REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
?
Aug. de concept et gratia cap. 11. Alens. 2. p. q. 19. tnembr. 2. I). Thora.I. p. q. 62. a. I . et 4. et q. 63. a. 5. D. Bonav.hic 4. a. I. q. I. Rich. art. 2. q I. Gabr. quaest, unic. Vasq. I. p. disp . 226. et 229. Scotus in Oxon. hic q. I .
Circa quintam distinctionem quaeritur : Utrum Angeli meruerint beatitudinem, antequam eam perciperent.
Quod non. Non meruerunt, quia mentum quaerit difficultatem ; nulla difficultas fuit ibi consequendi beatitudinem, cum non fuerit ibi natura, nec habitus inclinans? in contrarium.
Item, quod non meruerunt antequam reciperent eam, probatur, quia merentur ex ministeriis impensis hominibus solum , sed non merentur nisi praemium, quod habent, nam si aliud praemium sperarent, ista spes circa illud meritum, affligeret eos : Nam spes quae differtur affligit animam, Proverb. 13.
Item, Angeli sunt praemiati ultra multos bonos homines ; ergo oportet quod habeant multa merita ; sed non omnia illa posseut fieri in illa parva duratione, antequam erant beati, quia valde multi actus meritorii requiruntur ad merendum tantum praemium.
Oppositum. Quod Angeli meruerunt, patet per Augustinum. de correptione et gratia, cap. 11.
SCHOUUM.
Rejicitur sententia Magistri, quod Angeli meruerint beatitudinem per obsequia postea praestanda hominibus, quia sic posset prima gratia cadere sub meritum. Tenetur ergo Angelos bonos meruisse habitudinem prius duratione, quam habuerint eam, et idem de Dialis respectu miseriae ; ita Augustinus citatus, et sententia communis. Rationem O. Thomae ad hoc, scilicet quod meritum est ex gratia imperfecta, praemium ex perfecta, et sic non possunt esse simul, rejicit Doctor, quia contingere potest oppositum. Nec dubium est gratiam Virginis in via majorem fuisse gratia aliquorum in patria. Ratio ergo est, quia de lege ad meritum requiritur merentem esse peccabilem, et beatus impeccabilis est ; igitur non stant simul meritum et beatitudo. Dixi, de lege, quia speciale fuit in Christo meruisse, et impeccabilem fuisse, et quia non fuit complete beatus, sed partim viator, de quo in Oxon. 3. d. 13. et 19.
Solet dici ad quaestionem, quod Angeli praemium quod habent, habent per actus exhibitos electis, quia praevisi erant actus bonos exhibiluri hominibus, sicut datur bonus equus militi, quia praevidetur bene usurus eo in bello.
Sed ista via non tenetur, quia si quis meruerit, quia bene usurus est, igitur bonus meruit primam gratiam, et per consequens non esset gratis data.
Item, si non fuissent homines creati, non fuissent quibus ministrassent, et tunc non fuissent certi de praemio. Et cum possint esse plures, si Deus velit, quibus ministrare possunt, et ignotum est eis, quot et quibus ministrabunt, ipsi non essent certi de ultimo gradu praemii eorum.
Ideo aliter dicitur, quod prius natura est meritum quam praemium, quia ut habetur secundo de Caelo, et 9. Metaph. per operationem perfectissimam consequitur natura ultimam perfectionem. Quaerit igitur, aut illa operatio, qua Angelus consequitur beatitudinem, excedit naturam, vel non. Si non excedit facultatem naturae, igitur ex naturalibus consequitur beatitudinem. Si excedit, igitur actus meritorius tantum disponit, quantum potest, ad beatitudinem ; igitur actus meritorius est dispositio conveniens perfectioni suae recipiendae ab alio, ut a Deo ; non autem effective est praemium ab actu meritorio, sicut nec a natura. Ista dispositio summe disponens Angelum ad recipiendum beatitudinem ab alio, vocatur meritum ; prius igitur natura meruerunt Angeli beatitudinem, quam eam perciperent. Istud etiam gloriosius est habere praemium ex meritis, si potest sic haberi, quam sine meritis, quia melius est operari, et gloriosius ad bonum consequendum, quando sic potest haberi, quam non cooperari.
Sed an meritum praecedat praemium prioritate durationis? Dicitur quod sic, quia meritum est ex gratia imperfecta, et praemium ex gratia perfecta, et perfectum et imperfectum non sunt simul duratione.
Sed illa ratio non valet, primum tamen membrum concedo, quia non oportet quod meritum sit ex gratia perfectiori, quantum ad habitum ; licet forte quantum ad usum perfectior sit gratia cum praemio, quam cum merito, quia in diversis non est dubium quin perfectior fuit gratia quantum ad habitum, in beata Virgine in via, quam in latrone in patria, et forte quantum ad usum; ideo adduco aliam rationem, probando quod non in eodem instanti habet mentum et praemium, quia necesse est voluntatem, quando meretur, esse peccabilem, aliter enim non posset demereri ; et quando praemiatur, necesse est eam esse impeccabilem, et non in eodem instanti est peccabilis, et impeccabilis ; igitur non in eodem meretur et praemiatur.
Item, voluntas, ut prior natura, quando elicit actum meritorium, est contingenter eliciens actum amandi; sed quando praemiatur est necessario eliciens actum amandi ; igitur non in eodem instanti, etc.
Teneo igitur de bonis, quod prius merentur, quam percipiant beatitudinem. Sed de malis Angelis dicitur quod non prius duratione peccant, quam sint obstinati, quia aliter peccatum eorum fuisset remediabile ; igitur fuerunt in termino in primo, instanti in quo peccaverunt.
Dico tamen quod tunc erant primo obstinati, quando erant in termino, tamen in tota mora viae erant paenitivi vel paenilibiles. Neque ex hoc sequitur quod peccatum eorum fuit remediabile, quia in termino erant impoenitibiles, tamen in via habebant potentiam revertendi, si voluisset, sed noluerunt.
Ad primum principale, dico quod difficultas contingit in aclu dupliciter, vel ex inclinatione ad oppositum, vel quia illud, circa quod operatur, excedit facultatem naturae operantis, et hoc secundo modo habuit illud meritum difficultatem.
Ad aliud, potest dici quod non merentur per obsequia nobis impensa, nisi praemium accidentale, in hoc, quod plus gaudent de salute, ad quorum custodiam specialiter deputantur, quam de salute aliorum, et cum illi, quibus obsequia impendebant, salvantur, quam alii ; et tunc non sequitur quod spes dilata illius affligeret eos, quia solum est accidentale, quod differtur. Vel potest dici quod non merentur ex operibus nobis impensis, nec ministeriis, sed operantur circa nos ex plenitudine perfectionis, sicut fructus sequitur ex plenitudine perfectionis, et bonitate illius a quo procedit.
Ad aliud, dico quod pauca magna magis faciunt ad praemium, quam multa parva. Nunc autem illi actus meritorii Angelorum in via erant efficaciores, quam actus meritorii, quos communiter nos habemus ; et ideo pauci homines per totam vitam suam merentur aequale praemium cum Angelis in illa parva mora, quam habebant, dum erant viatores.