TRACTATIS I DE NATURA LOGICAE.
CAPUT III. De utilitate dialecticae.
TRACTATUS II DE QUINQUE UNIVERSALIBUS.
TRACTATUS III DE UNIVERSALIBUS IN PARTICULARI
CAPUT I. De diversis signis generis.
De communibus proprii et inseparabilis accidentis, ac eorum differentiis.
Dicimus igitur quod commune quidem proprii et inseparabilis accidentis est, quod praeter ea nunquam consistunt illa sua subjecta in quibus sunt, et de quibus praedicantur, et quibus inesse considerantur, quod patet: quemadmodum enim praeter risibile (quod est proprium) non subsistit homo qui est subjectum de quo praedicatur proprium, sic praeter nigredinem nunquam subsistit aethiops, dummodo aethiops nomine suo importet complexionem aethiopis nigredinem causantem, ut in ante habitis dictum est. Et hujus quidem causa id quod secunda est proprii et inseparabilis accidentis communitas, quia quemadmodum semper et omni adest proprium, sic etiam inseparabile accidens: adest enim et semper, quamvis non adsit soli ut proprium, propter quod et non conversim praedicatur. Aliae autem communitates sunt ad quaedam, sicut non essentialiter praedicari in quale de pluribus, sicut per ante habita jam constat. Accidens autem separabile propriam communitatem non habet nisi in quale, et non in quid praedicari: sed hoc jam in his quae de omnibus simul universalibus communibus jam dictum fuerat.
Differunt autem ultima duo universalia ab invicem in hoc primo, quoniam proprium uni soli speciei adest cujus est proprium, quemadmodum risibile adest homini. Inseparabile vero accidens, ut nigrum, non solum adest aethiopi, vel soli corvo, sed etiam adest carboni et ebeno, et quibusdam aliis : ita proprium subjectum sibi non determinat.
Adhuc autem secunda est differentia, quod proprium conversim praedicatur et aequaliter, non secundum magis et minus de eo cujus proprium est : accidens vero inseparabile propter hoc quod non determinatum sibi determinat subjectum, non conversim praedicatur.
Adhuc autem sicut in ante habitis dictum est, proprium quidem aequalis et non secundum magis et minus a suis substantiis est participatio. Accidentium vero hoc quidem secundum magis, illud autem secundum minus est participatio, propter causas in ante habitis determinatas.
Sunt autem et aliae quidem communitates et proprietates eorum universalium quae dicta sunt : sed haec quae dicta sunt sufficiant ad discretionis eorum ab invicem et communitatis corum quam habent ad invicem traditionem et doctrinam.