Alcuinus. Post biduum quod fecit in Samaria, abiit in Galilaeam, ubi nutritus fuerat; unde dicitur post duos autem dies exiit inde, et abiit in Galilaeam. Augustinus in ioannem. Movet autem nos cur evangelista dixerit consequenter ipse enim iesus testimonium perhibuit, quia propheta in sua patria honorem non habet. Magis enim videtur attestari potuisse, quod propheta in patria sua honorem non habet, si contemneret pergere in Galilaeam, et in Samaria remansisset.
Hoc ego sentio. In Samaria biduum fecit, et crediderunt in eum Samaritani: tot dies fecit in Galilaea, et non crediderunt in eum Galilaei; et propter hoc dixit, quod propheta in patria sua honorem non habet.
Chrysostomus in ioannem.
Vel aliter. Ideo hoc adiectum est, quia non in capharnaum abiit, sed in Galilaeam, et in cana, ut infra dicetur. Ego enim patriam eum hic aestimo dicere capharnaum.
Quoniam autem non potitus est illic honore, audi eum dicentem: et tu, capharnaum, quae usque ad caelum exaltata es, usque ad infernum descendes.
Dicit autem hic patriam propriam, in qua videtur plus conversatus. Theophylactus.
Vel aliter. Quia dominus exiens de Samaria, venit in Galilaeam, ne aliquis dubitaret et quaereret qua de causa non semper in Galilaea maneret, dicit, quod propter hoc non manebat in Galilaea, quia nullum ibidem recipiebat honorem; quod ipse testatus est dicens quia propheta in sua patria non habet honorem.
Origenes in ioannem. Perscrutanda est autem huius dicti sententia.
Patria siquidem prophetarum in Iudaea erat, et est non ignotum quod honorem a Iudaeis nequaquam sunt consecuti, iuxta illud: quemnam prophetarum non persecuti sunt patres vestri? miranda etiam occurrit huius decreti veracitas, cum pervenerit non tantum ad sanctos prophetas vilipensos a propriis, et ipsum dominum nostrum; sed protensa sit etiam in quosdam prophetiae sequaces contemptos a suis civibus, et ad mortem deductos.
Chrysostomus. Quid igitur? nonne videmus et apud suos multos in admirationem deductos? ita quidem: sed ab his quae raro contingunt non oportet talia pronuntiari. Sed et si in propria patria aliqui honorantur, multo magis in aliena. Consuetudo enim facile homines contemptibiles facere consuevit. Quando igitur venit in Galilaeam, susceperunt eum Galilaei; unde sequitur cum ergo venisset in Galilaeam, exceperunt eum Galilaei.
Vides quoniam qui mali dicebantur, hi maxime ad christum accedere inveniuntur.
Nam propter Galilaeos dicitur: interroga, et vide, quoniam propheta ex Galilaea non surrexit. Propter Samaritanos autem improperabant ei: Samaritanus es et Daemonium habes.
Sed ecce Samaritani et Galilaei credunt in confusionem Iudaeorum. Inveniuntur autem et Galilaei Samaritanis meliores: nam illi quidem mulieris crediderunt verbis; hi vero videntes signa quae faciebat; unde sequitur cum omnia vidissent quae fecerat hierosolymis in die festo. Origenes.
Quod enim dominus eicit de templo vendentes oves et boves, tam grande reperitur ut his moti Galilaei reciperent dominum, considerantes mirantesque maiestatem eius: non enim minor potentia eius ostenditur in his quam ut caeci videant, audiantque surdi. Aestimo vero nec haec sola ipsum tunc fecisse, sed et alia signa. Beda. Sed unde data est eis videndi occasio, ostendit subdens et ipsi enim venerant ad diem festum. Mystice autem intimatur quod gentibus in fide a duobus praeceptis caritatis consolidatis, christus circa fines mundi revertetur ad patriam, idest ad Iudaeos. Origenes in ioannem. Expedit autem Galilaeum, idest transmigrantem, restare hierosolymis, ubi est templum dei, et videre singula quae peragit ibi iesus. Hoc enim est principium, ut Galilaei recipiant dei filium euntem ad ipsos; alioquin vel non recepissent illum, vel etiam ipse nondum ipsis praeparatis ad eius receptionem adeo prope venisset ad eos.