Supra posuit apostolus exempla sanctorum patrum antiquorum, qui multa et magna fecerunt propter fidem, hic ponit exempla illorum, qui multa propter fidem passi sunt.
Et circa hoc facit duo.
Primo enim ostendit quomodo passi sunt propter fidem; secundo ostendit quomodo promissiones eis factae dilatae sunt, et quare, ibi et hi omnes testimonio.
Circa primum duo facit, quia primo ponit mala ab aliis eis illata; secundo mala propria voluntate assumpta, ibi circuierunt in melotis.
Ab aliis autem illata sunt eis mala dupliciter, quia quaedam in vita, quaedam vero in morte. Et ista duo ponit, ibi lapidati sunt.
In vita vero mala tripliciter illata sunt eis, quia quaedam quantum ad corporalem afflictionem, quaedam quantum ad irrisionem, quaedam quantum ad inclusionem.
Quantum ad primum dicit alii autem, etc., quasi dicat: ita dictum est, quod quidam multa bona receperunt propter fidem, vel in amotione mali, vel in executione boni temporalis, in quibus figuratur vetus testamentum, quod conferebat bona temporalia.
Sed alii multa propter fidem passi sunt, quorum quidam distenti sunt in eculeis: sicut dicitur I Mach. II, 1, et II Mach. VI, 10 de pueris suspensis ad cervices matrum, et VII, 1 de septem fratribus.
In istis sanctis primo figurabatur novum testamentum. Unde dicit non suscipientes redemptionem, id est, liberationem. Qui enim subiicitur poenae, est quodammodo servus poenae. Et ideo liberari a poena, dicitur redemptio. Ps. Lxxvii, 42: die qua redemit eos de manu tribulantis.
Sed quare non fuerunt liberati, ostendit, quia hoc non fuit propter hoc quin deus haberet providentiam de ipsis, sed ut invenirent vitam aeternam, quae melior est, quam liberatio in quacumque poena praesenti, vel quaecumque resurrectio vitae praesentis, et ideo dicit ut meliorem invenirent resurrectionem.
Iob XIX, 25: in novissimo die de terra surrecturus sum. Is. XXVI, 19: vivent mortui tui, interfecti mei resurgent.
Vel dicit meliorem, quia ex hoc ipso, quod maiora pro christo passi sunt, maius praemium recipient. Sicut enim dicitur I Cor. XV, V. 41: stella differt a stella in claritate, sic erit resurrectio mortuorum. Qui enim fuerunt maiores in merito, maiores erunt in praemio.
Et ideo apostoli praeferuntur martyribus, martyres vero omnibus aliis. Maiores enim merito, maiores sunt praemio. Praecipua vero sunt merita martyrum. Io. XV, 13: maiorem hac dilectionem nemo habet, etc.. Nec tamen quilibet martyr maior est quolibet confessore, sed aliquis martyr potest esse maior aliquo confessore; et e converso, aliquis confessor aliquo martyre, licet non universaliter.
Potest enim comparari unus alteri, vel quantum ad genus operis, vel quantum ad gradus charitatis. Nullus autem actus quantum est de se, est ita meritorius, sicut quo quis moritur propter christum, quia dat illud quod habet charius, scilicet vitam propriam. Matth.
C. V, 10: beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam. Si vero consideretur radix omnis meriti, quae est charitas, I Cor. XIII, V. 2, sic opus procedens ex maiori charitate, est magis meritorium. Et sic potest unus simplex confessor esse maioris meriti apud deum.
Apostolus autem loquitur in genere operis, dicens ut scilicet meliorem, id est maiorem et clariorem, invenirent resurrectionem. Unde ly meliorem importat comparationem status praesentis vitae ad futuram resurrectionem, vel comparationem claritatis resurrectionis unius resurgentis ad claritatem alterius.
