Beda. Postquam discipulis mysterium suae passionis et resurrectionis ostendit, hortatur eos una cum turba ad sequendum suae passionis exemplum; unde sequitur et convocata turba cum discipulis suis, dixit eis: si quis vult me sequi, deneget semetipsum. Chrysostomus in Matth..
Quasi diceret ad Petrum: tu quidem increpas me passionem sustinere volentem; ego autem dico tibi, quod non solum prohibere me pati nocivum est; sed neque salvari poteris, nisi ipse moriaris.
Dicit autem si quis vult me sequi, quasi dicat: ad bona voco, quae quis velle debet; non ad mala et gravia, ut cogaris. Qui enim infert violentiam frequenter impedit; qui vero auditorem in libertatem dimittit, magis attrahit ipsum. Aliquis autem abnegat semetipsum, cum nullam sui corporis curam habet, ut sive flagelletur, sive aliquid simile patiatur, sustineat patienter.
Theophylactus. Nam sicut qui abnegat alterum, videlicet fratrem, aut patrem, quamvis ille vulneretur, et moriatur, non compatitur, neque condolet ei: sic et nos debemus spernere corpus nostrum, ut si vulnerari contingat, vel aliquid simile pati, non curemus. Chrysostomus. Non autem ait, quod parcat sibi ipsi, sed, quod amplius est, quod abneget semetipsum, quasi nihil commune ad se habeat, sed periculis exponat, et circa ea sic disponatur, ac si alius pateretur; et hoc est sibi ipsi parcere: quia patres tunc liberis suis ignoscunt, cum tradentes eos doctoribus, illis iubent non parci. Usquequo autem oporteat seipsum abnegare, ostendit cum subdit et tollat crucem suam; quasi dicat: usque ad mortem exprobrabilissimam. Theophylactus.
Nam tunc crux exprobrabilis videbatur, quia in ea malefici figebantur.
Hieronymus. Vel aliter. Sicut gubernator peritus tempestatem in tranquillitate praecavens, nautas suos vult esse paratos, ita et dominus dicit si quis vult me sequi, deneget semetipsum; id est, alter ex altero fiat. Beda. Tunc enim nos ipsos abnegamus cum vitamus quod per vetustatem fuimus, et ad hoc nitimur quod per novitatem vocamur. Crux autem tollitur cum aut per abstinentiam afficitur corpus, aut per compassionem proximi affligitur animus.
Theophylactus. Quia vero post crucem virtutem aliam nos habere oportet, adiecit et sequatur me. Chrysostomus in Matth.. Hoc autem dicit, quia contingit aliquem patientem non sequi christum, cum scilicet aliquis non patitur propter christum: sequitur enim christum qui post eum ambulat, qui morti eius se conformat, principes etiam et potestates contemnens, sub quibus ante christi adventum peccabat.
Sequitur qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam; qui autem perdiderit animam suam propter me et evangelium, salvam faciet eam, quasi dicat: haec vobis mando quasi vobis parcens: etenim qui filio suo parcit, perdit eum; qui vero non parcit, salvat. Oportet ergo nos esse ad mortem continue praeparatos.
Si enim in materialibus praeliis qui paratus est ad mortem melior est aliis, nullo post mortem eum resuscitare valente, multo magis in spiritualibus praeliis, cum spes tanta resurrectionis existat, quod qui ponit animam suam in mortem, salvam facit eam. Remigius. Anima autem hoc loco intelligenda est vita praesens, non autem ipsa substantia animae. Chrysostomus in Matth.. Quia ergo dixerat qui voluerit animam suam salvam facere, perdet eam, ne quis perditionem hanc, et salutem illam aestimet aequalem, subiungit quid enim proderit homini, si lucretur totum mundum, et detrimentum faciat animae suae? aut quam commutationem dabit homo pro anima sua? quasi dicat: ne dicas quoniam animam suam salvavit qui crucis effugit pericula: quando enim cum anima sua, idest vita ista, lucratur aliquis orbem terrae, quid amplius erit ei, anima pereunte? numquid aliam habet animam pro anima dare? pretium enim pro domo potest aliquis commutare; animam vero perdens, aliam animam dare non potest. Caute autem dicit aut quam commutationem dabit homo? deus enim propter nostram salutem dedit commutationem pretiosum sanguinem iesu christi.
