Item quod filius deoriginat spiritum sanctum.
Ex auctoritatibus etiam eorundem habetur quod filius deoriginat spiritum sanctum. Dicit enim Athanasius in sermone nicaeni Concilii, quod ipse filius ex se naturaliter et coaeternaliter ut est deus, deoriginat spirando spiritum; et in epistola ad serapionem dicit, quod filius in spiritu a se deoriginato naturaliter operatur tanquam in sua propria virtute. Quod non videtur convenienter ad temporalem processionem trahi posse: nam ab illo deoriginatur aliquis a quo habet suum esse.
Deoriginare enim est originem alicui dare.