QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Resolvit quoad quaestionem secundam difficultatem cognoscendi substantiam tam materialem quam immaterialem esse ex parte intellectus nostri, et non ex parte rerum, unde proveniat ex natura an ex peccato. Vide ipsum 2. dist. 3. quaest. 8. ad 1. solvit argumenta illius quaestionis.
Ad aliam quaestionem respondetur, quod Commentator vult quod ex parte intellectus nostri est difficultas cognoscendi substantias separatas, non ex parte earum. In intellectione substantiae materialis est ex parte rei, quia unumquodque cognoscitur, vel est cognoscibile secundum quod est in actu: illa ergo, quae non sunt simpliciter in actu, habent ex se difficultatem ut cognoscantur. Contra, si sic: ergo erit comparando istas res ad quemcumque intellectum: consequens est falsum respectu intellectus divini. Probatio consequentiae, da oppositum hujus, scilicet quod difficultas cognoscendi eas ex parte rei, non respectu cujuslibet intellectus, sed respectu alicujus scilicet nostri: tunc cum istae substantiae sint eaedem ad quemcumque intellectum comparentur, sequitur quod non est difficultas ex parte ipsarum, sed ex parte intellectus nostri cui comparantur. Item non est difficultas ex parte rei, in illo quod immediate consequitur rem secundum quod res est; sed cognoscibilitas statim consequitur ens secundum quod ens, quia per idem est ens, et cognoscibile, ex 2. hujus, t. cap. 4.
Concedo igitur quod in materialibus, et immaterialibus difficultas cognoscendi est ex parte intellectus nostri: materialia autem non sunt aeque in actu, sicut immaterialia, ideo non ita perfecte cognoscuntur, tamen cognitio quae potest haberi de illis aeque faciliter habetur, sicut de immaterialibus, quia ita faciliter movet materiale intellectu m secundum cognoscibilitatem suam, sicut immateriale: non tamen aeque intense movet, sicut ignis parvus aeque faciliter calefacit secundum proportionem caloris sui, sicut major ignis secundum proportionem caloris sui. Ad rationem quod unumquodque cognoscitur secundum quod in actu, vel inquantum ens: dico quod quia sunt imperfectiora in entitate, ideo non habent ita perfectam cognitionem, tamen cognitio eis proportionata ita faciliter est de eis ex parte earum, sicut de immaterialibus ex parte earum. Ad aliam rationem dicendum quod minor est falsa. Ad probationem dicendum quod non est indispositio propter contrarium, sicut oculus noctuae non habet contrarium luminis solis, sed propter debilitatem virtutis suae in cognoscendo, et ita virtus est formale in cognoscendo. Ad aliud quod ratio probat quod non sit difficultas, quia debilitatur ita in cognoscendo propter organum, sed quia virtus debilis est in cognoscendo, sensus autem potest habere utrumque impedimentum.
ANNOTATIONES ad quaestiones 2. et 3.
Sequitur quaestio secunda de causa difficultatis cognoscendi intellectus creati, text. c. 2. post cujus argumenta ad partes movet tria de cognitione substantiarum separatarum ab intellectu viatoris, t. c. 3. quam prius solvit quam secundam, quod saepe accidit in doctrina hujus, ubi solutio unius quaestionis dependet ex alia, vel quando una est generalior quam alia. Ubi adverte, quod quamvis communiter ponatur in principio illius 2. q. Juxta hoc, etc. bene tamen absolute poneretur, Quaeritur, etc. In principio vero tertiae congrue ponitur : juxta hoc quaeritur, etc. Ubi primo adverte quod post argumentum primum in oppositum illius tertiae quaestionis assignatur quoddam Extra, quod sic incipit: Item de intelligibilitate Dei, etc. et durat usque ibi: Respondetur ad quaest, etc. sed littera bona est per totum. Opiniones antiquorum in hac quaestione quaerantur apud Aver. 3. de anima. Com. 36. et opinio quam tangit Doctor in princ. est maxime Thomae in 3. p. q. 11. et i. part. q. 12. et 85. et 2. 2. q. 18. et in Com. lib. de causis, et alibi saepe.
Sententia Doctoris in q. clara est: sed vide ad hoc eum 3. dist. 1. q. I. et 3. et 1. et 3. et q. prolog. et in Quodlibeto, q. 14. et alibi saepe.
Infra ibi : Item 9. Metaph. c. ult. etc. usque ibi : Item esse immediate, etc. ponitur Extra in aliquibus.
Item infra ibi : Item Aug. ad Nebridium, etc. usque ibi: Item de intentionibus secundis, et assignatur Extra.
