SERMONES DE SANCTIS.

 SERMO I.

 SERMO II.

 SERMO III.

 SERMO IV.

 SERMO V.

 SERMO VI.

 SERMO VII.

 SERMO VIII.

 SERMO IX.

 SERMO X.

 SERMO XI.

 SERMO XII.

 SERMO XIII.

 SERMO XIV.

 SERMO XV.

 SERMO XVI.

 SERMO XVII.

 SERMO XVIII.

 SERMO XIX.

 SERMO XX.

 SERMO XXI.

 SERMO XXII.

 SERMO XXIII.

 SERMO XXIV.

 SERMO XXV.

 SERMO XXVI.

 SERMO XXVII.

 SERMO XXVI]].

 SERMO XXIX.

 SERMO XXX.

 SERMO XXXI.

 SERMO XXXII.

 SERMO XXXIII.

 SERMO XXXIV.

 SERMO XXXV.

 SERMO XXXVI.

 SERMO XXXVII.

 SERMO XXXVIII.

 SERMO XXXIX.

 SERMO XL.

 SERMO XLI.

 SERMO XLII.

 SERMO XLIII.

 SERMO XLIV.

 SERMO XLV.

 SERMO XLVI.

 SERMO XLVII

 SERMO XLVIII.

 SERMO XLIX.

 SERMO L.

 SERMO LI.

 SERMO LII.

 SERMO LIII.

 SERMO LIV.

 SERMO LV.

 SERMO LVI.

 SERMO LVII.

 SERMO LVIII.

 SERMO LIX.

 SERMO LX.

SERMO LX.

DE S. TRINITATE.

Benedicamus Patrem et Filium cum sancto Spiritu, etc.

I.

Nota, quod benedicendus est Pater : quia Filium suum unigenitum misit et dedit. Unde Isa. IX, 6 : Parvulus natus est nobis, et Filius dalus est nobis.

Dedit autem Pater Filium ad tria, scilicet in socium nostrae fatigationis. Unde Paulus loquitur de Filio (ad Hebr. ii, 17): Debuit per omnia fratribus similari, ut misericors fieret. Christus in humana natura quam assumpsit de Virgine, passus est nostras poenalitates, scilicet esuriem, sitim, frigus, et aestum, lassitudinem et mortem, ut per experimentum eorum facilius hujusmodi compatiatur.

2. Dedit etiam Pater Filium in pretium nostrae redemptionis. Unde Apostolus ad Rom. VIII, 32 : Qui proprio filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum.

Dedit etiam eum in viaticum nostrae peregrinationis. Unde ipse filius dicit de seipso, Joan. VI, 51 et 52 : Ego sum panis vivus qui de coelo descendi : si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum. Unde et ipe in coena sedens cum discipulis instituit sacramentum corporis et sanguinis sui, ut hoc a fidelibus et infirmis in via hujus exsilii, quasi pro viatico habeatur.

II.

Benedicendus est etiam Filius, quia venire voluit. Unde legitur in Isa. VI, 8, quod cum dixisset Pater : Quem mittam, et quis ibit ex nobis ? Respondit Filius : Ecce ego, mitte me.

III.

Benedicendus est etiam Spiritus sanctus, quia ad hoc ut Filius incarnaretur et mitteretur, consilium dedit, et cooperator bonus fuit. Unde dicitur in Genes.

xxii, 2, quod Angelus, id est, Spiritus sanctus dixit ad Abraham, id est, ad Patrem : Tolle filium tuum unigenitum, quem diligis, Isaac, id est, risum vel gaudium : quia in nativitate ejus gaudium ab Angelis nuntiatum est, et offer illum in holocaustum, etc, id est, illum in monte Calvariae pro mundi salute crucifigi permitte, etc.