Hic ostendit divinam misericordiam quantum ad relaxationem poenarum: et primo ponit a poenis absolutionem: non repellet, quia non semper puniet. Psal. 93: non repellet dominus plebem suam. Isa. 28: non in perpetuum triturans triturabit illum, nec vexabit illum. Secundo sumit ad hoc rationem ex divina pietate: quia abjecit et miserebitur: pii enim patris est, postquam percusserit ad corrigendum, consolari. Tob. 3: si in correctione fuerit, ad misericordiam tuam pervenire licebit. Et ex hominum amore: non enim humiliavit ex corde suo, idest deposuit ab amore suo. Psal. 35: filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt.