PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
Et ideo sequitur :
" Videntes autem "
Haec signa concurrentia, " cognoverunt, " collatione habita. Notitiam notat hoc quod dicit: " Cognoverunt, " quia signum ad signatum contulerunt, et sic noverunt. Ad Hebr. II, 4 : Contestante Deo signis, et portentis, et variis virtutibus, et Spiritus sancti distributionibus secundum suam voluntatem.
" De verbo. " Partitionem notat : quia nec revelatione angelica, nec signis positis, nec visu cognoverunt totum, sed aliquid " de verbo quod dictum erat illis de puero hoc " in stabulo demonstrato. Job, xxxvii, 19 et 20 : Nos quippe involvimur tenebris. Quis narrabit ei quae loquor ? Etiam si locutus fuerit homo, devorabitur. Et, infra, vv. 23 et 24 : Digne enim enarrari non potest. Ideo timebunt eum viri, et non audebunt contemplari omnes qui sibi videntur esse sapientes.
" Et omnes qui audierunt mirati sunt, et de his quae dicta erant a pastoribus ad ipsos. "