Quia inferius ibi tangit allegando Thomam, licet non habeatur communiter in originalibus, cum dicit : Item aliquando dicit Thomas, etc. quaere 1. parte q. 16. et 6. Metaph. et in q. de veritate, et 1. contra Gentiles. Est etiam opinio aegidii Quodlib. 4. q. 10. quaere in Henrico. Ibidem parum post assignatur ab aliquibus pro Extra illa littera : Responsio universale etc. usque illuc : Ad illud ergo de proportione quae tamen satis singularis et bona est, quare legatur.
Consequenter infra ubi ad mentem propriam solvit quaestionem, applicando gradus cognitionis sensitivae ad intellectivam, dicens quod prima quae est intuitiva non est possibilis in via intellectus etc. Adverte, quod caute istud intelligendum est, propter ea quae habet in 3. dist. prim. q. 4. et 45. dist. 4. et 3. dist. prim. et 14. Quodlibeti, et infra in hac q. parum post. Sed loquendo de potentia naturali in attingendo, et de substantiis separatis, de quibus nunc est sermo, verum est quod dicit. Si autem universalius loquatur exponatur caste, quia illa universalis videtur simpliciter falsa : Nulla potentia reservans speciem, etc. expone ergo de intellectu viatoris, vel ubi species est concausata ubicumque, sed tota illa littera : Notandum quod in sensu etc. usque illuc : Ad argumentum in oppositum, etc. videtur Extra, quia infra ibi: Ad pleniorem igitur solutionem etc. habetur tota, et melius ad mentem Doctoris, quare haec littera est superflua, nisi quod primo ponuntur sex gradus et secundo quatuor, utraque salvetur si placet.
Infra solvendo argumentum post oppositum principale ibi : Aliter posset dici etc. usque illuc : Aliter dicitur quod intelligitur, etc. assignatur ab aliquibus Extra.
Adverte consequenter ad ea quae dicit infra in replicis, et solutionibus earum, solvendo argumenta primae opinionis in quaestione ubi tangit de univocatione et aequivocatione entis, et ejus analogia, nam omnia problematice interpretanda sunt. Infra vero in quarta, veritas rei apparebit, et similiter quod ibi dicit de specie substantiae, eodem modo intelligendum est. Unde negantes univocationem entis habent concedere substantiam per propriam speciem intelligi ut patet hic alibi apud istum efficaciter.
Alias replicas quas ibi non solvit, solve sic: Ad tertium videlicet negando consequentiam. Et si inferatur, est actu ens; ergo actu intelligibile; adhuc negatur consequentia, quia nedum ens, sed modos ejus vel passiones, modificant alii modi ejusdem. Vel aliter quod est multiplex, est actu intelligibile, referendo actum ad entitatem, vel ad intelligibilitatem. Vel tertio et melius, conceditur consequentia et consequens, absolute loquendo, licet non quoad nos, sicut exponitur communiter illud ; unumquodque sicut se habet ad esse etc. Divisio enim intelligibilis per actum et potentiam est tantum audienda, secundum modum nostrae cognitionis. Unde materia prima est ita proportionaliter actu intelligibile,sicut intelligentia, ut patet 3. d. 2. q. fin. Quod infertur de singularibus et corporalibus, totum verum est. Ad auctorem patet 3. dist. primi. q. 7. quid dicendum. Quod ultimo infertur, forte concedi posset ex natura potentiae praeter contingentia, de quibus est specialis difficultas, et primum ens, quod non cadit sub objecto motivo proturaliter attingibili.
Infra ibi : Ad pleniorem igitur solutionem etc, Nota singularissime illum processum et maxime de cognitione substantiae, quia nullibi ita bene, sicut hic declaratur fere.
Ad duas instantias ad finem solutionis, quas non solvit, ubi dicit stude, licet dicantur additio ab aliquibus, bonae tamen sunt, ideo legantur et solvuntur sic: Ad primum negatur quod infertur: est enim nunc impedimentum quod non erit in patria, nec pro statu naturae institutae fuit, nec ex natura potentiae, ut 3. dist. primi. et 3. dist. 2. et 14. q. quodlibeti. et 1. q. prologi et alibi saepe habet. Concedo enim capacitatem passivam, sed nego attingentiam et activam causalitatem pro statu isto, respectu speciei substantiae sustinendo opinionem hujus. Et licet substantia sit causativa speciei partialiter nunc, non tamen reliqua causa concurrit necessario requisita, ut in locis praeallegatis habet.
Ad aliud tangetur infra quaest. 14. et 15.7.potest enim utrumque dari probabiliter, vel quod per speciem propriam, vel quod per speciem inferioris sensibilis primo ; vide 3. d.l. q.6.ubi videtur sustinere primum membrum, licet arguitive, quidquid tenebis, dic consequenter.
Et manifestum est, quod res habent principium, et quod causae rerum entium non sunt infinitae. text. com. 5.