut requirit intellectus noster in isto statu, tamen non est necesse quod statim habito uno actu meritorio, consequatur beatitudinem supernaturalem. Vel esto quod Angelus non discurrat, sed unus actus meritorius sufficiat in uno instanti tantum, ad hoc quod Angelus consequatur beatitudinem supernaturalem ; quare igitur non habuerunt mali Angeli beatitudinem, ex quo eiiciebant unum actum meritorium, secundum istum Doctorem ? Non enim videtur congruum secundum justitiam commutativam, quod viatores eliciant aequales actus pro toto statu viae, et quod unus praemietur in termino, et alius non. Ideo dico quod non est de natura Angelorum quod sine operatione consequatur beatitudinem, nec etiam unum opus supernaturale in uno instanti, et unus actus meritorius est sufficienter inductivus ex congruo beatitudinis supernaturaliter. Si enim dispositio naturalis est quod operando hoc potest hoc, acquiratur beatitudo naturalis, multo magis requiritur in gratia, quae est dispositio respectu beatitudinis supernaturalis, operatio hujus post hoc in acquirendo beatiludinem supernaturalem.