Beda. Vel hoc dicit, quia persecutionis tempore ponenda est anima; pacis autem tempore frangenda sunt desideria terrena: quod significat cum dicit quid enim proderit homini? etc.. Plerumque autem verecundiae usu praepedimur, ut rectitudinem quam servamus in mente, non exprimere valeamus in voce; et ideo subditur qui enim me confessus fuerit, et verba mea in generatione ista adultera et peccatrice, et filius hominis confitebitur eum, cum venerit in gloria patris sui cum Angelis sanctis. Theophylactus. Non enim est sufficiens fides quae solum in mente consistit, sed oris confessionem dominus requirit: sanctificata enim per fidem anima debet et corpus per confessionem sanctificari.
Chrysostomus. Qui autem hoc didicit subiecit se cum desiderio ad hoc quod sine confusione christum confiteatur.
Dicitur autem adultera generatio, quae deum verum animae sponsum dereliquit, et non est secuta christi doctrinam; sed Daemonibus prostrata, semina impietatis suscepit, propter quod et peccatrix dicitur.
Qui ergo inter hos christi dominationem negaverit, et verba dei in evangelio revelata, dignam impietatis poenam suscipiet, audiens in secundo adventu: non novi vos. Theophylactus. Qui ergo confessus fuerit crucifixum esse suum deum, et ipse confitebitur illum, non hic ubi christus reputatur pauper, et miser, sed in gloria et cum multitudine Angelorum.
Gregorius in evang..
Sunt autem nonnulli qui christum ideo confitentur, quia cunctos christianos esse conspiciunt. Non ergo ad probationem fidei vox sufficit, quam defendit a verecundia professio generalitatis. Pacis ergo tempore est aliud, ubi ostendamur vobis.
Veremur saepe a proximis despici, dedignamur iniurias verbi tolerare. Si contigerit iurgium fortasse cum proximo, erubescimus priores satisfacere: cor quippe carnale dum huius vitae gloriam quaerit, humilitatem respuit. Theophylactus. Quia vero de sua gloria dixerat, volens ostendere quod non inania promittebat, subditur et dicebat illis: amen dico vobis, quia sunt de hic stantibus qui non gustabunt mortem, donec videant regnum dei veniens in virtute; ac si diceret: quidam, idest Petrus et Iacobus et ioannes, non gustabunt mortem, donec eis ostendam in transfiguratione cum qua gloria venturus sim in secundo adventu: non enim erat aliud transfiguratio, nisi secundi adventus praenuntiatio, in quo et ipse christus, et sancti lucebunt. Beda. Pia vero provisione factum est ut, contemplatione semper manentis gaudii ad breve momentum delibata, fortius adversa tolerarent. Chrysostomus in Matth.. Non autem eorum qui ascensuri erant nomina declaravit, ne reliqui discipuli aliquid paterentur humanum; praedicit autem, ut dociliores circa huiusmodi contemplationem fiant. Beda.
Vel regnum dei praesens ecclesia vocatur.
Aliqui autem ex discipulis usque adeo in corpore victuri erant ut ecclesiam constructam conspicerent, et contra mundi gloriam erectam. Discipulis enim rudibus de praesenti vita aliquid promittendum fuit, ut possent robustius in futuro solidari.
Chrysostomus. Mystice autem vita christus est, mors vero diabolus. Gustavit autem mortem, qui peccatis immoratur: adhuc omnis homo habens dogmata bona aut prava, mortis aut vitae panem degustat.
Et quidem minus malum est videre mortem; malum autem est eam gustare; sed adhuc peius eam sequi; pessimum autem ei supponi.