MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
sig. III.
Ad hoc notandum, quod initium peccati est a muliere in ratione mulieris. Heva enim in quantum virgo non perdidit nos, sed in quantum conjuncta fuit viro cum quo copulata generavit: quia, sicut dicit Augustinus, peccatum originale in quantum tale, nascitur ex concupiscentiae vulnere, quae connexa est commixtioni seminum : cui vulneri sub- jacere non debuit, quae ut vulnus curaret, venit. Praeterea, generatio temporalis est
imago generationis aeternae. Unde sicut aeterna est de uno manente incorrupto et indiviso, ita generatio temporalis debuit esse de una incorrupta, hoc est, de virgine. Et sic patet, quod origini perditionis congruebat ratio mulieris, et origini salvationis ratio virginis.
sig. TV.
Quod autem objicitur, quod omnes figurae fiebant sub ratione et nomine mulieris, et omnes annuntiationes ad viros et mulieres factas, et non ad virginem. Dicendum est, quod figurae et prophetiae semiplenam lucem continentes omnes deficiunt ab ipsa luce. Unde nulla figura in facto plene potuit exprimere istam annuntiationem ad Virginem : quia nulla alia virgo conceptura umquam fuit, et usque ad Virginem hanc maledicta et opprobriosa virginitas fuit. Haec autem Virgo opprobrium virginitatis abstulit, et virginitatem consecravit : unde ipsa initium beatitudinis virginitatis fuit : et sic est Virgo virginum, quae sine praecepto et sine consilio, sine exemplo gloriosum munus virginitatis Deo obtulit, pro quo per imitationem omnes virgines Deo Virgo generavit: ergo quidquid ante eam utilitatis vel dignitatis feminis attribui potuit, hoc sub ratione mulieris et non virginis fieri debuit, ut benedictio virginitatis benedictissimae Virgini tamquam virginitatis matri pro privilegio sibi proprio servaretur. Prophetiae autem quae de ipsa persona beatissimae Virginis loquuntur, in excellentissimis prophetiis ipsam appellant modo virginem, modo mulierem. Virginem Isaias : Ecce virgo concipiet , Foeminam Jeremias : Foemina circumdabit virum '' . Ad signandum videlicet, quod mater Dei habitura fuerat et virginitatis integritatem, et mulieris foecunditatem.
Item, Quia virgo futura fuit quae mulieris peccatum abolevit, et sic quod ista virgo inter omnes virgines singularis fuit, utputa nec primam habens similem nec sequentem, ideo sub nota singularitatis quandoque figuratur ut quoddam castellum, etc, et quaedam mulier, etc. Sed quia ipsa vere sola virginitatem in summo habuit, ut infra patebit, ideo virgo sine additione antonomastice nominatur. Fuit enim haec Virgo causa et principium omnium aliorum Sanctorum summa virginitatis puritate, peccati immunitate, peccandi impossibilitate, virginitatem habens cum foecunditate, mater sanctissimi hominis, mater Creatoris, mater Dei et corporalis hominis, mater omnium hominum spiritualis, mater machinae mundialis, mater angelicae restitutionis.
Quod autem objicitur, quod ista annuntiatio debebat fieri mediante viro, respondemus, quod ad eumdem pertinet annuntiatio, ad quem et generatio : unde illi quorum generatio fuit ex commixtione viri et mulieris, illorum annuntiatio fieri debuit ad viros et ad mulieres. Illius autem annuntiatio debuit esse ad solam Virginem, qui solus natus est de sola Virgine. Nec Joseph caput fuit beatissimae Virginis, maxime quantum ad istam conceptionem, quae non ab ipso in ipsam, sed tota a Spiritu sancto venit in ipsam.
Quod autem post nativitatem Filii Angelus Joseph fugam nuntiavit, mysterium est, quod ante nativitatem et conceptionem nihil ad Joseph de illo Filio pertinebat, sed post nativitatem beatissimae Virgini et pauperi Filio Dei, unius saltem servi opera opus erat. Mittitur ergo Angelus Joseph injunclurus ei servitium quod facturus erat : et quia facilis erat fidei et promptae obedientiae, levi
illuminatione utpote in somnis indiguit, quam ab Angelo accepit, ut sciret quid faceret, non ut faciendum beatissimae Virgini intimaret, quae prius quam ipse sciebat quidquid ad ejus beatitudinem
vel operandi necessitatem pertinebat. Nec ad hoc aliquo indigebat Internuntio vel homine vel Angelo : quia illum habebat in gremio, qui est Doctor et Magister in caelo.