CAPUT III. Quid est propositio.
TRACTATUS II. DE GENERATIONE SYLLOGISMORUM IN FIGURA.
De consequentia coniugationum imperfectarum in quibus major est affirmativa de necessario.
Circa conjugaliones imperfectas in quibus major est affirmativa de necessario, adhuc restant quaedam dubitabilia: ex his enim dictum est, quod solum sequitur conclusio de contingenti: cum tamen videatur posse probari quod sequitur etiam conclusio de necessario, et etiam conclusio de inesse. Quod enim sequatur conclusio de necessario, videtur probari sic. Majori enim existente affirmativa de necessario, et minori de contingenti, ponatur minor quae est de contingenti inesse : et tunc patet per hoc quod in ante habitis de mixtione necessarii et inesse dictum est, quod sequitur conclusio de necessario: quia majori existente de necessario, et minori de inesse sequitur conclusio de necessario. Et per eamdem etiam rationem ostendi potest, quod in modis perfectis sequitur conclusio de inesse, si major in talibus modis quae est de contingenti, ponatur inesse.
Et proculdubio hoc videtur esse verum, si concedatur, quod minor quae est de contingenti, ponatur inesse : tunc enim pro certo sequitur conclusiode necessario, et etiam de inesse similis majori propositioni. Sed non sequitur conclusio de necessario vel de inesse quamdiu minor manet de contingenti. Unde per positionem minoris inesse, generatur alia conjugatio, ex qua sequitur conclusio quae quamdiu manet de contingenti, non sequebatur. Causa autem propter quam non sequitur conclusio de necessario vel de inesse, quamdiu manet minor de contingenti, haec est, quia universalis affirmativa de necessario affirmat praedicatum quod est major extremitas, non nisi de his quae actu sunt sub medio, quod est subjectum majoris propositionis, et non de his quae contingit esse sub subjecto:
haec enim propositio, omnis homo de necessitate est animal, non dicit quod quidquid potest esse homo, est animal: sed dicit quod quidquid est homo, est animal : et ideo tali propositione pro majori posita et minori de contingenti, non sequitur actualis affirmativa de his quae contingenter sunt sub medio : et ideo non sequitur conclusio de necessario affirmativa neque de inesse, nisi sumatur illa de contingenti in sensu compositionis : quia in utraque actualiter affirmatur praedicatum de subjecto. Dico autem sub sensu compositionis sumptam, in qua modus refertur ad totum, sicut cum dico, contingit omnem hominem esse animal, hoc est, omnem hominem esse animal est contingens: sic enim in utraque, hoc est, tam in illa quae est de necessario quam in illa quae est de contingenti, actualiter affirmatur praedicatum de subjecto.
Notandum tamen quod affirmativa de necessario secundum sensum compositionis sumpta aliter se habet quam in syllogismis : quia sumpta in sensu compositionis termini in ea sumpti supponunt simpliciter, sed secundum hunc sensum non sumuntur propositiones de necessario quando ex eis fit syllogismus. Et ex his potest esse manifestum propter quid majori existente de necessario affirmativa, non sequitur conclusio de inesse, sicut sequitur conclusio de inesse majori existente negativa de necessario. In negativa enim de necessario removetur praedicatum actualiter de his quae actu et quae potentia sunt sub subjecto. In affirmativa autem tantum affirmatur actualiter de his quae actu sunt sub subjecto. Et hoc facit negatio quae plus tollit quam ponit affirmatio .
Potest autem adhuc esse dubium, utrum ex tali conjugatione sequatur conclusio de inesse. Videtur autem quod sic : quia sicut se habet negativum de inesse ad negativum de necessario, ita se habet affirmativum de inesse ad affirmativum de necessario : propter quod cum negativum de necessario possit in negativum de inesse, videtur quod affirmativum de necessario possit in affirmativum de inesse.
Adhuc fiat hoc modo syllogismus : de necessitate omne b est a, contingit omne c esse B, ergo omne c est a. Aut sequitur, aut non. Si sequitur, habetur propositum. Si non, detur oppositum : oppositum autem est, aliquod c non est a. Ex hac autem et minori posita inesse destruitur major per quintum modum tertiae figurae. Sic etiam potest dari instantia in terminis notis, de necessitate omne grammaticum est sciens: contingit omnem hominem esse grammaticum : non tamen sequitur quod omnis homo est sciens: possumus enim ponere, quod omnis homo sit ignorans.
Ad primum autem istorum dicendum est, quod diversa est virtus negativae de necessario et affirmativae de necessario : et ideo potest ex negativa sequi illa de inesse, quamvis non sequatur ex affirmativa. Hoc autem patet ex praedictis.