Deinde cum dicit alii ludibria, ponit mala illis illata in vita quantum ad irrisionem factam in verbis, dicens, quod alii experti sunt ludibria, sicut patet de Samson, de tobia et iob, et Isaia. Is. L, 6: faciem meam non averti ab increpantibus et conspuentibus in me. Ieremias etiam dicit XX, 8: factus est mihi sermo domini in opprobrium et derisum.
Quantum vero ad facta dicit, quod experti sunt verbera. Sicut patet de michaea, de quo III Reg. Ult. Dicitur quod percussit eum Sedecias in maxillam. In quibus omnibus praesignabantur passiones novi testamenti. I Cor. IV, 9: spectaculum facti sumus mundo, et Angelis, et hominibus.
Deinde cum dicit insuper et vincula, ponit mala sanctis illata quantum ad inclusionem. Unde dicit insuper et vincula, sicut ieremias, de quo Ier. XX, 2 dicitur quod positus fuit in nervo. Nec solum vincula, sed etiam carceres, sicut Ier. XXXVII, V. 14 et XXXVIII, 6 et michaeas, III Reg. Ult..
Consequenter ostendit mala illata quantum ad mortem cum dicit lapidati sunt.
Quod quidem genus mortis tunc erat commune apud omnes Iudaeos. Matth. XXIII, 37: ierusalem, ierusalem, quae occidis prophetas, et lapidas eos qui ad te missi sunt. Sic lapidatus est Naboth, III Reg. XXI, 13, et ieremias, de quo legitur, quod Iudaei lapidaverunt eum in Aegypto lapidibus quos absconderat sub muro latericio domus ipsius Pharaonis. Et licet epiphanius dicat quod fuit tractus, tamen communiter ponitur quod fuit lapidatus. Zacharias etiam filius ioiadae fuit lapidatus, ut legitur II par. XXIV, 21.
Secundum genus mortis inconsuetum et crudele ponit cum dicit secti sunt. Hoc dicit propter Isaiam, quem Manasses fecit secari serra lignea. Et loquitur pluraliter, licet non fuerit nisi unus, secundum consuetudinem Scripturae, propter causam supradictam.
Tertium genus cum dicit tentati sunt, ut scilicet consentirent. Quod dicit propter matathiam et filios eius I Mach. II, 15, et propter eleazarum II Mach. VI, 43, et propter historiam de septem fratribus II Mach. VII.
Et tandem occiderunt eos Thren. IV, 9: melius fuit occisis gladio, quam interfectis fame.
Specialiter tamen urias fuit occisus a David II Reg. XI, 15 et iosias IV Reg. XXIII, 29.
Deinde cum dicit circuierunt in melotis, ponit mala voluntarie assumpta. Et ista ad tria reducuntur, scilicet ad exteriorem cultum, ad personae statum, ibi egentes, et ad habitationis locum, ibi in solitudinibus.
Quantum ergo ad cultum dicit circuierunt in melotis, et in pellibus caprinis.
Melota est vestis facta de pilis camelorum, ut quidam dicunt; vel melius, quod taxus habet pellem hirsutam, de qua fit vestis, quae dicitur melota. Pellis caprina cum hoc quod est hirsuta, est etiam vilis. Et haec dicuntur de elia IV Reg. I, 8, quod erat vir pilosus, et zona pellicea accinctus renibus.
Et de talibus vestibus dicit Augustinus in Lib. De sermone domini, quod potest esse in tali veste intentio mala, si quis utatur ad vanam gloriam, bona autem, si ad contemptum mundi, et macerationem carnis. Praecipue autem, qui profitentur statum poenitentiae, debent ostendere signa professionis. Et ideo licet eis uti talibus vestibus, non tamen ad ostentationem, et sic utebantur prophetae.
