IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(b) Quantum ad primum articulum dicitur a Varrone, lib. 3. dist. 2. quaest. 1. quod Verbum assumpsit corpus mediante anima, ita quod in primo instanti naturae anima, est assumpta a Verbo, et in secundo instanti ipsa anima unitur corpori ; et per hoc in eodem secundo instanti Verbum univit sibi corpus personaliter mediante anima, quam primo sibi univit. Similiter de partibus comparatis ad totum dicitur, quod prius sunt assumptae ordine executionis, sed totum primo assumpsit ordine intentionis, sicut totum, sic est prius suis partibus, et assumptio ejus, sicut et creatio prius intendebatur. (c) Contra primum istorum, etc. Ratio Doctoris stat in hoc, supponendo unum, quod ita suppositum divinum dicatur vere homo, sicut et suppositum creatum, licet sit differentia in modo praedicandi, quia, ut homo, praedicatur de supposito, scilicet proprio,
praedicatur essentialiter et quidditative ; ut vero praedicatur de Verbo divino, praedicatur substantialiter et denominative, quia homo non est de essentia Verbi ; hoc stante sequitur quod sicut suppositum proprium est primo homo, id est, quod in eadem instanti, quo suo modo sustentat naturam humanam, est primo et adaequate homo, quia tota natura humana vere praedicatur de illo, sed suppositum divinum sustentando illam in se perfecte, supplet vicem suppositi creati ; ergo in eodem instanti quo sustentat, erit primo homo.
Sed si prius assumeret animam, et deinde corpus, non fuisset primo homo ; patet, quia anima non est tota natura humana, qua natura humana dicitur primo homo.
Et addit Doctor, quod si tunc non fuit primo homo, sequitur quod etiam et nunc non sit primo homo, quia nunc eodem modo dicitur homo, quo sustentat naturam humanam ; sed si prius assumpsit animam, sequitur etiam quod et nunc prius in se sustentat illam, et sic nunc non erit primo homo, quod est valde inconveniens.
(d) Item de ratione personae, etc. Hic Doctor deducit ad hoc, quod si Verbum assumpsit naturam humanam mediante aliquo medio intrinseco prius in se assumpto, quod illud debuit esse corpus, et sic supponit unum, quod assumptio naturae humanae fuit ad Verbum in unitate personae, ut patet supra, distinct. 1. quaest. 2. Illud autem quod assumitur in unitate personae vel suppositi, debet esse tale, quod si in se relinqueretur, statim esset incommunicabile ut quo et ut quod, ideo non dicimus quod assumat, puta, albedinem in unitate suppositi vel personae, quia sibi derelicta non est incommunicabilis ut quo et ut quod cum ergo corpus habeat magis rationem incommunicabilis ut quo et ut quod, non sic anima, sequitur quod cum ista unio sit in unitate suppositi, quod prius assumpserit corpus, et mediante illo assumpserit naturam, quod tamen est falsum, et Sancti expresse negant.
Sed hic oritur difficultas, quia certum est quod corpus organicum sibi derelictum, etiam anima intellectiva separata, statim est verum suppositum, saltem substantiae corporeae ; et similiter ipsum informatum anima intellectiva, quia forma non dat sibi esse suppositum, ut patet parum infra, et si sic, sequitur quod in Francisco erit duplex suppositum, quia unum ratione corporis organici, et aliud ratione totius, quia tota natura in se derelicta est in se suppositata, et sic argumentum quod facit Doctor in 2. distinct. 15. probans quod si elementa essent in mixto secundum substantiam, quod in tali mixto essent plura supposita, quod habet pro inconvenienti. Responsionem quaere ibi in glossa facta super illo argumento.
(e) Praeterea tertio. Nota in ista littera quod nullum est inconveniens quantum ad hoc, nec impossibile, quod Pater assumat corpus tantum organicum, et Filius tantum animam intellectivam ; sed quod istis assumptis ipsa uniantur ad invicem,stante assumptione eorum, videtur difficile, quia anima unita corpori actu dependet ad illud, et quod etiam dependeat ad Filium dependentia ejusdem rationis, quia scilicet sustentatur in Filio, et in corpore proprio, cujus contrarium dictum est supra.
Dico, quod Doctor hic non intelligit, quod stante assumptione animae ad Filium uniatur corpori,eo modo quo sustentatur in Filio, quia unitur corpori per informationem, et sic istae uniones sunt alterius rationis, nec es) impossibile quod ex illis partibus unitis, quamvis assumptis a Patre et Filio constituatur homo singularis et unus, sed bene est inconveniens, quod ille unus homo non sit unus unitate personae, vel intrinsece vel extrinsece: et certum est quod secundo modo non est unus entitate personae, patet, quia tota illa natura non est suppositata in uno supposito, cum partes sint in diversis suppositis, nec est unus unitate personae intrinsece, quia tunc partes essent hypostasiatae intrinsece et extrinsece, patet, quod est inconveniens.
(f) Praeterea tunc in morte. Hic supponit Doctor quod in morte Christi, ipsum Verbum fuit perfecte unitum corpori, et animae, ita quod in illo triduo corpus perfecte sustentabatur in Verbo ; et similiter anima, et non fuit nova assumptio neque nova sustentatio, nam eadem unione, qua univit sibi totam naturam humanam, univit etiam sibi animam et corpus, et per consequens corrupta tertia entitate, unio ad partes remanet.
Sed in hoc dubitatur, quia unio totius naturae immediate fundabatur in natura humana, et non in corpore neque in anima, patet infra ; ergo destructo fundamento, destruitur talis unio, qua totum, et partes dicuntur uniri, et per consequens erit nova unio ad partes.
Dico, non asserendo, quod loquendo de totali unione, quae fundatur in natura humana, destructa ipsa natura destruitur et ipsa. Sed in illa totali unione multae partiales continentur, puta, unio ad corpus et ad animam, et istae non destruuntur destructa totali ; et dicitur totalis, non quod sit composita ex multis partibus, sed ex hoc quod fundatur immediate in toto composito, sed de hoc alias scilicet dist. 22. hujus tertii erit sermo.