Hic sumit argumentum a divina justitia: et primo excludit ab ipsa tyrannicam oppressionem: dominus ignoravit, practice, ut contereret, quasi tyrannus, qui praeter judicium opprimit, vinctos, afflictos. Psal. 68: exaudivit pauperes dominus, et vinctos suos non despexit. Secundo excludit judicis perversitatem: ut declinaret, scilicet a rectitudine, supple. Dominus ignoravit. Job 34: vere deus non condemnabit frustra, nec omnipotens subvertet judicium. Tertio excludit in judicio perversam intentionem, sicut est in illis qui sub pallio justitiae alios opprimere intendunt: ut perverteret in judicio, idest per judicium, dominus ignoravit. Prov. 4: vias, quae a dextris sunt, novit dominus.