Quantum autem ad statum personae dicit egentes, quia carebant divitiis, in quo praefigurabant statum perfectionis novi testamenti, de quo dicitur Matth. XIX, 21: si vis perfectus esse, vade et vende omnia quae possides. Et hoc fuit specialiter de elia, qui pastus fuit a corvis, et a muliere vidua. III Reg. XVII, 6. Ps. Lxxxvii, 16: pauper ego sum in laboribus. Idem LXIX, 6: egenus et pauper ego sum. Item angustiati, sicut patet de elia, qui fugit a facie iezabel, et de David, qui fugit a facie Absalon. Item afflicti labore corporali, sicut de elia, qui dormivit lassus subter unam iuniperum, III Reg. XIX, V. 4.
Et subdit quibus dignus non erat mundus.
Sicut dicit dionysius in epistola ad ioannem evangelistam, mali aliquando per ea quae faciunt, ostendunt indicia suae damnationis; unde dicit quod per hoc, quod mali separaverunt a se beatum ioannem, ostendebat deus quod erant indigni societate eius. Et ideo dicit apostolus quod mundus non erat dignus eis, quasi dicat: quia mundani non erant digni societate iustorum. Io. XV, 19: ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus.
Deinde cum dicit in solitudinibus, ostendit hoc quantum ad locum, quia propriam mansionem non habebant, sed errabant in solitudinibus, et in montibus, et in speluncis, et in cavernis terrae, quae sunt loca apta ad contemplationem et poenitentiam.
Dicitur autem spelunca, quae fit arte, sed caverna, quae est a natura vel ab aliquo accidente, sicut ex corrosione aquarum. Ista patent de David, I Reg. XXII, 1 et XXIII, 14 ss.
Et de elia, III Reg. XIX, 9.
Deinde cum dicit et hi omnes, ostendit quod eis dilatae sunt promissiones.
Et ne putetur, quod hoc fuerit propter defectum meriti, ideo, secundo, designat rationem illius dilationis, ibi deo pro nobis.
Dicit ergo, quod hi omnes testimonio fidei probati inventi sunt, id est, per fidem habent testimonium, quod sunt probati, id est, approbati a deo, II Cor. X, 18: non enim qui seipsum commendat ille probatus est, sed quem deus commendat. Sap. III, 6: tamquam aurum in fornace probavit eos. Et tamen non acceperunt repromissionem, scilicet gloriae, vel promissam vitam, usque ad christum. Ps. Lxxxviii, 39: distulisti christum.
Temporales enim acceperunt, non autem spirituales. Supra eodem: defuncti sunt non acceptis promissionibus.
Deinde cum dicit deo pro nobis, ostendit rationem dilationis, ex quo aliqui sumpserunt causam, vel occasionem erroris, qui dicunt quod nullus in Paradisum intrabit usque ad ultimam consummationem, quae erit per finalem resurrectionem. Sed hoc est contra apostolum, II Cor. V, 1: scimus, quod si terrestris domus nostra huius habitationis dissolvatur, quod aedificationem habemus ex deo domum non manufactam, sed aeternam in caelis.
Ista ergo consummatio de qua loquitur apostolus potest referri ad praemium essentiale, scilicet ad beatitudinem, quae habetur per christum Mich. II, 13: ascendit pandens iter ante eos quam non habuerunt sancti veteris testamenti. Vel potest referri ad stolam corporis, quae non dabitur universaliter, usque post resurrectionem universalem, licet forte aliqui iam habeant ipsam ex speciali privilegio. Non ergo sine nobis consummantur, sed perficiuntur duplici stola, ut, sicut dicit Glossa in communi gaudio omnium maius fiat gaudium singulorum. Unde in hoc nobis deus providit. Et ideo dicit deo pro nobis aliquid melius providente.
Ps. Cxxxii, 1: ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum. Magis enim gaudet homo cum pluribus gaudentibus.
Glossa: si isti tenuerunt fidem, qui tamdiu expectaverunt, multo magis teneamus nos, qui statim recipimus. Lc. XXIII, 43: hodie mecum eris in Paradiso.