Ad aliud dicendum quod dandum est oppositum conclusionis : sed minor quae est de contingenti, non est ponenda inesse : quia oppositum conclusionis de inesse, est compossibile minori de contingenti : sed incompossibile est eidempositae inesse: et ideo si ponatur minor inesse, jam nova fit repugnantia quae prius non erat: et ideo sequitur impossibile.
Si autem objiciatur, quod secundum hoc male probat Aristoteles in Prioribus, ubi probat conclusionem de contingenti ex ista conjugatione, quando ponit illam de contingenti inesse. Dicendum quod oppositum conclusionis de contingenti
pro possibili non solum est incompossibile minori positae inesse, sed etiam ipsi minori dum est de contingenti: quia cum omne c ex necessitate sit a, incompossibiles sunt hae duae, aliquod c ex necessitate non est a, et contingit omne c esse B, sicut patet ex dictis immediate in mixtione praecedenti de contingenti et inesse. Potuit itaque Aristoteles probando consequentiam conclusionis de contingenti bene ponere minorem inesse: eadem enim est incompossibilitas oppositi conclusionis et minoris ante positionem ejus inesse, et postquam inesse posita est, et non fit nova incompossibilitas.
Si quis autem objiciat quod posito possibili non accidit impossibile, Dicendum quod hoc verum est absolute, sicut etiam in praehabitis dictum est: si enim consideretur absolute posssibile secundum quod tale est, nihil ex eo sequitur impossibile: sed ex positione possibilis (cum comparatione ad aliquid cui hoc impossibile est) potest accidere impossibile.
Adhuc autem in hac conjugatione videtur dubium de probatione quae facta est secundum sententiam Aristotelis qua probatur, quod conclusio de inesse sequitur : haec enim probatio nulla esse videtur : fit enim in illa probatione mixtio necessarii et inesse: cum tamen illa de inesse possit esse de inesse ut nunc. Cujus probatio est: quia si major sit negativa de necessario, et minor sit affirmativa vel negativa de contingenti, sequitur duplex conclusio, una de inesse et altera de contingenti pro possibili: sed si conclusio de contingenti pro possibili ponatur inesse, aliquando erit de inesse ut nunc, et aliquando de inesse simpliciter : cum ergo accipitur oppositum conclusionis talis cum conversa majoris, accipit propositionem quae potest esse de inesse ut nunc : et hoc modo syllogismus mixtus de necessario et inesse ut nunc, nihil valet et nihil probat, ut videtur. Sed ad hoc dicendum quod probatio est bona, et mixtio necessarii et inesse non est de inesse ut nunc: quia sicut inesse continet sub se inesse simpliciter et inesse ut nunc, sic contingens in ante habitis per non necessarium determinatum continet sub se et contingens natum et contingens infinitum. Unde sicut in mixtione necessarii et inesse major quae est de necessario, appropriat sibi minorem ad standum pro inesse simpliciter, sic in mixtione necessarii et contingentis major quae est de necessario, appropriat sibi minorem quae est de contingenti ad standum pro contingenti nato. Minori autem sic existente de contingenti nato, oportet conclusionem concludi de inesse simpliciter in modo negativo : et ideo oppositum talis conclusionis assimilatur conversae majoris : et tunc bona est mixtio de necessario et inesse simpliciter secundum hunc modum. Hoc autem probatur per exemplum hoc modo, de necessitate nullum musicum est lignum : contingit omnem hominem esse musicum : ergo nullus homo est lignum.
Ex dictis ergo patet quod in modis hujus mixtionis necessarii et contingentis minor accipi debet de contingenti nato.
Secundum autem ea quae dicta sunt oritur quaestio : quia cum major de inesse (in mixtione contingentis et inesse) sit de inesse simpliciter, videtur quod exigat major de inesse simpliciter minorem esse de contingenti nato, cum major de necessario in mixtione contingentis et necessarii sic exigat minorem esse de contingenti nato, Dicendum ad hoc quod hoc non oportet: major enim de inesse non appropriat aliquam sibi minorem nisi ad sumendum sub ipsa, sed non ad sic vel sic sumendum. Major autem de necessario appropriat sibi minorem ad hoc quod sit de inesse simpliciter : et ideo illa de necessario appropriat sibi minorem de contingenti, ut sit de contingenti nato : quia illa posita inesse erit de inesse simpliciter. Hanc autem appropriationem non potest facere major quae est de inesse tantum.
