IN PURIFICATIONE
BEATAE MARIAE Obtulerunt pro eo Domino par turturum, aut duos pullos columbarum. Luc. ii, 24.
Obtulit igitur in paupertate filium suum cum hostia pauperum, scilicet, par turturum, aut duos pullos columbarum. Haec oblatio pauperum erat, qui offerre agnum non poterant. Unde pro paupere Christo hic oblata fuerunt, ut per omnia ejus paupertas pateat : qui enim vere pauperes sunt, hanc oblationem offerunt.
Nota, quod hodie fidelis portat ignem effulgentem in candela, quae constat ex stuppa et cera. In igne divinitas, in cera humanitas, in stuppa Dominicae passionis asperitas designatur. Beata Virgo detulit, et obtulit hodie suum Dei filium in templum : in cujus rei figura fideles hodie deferunt et offerunt ignem in candela, in quibus tria designantur. In igne ardor contritionis, omnia eradicans ge-
nimina vitiorum. In cera, confessio criminis. Sicut enim fluit cera a facie ignis , sic ab ardore contritionis fluit confessio ab ore confitentis, et hoc lacrymis refluentibus. In stuppa asperitas satisfactionis. In his tribus est Jesus, id est, omnis salvatio vel salus. Angeli in coelo de humani generis redemptione laetantur, homines mortui in terra resuscitantur, captivi in inferno liberantur.
Rogamus ergo te, Domina mater Dei electa, ut a sanguine peccatorum nos purifices, ignem effulgentem contritionis, in cera confessionis et stuppa satisfactionis nos deferre facias, quo ad lumen gloriae coelestis pervenire mereamur, ipso praestante quem hodie in templo obtulisti, cui est honor in coelis. Quod, etc.