Si autem aliquis objiciens dicat quod
tam in modis affirmativis quam in modis negativis illa quae est de inesse, sumitur de inesse simpliciter : videtur ergo quod in utrisque modis deberet sequi conclusio quae sit de inesse simpliciter, vel conclusio de inesse ad minus. Dicendum est ad hoc quod argumentum non valet: quia acceptio minoris de contingenti nato non est causa quare sequitur conclusio de inesse, sed potius virtus propositionis negativae, sicut paulo ante dictum est. Quod autem minor in talibus syllogismis efficitur de inesse simpliciter, hoc facit minor quae est de contingenti nato. Causa ergo propter quam sequitur conclusio de inesse, deficit in modis affirmativis : et ideo non valet argumentum inductum. Causa autem hujus in modis negativis patere potest hoc modo. Si enim impossibile est aliquod b esse a, cum b insit c secundum causam ei innatam, oportet quod minor sit de contingenti nato: patet quod non poterit c esse a in conclusione : et ideo erit conclusio negativa de inesse simpliciter, sicut patet in superius positis terminis, lignum, musicum, homo. In his enim major extremitas impossibiliter se habet ad medium: medium autem ad minus secundum contingens natum. Si autem in affirmativo syllogismo omne b de necessitate sit a, quamvis b contingat inesse omni c secundum causam innatam et sit de contingenti nato, non oportet quod a (quod in prima figura est supra b) insit c actualiter, sicut patere potest in his terminis, sciens, musicum, homo, in quibus majus ad medium se habet ex necessitate, medium autem ad minus secundum contingens natum. Haec tamen omnia plenius patent per virtutem negativae diversam ab affirmativa, quando utraque fuerit de necessario.
Sed ex his quae dicta sunt oritur dubitatio : prius enim dictum est quod in ista mixtione contingentis et inesse major propositio de inesse sive affirmative sive negative tantum praedicatur de his quae actu sunt sub subjecto: cum tamen dictum sit quod subjectum majoris,quod est ad conclusionem probandam, stat in majori in qua est subjectum propositionis de inesse simpliciter sicut in minori in qua est praedicatum de contingenter inesse : aliter enim videbatur fieri fallacia figurae dictionis.
Sed ad hod dicendum quod termini propositionis de inesse simpliciter possunt considerari secundum habitudinem naturalem eorum ad invicem circumscripto esse actuali: et sic in ipsis est ampliatio: quidquid enim potest esse sub altero illorum, potest esse reliquum, vel removeri a reliquo. Dictum autem est subjectum ampliari secundum ipsius naturam in majori de inesse ad habitudinem comparatam ad praedicatum secundum ipsius naturam circumscripto esse actuali et accidentali. Vel possunt termini de inesse simpliciter taliter se habere ut sub esse actuali, ita ut componantur et dividantur per esse actuale: et sub ista consideratione non cadit ampliatio super eos : et sic dictum est hic praedicatum actualiter affirmari vel negari de his tantum quae actu continentur sub subjecto.
Adhuc autem dubitatur de hoc quod dictum est, quod scilicet minorem de contingenti affirmativam non sequitur conclusio de inesse : et si aliquis dicat quod sequitur, non contingit illum ducere ad impossibile, cum tamen dicat falsum. Sed ad hoc dicendum quod bene potest improbari falsum quod dictum est ex concessis : tamen non est ducere illud ad impossibile : quia si accipiatur conclusio de inesse quam dicit sequi, et conmbinetur cum majori propositione ad destruendam minorem (sic, contingit nullum b esse a, nullum c est b,) fit inutilis conjugatio in mixtione contingentis et inesse in secundo figurae primae: in illa enim non fit syllogismus nisi universalis affirmativa sit de inesse simpliciter: hoc autem modo non est hic, quod patet: quia ex quo contingens quod sequitur in modo perfecto istius mixtionis est contingens primo in hoc tractatu determinatum, quod scilicet est contingens infinitum, quod ali-
quando vel aequaliter poterit esse : patet quod talis conclusio posita inesse potest esse de inesse ut nunc, et non oportet quod sit de inesse simpliciter : et ideo fit inutilis conjugatio ex acceptione ejus et combinatione cum illa de contingenti. Si autem accipiatur oppositum conclusionis quae est de inesse cum minori ad destruendum majorem (sic, nullum c est a, necesse est omne c esse b) fiet inutilis conjugatio in mixtione necessarii et inesse in secundo tertiae : ibi enim non fit syllogismus nisi universali negativa existente de necessario. Et sic patet quod quamvis dicatur sequi conclusio de inesse in dicta conjugatione, non erit tamen sic dicentem ducere ad impossibile.
Si autem quaeritur de sufficientia modorum istius mixtionis, Dicendum est quod multiplicantur hic sicut in aliis : sed ad discernendas utiles ab inutilibus supponenda propria principia istius mixtionis, et sunt duo, scilicet quod major sit universalis, et quod minor non sit negativa de necessario : tunc enim patebit hic, quod duodecim sunt utiles conjugationes, et triginta duo inutiles, sicut in praecedenti mixtione et in aliis. Ratio autem quare illud supponendum sit, et ratio sufficientiae conjugationum et inutilium, patet ex praedeterminatis in aliis mixtionibus.